Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris
 
 COLLOQUIUM QUINTUM
LIBIDINES
——
ullia. Nulla mihi dies gratior unquam
fuit, quam hæc nox erit.
Octavia. Libero sermone confabulabimur. Complectar te, cognata, in cujus quidem amplexibus omnes mei solent sensus et cogitationes gratissime conquiescere.
Tullia. At vero, in tuis, puto, complexibus non ita quievit Caviceus. Sed enim in eo, quem innumeris tuis illecebris excitasti, rapido motu, utrique quies et voluptatis cumulus summus.
Octavia. Quæ præsagieras gaudia, inveni; ad eam delectationem nullo opere perveni, quæ omnium utique superat rerum pretium, quæ mortales inserit immortalibus.
Tullia. Nihil vero, occlusis cubiculi nostri foribus, [pg 62] quominus jucundo, quem aures jam dudum expetunt, cibo pascar, impedit.
Octavia. Intelligo, cognata: vis quam pollicita sum, me narrationem aggredi.
Tullia. Scilicet, quid dulcius mihi queat accidere, quam participem fieri voluptatum, quibus ingurgitata es? Nam sermone hoc tuo partem infundes in animum meum, quæ nihil e cumulo tuo detrahat.
Octavia. Vellem etiam ita et in corpus tuum fundi per me posse Cupidineos illos fluctus, qui cymbam meam ad veri boni portum per hos quindecim dies detulere; et ex animo loquor.
Tullia. Quam altum, quam crassum infixit in navim tuam malum ad eam navigationem Caviceus! Quam impar tibi visa est navis tam parva arbori tam immensæ!
Octavia. Rides sane: convenit belle mihi cum Caviceo. Quod perfregit mihi vallum, victori ademit victoriam: ecce exhaustis fugit viribus. Cum jam languidiorem vidit parens mea, id dedit consilii ut ad patruum iret; prætexit itineri officium, sed, verum ut fatear, cognata, jam fractæ vires vera causa fuere, nec me latet. Hæc, quæ mensis unius erit, reparabit virium robur, absentia: prudens profecto consilium.
Tullia. Quid hoc est? tam tenera, tam delicata, ad primos non periisti Cavicei concussus? Quid audio? Quæ tam cito talem peregeris, jam facta es athleta. O victricem et laureatam concham!
Octavia. Abi, improba manus, quæ procaci tactu adulteras novam nuptam.
[pg 63] Tullia. Patere, inepta. Quid times hoc in meo lecto, quem libidine et incendio imples? Ea cereos illos qui lucent extingui nolui mente, ut omnem pulchritudinis tuæ florem delibem oculis.
Octavia. Sed nunquid amoris nuptialis legi cedere lex debet amicitiæ? Si patior ultro quæ olim a te pathica sum pati solita, nunquid Caviceo fecero injuriam?
Tullia. Ah! ah! ah! quid amplius objeceris mihi?
Octavia. Quid hi sibi cachinni?
Tullia. Novum antrum hausit rimulam illam tuam, in qua sedebat virginitas. Quam immane patet! Quid objicies deinceps mihi?
Octavia. Nihil habeo, mea Tullia, quod objecisse tibi, aut velim, aut debeam.
Tullia. Aperi femina.
Octavia. Obsequor.
Tullia. Quam differt hæc mulieris pars a virginis parte! Ecce divisa cadurda: o hiatum! manum etiam inducere possim.
Octavia. Eh! eh! eh! moves me nimis ad libidinem, remitti me sentio, ni cesses. Vis in manu tua fiam adultera, quæ mori malim, quam in vetito hominis amplexu pollui?
Tullia. Postea videbimus. Sed nunc agam quod ago. Quis hominum complere possit hanc fossam, unum præter Caviceum? Longe laxior es non solum quam ego, sed imo quam mulieri conveniens sit, ut homini conveniat non portentoso. Sum ego stricta præ te, quæ tandiu homines passa sum, quæ tot sum effusa sub congressibus, e cujus cymba partus [pg 64] invectus est in vitæ portum. Timeo, cognata, ne quæ hunc in modum discissa es, omnibus præterea hominibus inutilis facta sis ad Venerem. Quod pumilio una in navi regia, si naviget solus, id in te fuerit alterius hominis mentula.
