← Retour

Le Salut par les Juifs

16px
100%

IN EXCELSO

Ézéchiel, XXXVII.

1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in Spiritu Domini : et dimisit me medio campi, qui erat plenus ossibus.

2 Et circumduxit me per ea in gyro : erant autem multa valdè super faciem campi, siccaque vehementer.

3 Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi : Domine Deus, tu nosti.

4 Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis : et dices eis : Ossa arida audite Verbum Domini.

5 Hæc dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos Spiritum et vivetis.

6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem : et dabo vobis Spiritum et vivetis, et scietis quia ego Dominus.

7 Et prophetavi sicut præceperat mihi : factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio : et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.

8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt : et extenta est in eis cutis desuper, et Spiritum non habebant.

9 Et dixit ad me : Vaticinare ad Spiritum, vaticinare fili hominis, et dices ad Spiritum : Hæc dicit Dominus Deus : A quatuor ventis veni Spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.

10 Et prophetavi sicut præceperat mihi : et ingressus est in ea Spiritus, et vixerunt : steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valdè.

11 Et dixit ad me : Fili hominis, ossa hæc universa, domus ISRAEL est : ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.

12 Propterea vaticinare et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris populus meus : et inducam vos in terram Israel.

13 Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus :

14 Et dedero Spiritum meum in vobis, et vixeritis, et requiescere vos faciam super humum vestram : et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.

Achevé d'imprimer
le trente et un janvier mil neuf cent six
par
Ernest Payen, imprimeur à Suresnes (Seine)

Chargement de la publicité...