Octavia. Nihil mea interest, me modo suis semper voluptatibus habeat commodam Caviceus, et, ut nudiustertius loquebaris, ejus probe machæra conveniat in vaginam meam. Hoc sibi usuique suo perfodit stadium, non aliis. Quod mirere, cum me ultimum compressit, tam arcte intro aiebat sibi vinciri mentulam, ac si manibus premerem, et ita hoc compressu exsugi, ut præ voluptate se diceret emori.
Tullia. Tu vero quid?
Octavia. Ego spissis basiis animos dabam, et molli crispantium clunium motitatione opi eram ad metam eunti.
Tullia. Sed quam cupio, instituis a calce narrationem: hanc volo a capite ordiaris. Scio te hos per dies probe dolatam, si ex felicissimis alia fuit unquam. Sed nunc omnia minutissima vel momenta, ab hora qua nupsisti ad hanc usque diem, curioso refer sermone, pupula mea.
Octavia. Faciam tibi satis: pruriginosa descriptione per aures in animum tuum stillabo voluptates, quas in corpus meum depluit Hymenæus.
Tuo de lecto nondum surrexeram, et jam consanguinei, cognati et affines Cavicei mei ad Lares nostros convenerant. Meministi? Ut ingressæ sumus paternam domum, venit obviam Caviceus alacri ore, [pg 65] lætisque et micantibus oculis utrique impegit osculum, et ad me renidens:—«Ades, mea aurora,» inquit, «ades, mea felicitas. Noluit ad vos irem mater, hæ dedissent mihi pœnas nates» (demissa manu verberabat), «castigassem pigritiam. Scis te mihi esse Solem, non pro Sole; illucescas modo mihi, suum cœlo non invideam Solem.» Sub hæc salutantium nos turba circumvenit, mox dotales conscriptæ sunt tabulæ, et solemnia nuptiarum, ex more, peracta, et juris formulis, ut loquebantur: nihil ut superesset ad nuptiarum sacra, nisi victima.
Tullia. Victimam appellas virginitatem tuam, sine cujus jucunda et læta utrique occisione nuptiarum sacra nec sacra sunt.
Octavia. His actis Caviceus egoque, domi, solutis concionibus, relicti sumus. Cœpit ipse rogare sua esse vellem; respondeo me equidem maxime velle, quæ jam mea non essem. Fervidissimis basiis labia onerabat, urgebat, ignescebat, ignem per viscera mea inferebat. In eo tota eram, jam apud me non eram. Ancilla una atque altera comites datæ lateri meo hærebant, avertebant autem oculos retro ut pudicas decebat. Tunc Caviceus: «Jube exeant hæ ancillæ,» inquit, «anima mea, spes mea; hoc nuptiarum nostrarum festo die, quid tibi mihique cum illis?—Absit in eam me impudentiam cadere!» repono, «quid de me judicares? quid mater, quid domesticorum familia?» Præclusit novis suaviis os dicenti, ac demum sensi vibrari in me arma virilia. Sed ecce revertitur ad nos eodem temporis puncto mater: «Ut habes uxorem hanc [pg 66] tuam, Cavici?» inquit, «ut amas?—Efflictim,» ait, «et perdite amo; nihil amori meo adjicere ipse ne quidem Amor possit, quo ardentior fiat. Sed per Deos Deasque omnes nuptiarum Præsides et Antistites! permitte me, mater, virum esse, et quæ vis ut habeam uxorem tam elegantem, tam pulchram, permitte me virum esse.—Adde,» subjicit mater, «et tam teneram. Te cura tangat teneritudinis ejus, nam quam impar sit pugnæ quæ mox alterum alteri committet, annos vix quindecim nata, reputa, fili, cum animo tuo.» Dehinc moræ impatiens Caviceus:—«Mei te misereat, mater,» inquit, «absumi me sentio cæco incendio, quod sola exstinguere possit uxor mea uxoria medicina. Da mihi nunc fruendam; si negas, furaris mihi quod meum est; sis mei mihi boni liberalis.» Subrisit illa:—«Sed enimvero,» inquit, «isti libidinis tuæ impetus intempestivi sunt, non præstabiles affectus. Ad noctem differ, quod dilatum gratius fiet. Mora dulcescunt amoris fructus, ut reliqua meliorum tempestatum dona. Quam intempestivæ sint hæ preces, mi fili, ipse videris; vellem sane indulgere posse quod petis: nec hora, nec locus huic rei apta sunt. Non morabor voluptatem tuam, sed ad noctem usque moderare tibi.—Ah! mater,» reponit Caviceus, «miserere generi tui, sane Octavia ipsa non negat vulneri mederi quod impressit cordi.—Audin, tu?» inquit conversa ad me mater, «vis mederi huic morbo? vis ipsa esse medicina?»
Tullia. Quidni velles? nimirum sapis.
[pg 67] Octavia. Offusus est mihi rubore vultus, qui pro sermone fuit; obmutui.—«Taces, nata?» inquit, «nam et consentis. Secede igitur tantisper, est quod tua refert maritum tuum monere; ingredere in id cubiculum interius.» Secessi passus duos tresve, et arrectis auribus in eo tota fui eorum quæ dicturi essent, ne quid me fugeret. Tunc mater ad Caviceum: «Nec tempus nec locum nuptiis faciendis apta esse dixi, fili, haud ipse negaveris: mox enim ex affinibus nostris, qui nobiscum accubituri sunt ad prandium, advenient; lecti in hoc cubiculo nulli. Nihilo tamen minus ecce tibi trado Octaviam, sed ea lege ut libidini semel tuæ pareat, hoc temporis momento. Proxima nocte frueris ejus amplexibus ad satietatem. Verum hac hora novi te et operam et oleum perditurum, cum non sit ubi eam commodo ad Venerem corporis situ loces. Demum parce ætati tuæ puellæ, nam dicunt esse te æquo membrosiorem et equo. Taurum paulo post, quantus ille sit, facile feret si sensim sine sensu assuefieri velis oneri, nec primo conatu disrumpi. Vi minus quam arte juvabit ramum illum tuum ejus in hortum adigi et inseri.» Hæc ridens: dehinc me vocat, et adhinnientem mihi videbar audire Caviceum.—«Tua non es, nata,» inquit, «mariti es, petiit sibi per momenta aliquot te tradi. Quam in omnem vitam cessit Hymen, nec ego nec tu negare possumus. Precibus acquievi, quæ tibi pro lege sunt. At volo semel tantum ejus obsequaris libidini: cum perfeceris, eripe te foras; si secus feceris, iratam me habebis.» [pg 68] Promitto facturam:—«Verum,» inquit, «verte te in omnes quos voluerit concumbendi modos, ac maxime cave ne per culpam tuam tubi maritalis imber dispereat tibi. Ita te adsilienti præbe, ut qua te via petet, tuum in uterum decidat. Vide faxis, nata.» His dictis osculata me ad Caviceum duxit, et una inclusit.—«Hoc proximo in cubiculo,» inquit, «exspecto, Cavici, dum iter illud peregeris, ad quod te admittit Octavia in ipsa Octavia.» Secessit misso cachinno, sed momento reversa:—«Oblita eram,» inquit, «quod maxime factum oportuit...» Sed jam me sedere jusserat Caviceus in sella parieti affixa. Sub pedibus ad hæc divaricatis, elatisque femoribus, sellas supposuerat. Nuda eram ad umbilicum, ipseque arma virilia eduxerat. Ut vidit mater:—«Ingeniosa res est amor,» inquit; «quam accommodus hic situs ad Venerem!» Fugit retro Caviceus mentula minitante; respexit mater:—«O monstrum!» inquit, «sed forti esto animo, nata. Bene erit, si bona uti volueris opera tua.» Exscenderam e sella, meque ad honestatem composueram.—«Nolo,» inquit mater, «ex collisione vestium tuarum, quid hoc mane de te sit factum, convivæ nostri conjiciant.» Resolvit vestem, relictoque mihi in ima corporis mei antica posticaque parte interiori indusio: «Nunc,» inquit, «sed memor jussi mei, admitte virum tuum.» Iterum impressit osculum mihi, et aperto itidem mihi sinu:—«Quid condis papillas has tuas sororiantes? nunquid merentur Cavicei oculos et oscula?» Et ad Caviceum conversa:—«Ecce,» [pg 69] ait, «aperta est arena tibi, Cavici; adesto, athleta fortissime.» Post abiit. Lætus festinusque accurrit Caviceus, mihi indusium tollit, manumque procacem parti meæ admovet; dehinc sedere jubet, ut sedebam, utroque ponit sub pede sellam, ita ut cruribus altius sublatis, horti porta ad speratos impetus obversa pateret tota. Dexteram tamen subtus nates insinuavit, paulo magis admovit me ad se.—«Nunc vero porrigis, hera mea,» inquit, «quod me ad veram ducat felicitatis metam.» Læva sustinebat hastæ pondus; tunc procubuit in me.
Tullia. Agedum, quid tu interea?
Octavia. Nec negabam, nec ultro dabam. Alterum stupidæ foret, petulantis alterum. Applicuit arietem foribus meis; in rimam priorem, cujus labra diducebat digitis, inseruit mutonis caput. Hic vero hæsit, nec ultra quidquam conatus est:—«Octavia mea dulcissima,» inquit, «complectere me, dextrum femur tuum subleva, et in lumbos meos mitte.—Non intelligo quid velis,» inquam, «quid moliris? te mei pietas capiat!» Sub hæc femur ipse meum subdita manu superinjicit in lumbos suos, situ quo voluerat. Demum adigit in Venereum scopum mentulam, et principio quidem impellit levi concussione, mox fortiori, ac postremum eo nisu, ut summum mihi non dubitarem imminere periculum. Rigida ea erat ac si cornea; igitur, cum minima loci capacitas negaret ingressum, et in intima viam quæreret sibi, et faceret, caligas demisit in pedes, et nudus, ut nuda eram, cominus verberare [pg 70] cœpit vehementer valli mei crepidinem. Tanta vi ruebat, et cuneo illo diffindebat me, ut lacerari me exclamarem. Paululum requievit ab opere:—«Sile, amabo, corculum,» inquit, «ita hæc res agitur: obdura immota.» Iterum subter clunes manum misit, promovitque ad se, quæ videbar in fugam converti. Nec mora: crebris concussibus ita me fatigavit, ut fere animo deficerem. Rapido post impetu hastam impulit, summusque mucro hæsit in summo ulcere; clamorem tollo, quem audivit mater; festina accurrit.—«Heus tu, Cavici,» inquit, «oblitus es pollicitum esse mihi hanc tuam palæstram, quam indulsi tibi, ludum fore, non pugnam?» Cum hæc loqueretur, in sudorem defluxit Venereum Caviceus. Sensi me imbre fervido irrigari; at, ut primum colliquescebat, eo rapidius agebat se, et humor ille viscidus favebat conatui, ut qui contum oleo liniat. Me igitur duos tresve digitos perfodit, eamque seminis copiam plenis laticibus fudit, ut intra viscera mea penetraret, pubemque mihi postea complueret.
Tullia. Tu interea eras
...fatui puella cunni?
nihil movebaris, nec similiter resoluta es?
Octavia. Fatebor, mea Tullia, tunc primum percepi quid sit Venus. Nec omnino tamen exploratas habui omnes harum voluptatum dulcedines. Cum jam deficeret Caviceus, incessit me quasi micturientis pruriens libido; tum et ipsa retro clunes tollo, et illico sensi magna cum voluptate excerni [pg 71] ex me nescio quid, quod mirabiliter me ea in parte demulcebat. Conniventes mihi oculi, crebri anhelitus, vultus mihi ignescere, totum corpus dilabi. «Ah! ah! ah! deficio, Cavici,» exclamo, «siste fugientem animam, desiste ab hac re, quæ tam jucunde enecat!—Euge, Octavia,» inquit, «huic voluptati omnes spiritus adverte, ejice fortiter ex te, quod titillat tam suaviter sensus.» Interea nervum, qui jam elanguebat, demisso intra crura mea capite, sustulit læva manu, et iterum intrusit in ostium meum. Hic demum tactus novos in his locis ignes excitavit. Copiosa ex me titillantis fluit liquoris pluvia, ut mictus potius videretur quam ejectio seminis e locis. Hoc si temporis momento parata fuissent ad pugnam Cavicei arma, per Venerem! gaudio et voluptate ebria irritassem ultro in me ipsa ego. Tam cito curriculum illud a Caviceo piguit esse confectum in stadii mei ora, nec in ipso stadio.
Tullia. Ita belle, ita ad vivum rem depingis, ut me, etiam si sim silicernium, movere possis. Osculare me. Vis Lampridium? Sed non vis. Rapis me in furorem; quid velim, quid nolim, nescio.
Octavia. Quid tibi enim mihique cum Lampridio? Quid vis me velle? quid nolle vis?
Tullia. Insanio, perdix mea, turturilla mea... Eh! eh! mihi tuam manum commoda.
Octavia. Do propriam, non commodo. Quid postea?
Tullia. Mea mitte intra femina; expansa vola Veneris aggerem occupa, prehende belli intestini [pg 72] sedem, immitte digitum; mihi vero sis pro marito. Insili in me, subige, subagita. Pulchre omnia!
Octavia. Etenim si tibi essem quod Caviceus mihi! Sed quid umbra ad corpus? Ut admoves pubem pubi! ut committis cunnum cunno! ut hæret pectus pectori!
Tullia. Diffluo, diffluo... O Lampridi!.. Octavia!... Ah! ah!
Octavia. O te libidinosam! Tibi rivus manat e lumbis, e quo vix puellulus Amor enatare possit.
Tullia. Permitte tantisper requiescere ab hac rabie, nam Veneris profluvium rabies est. Sedata tandem hæc est mihi tempestas, reddita membris malacia. Redi ad Caviceum, quem in pugnatione arcis tuæ reliquisti sudore fluentem.
Octavia. Pergam dicere. Verum de Lampridio quid cogitabas? Quid dicebas, æstu furens impotenti? Cur potius non invocabas ad opem operisque partem Calliam tuum, quem amas, qui te deperit?
Tullia. Scies: communicabo tecum secretissimas meas cogitationes, lusus, delicias, gaudia. In partem bonorum vocabo te, omnia inter nos dividentur. Memineris somnii, quo qualis vitæ tuæ cursus in conjugio futurus sit, præsagire debuisti.
Octavia. Dividere et dividi, tu me docuisti verbum esse in rebus Venereis salacissimi sensus: et vis inter nos omnia dividi? avertat omen Venus!
Tullia. Te insulsam! divideris mecum, ego tecum, divisorem habebimus probum; omnia sic inter nos bona, quasi judicio Veneris Erciscundæ, nostra dividentur. O lusus, o risus, o illecebrosas [pg 73] procacitates! Sed quid obtrectas, nugatrix? Sequere narrationis tuæ filum.
Octavia. Gerræ, gerræ! Scilicet, seria petis, o fœminam gravem et probam? Revocas me ad sermonem, hac tua philosophia, moribus hisce tuis dignum.
Tullia. Hoc tuum est delicium. Sed agedum, fac quod facturam te dicis, nec facis.
Octavia. Etsi lapsus in paralysim Cavicei nervus peteret summisso capite inducias, minabatur tamen mole et pondere terribilis. Spumas ore agebat, et suo meoque tactus et madidus rore, identidem meam concham osculabatur. Perfecisse me cognovi, placatis meas libidinis fluctibus. Igitur liberior et audacior facta: «Quid ulterius petis,» inquam, «a me, o Domine? obsequuta sum, et me fatigat patientiæ meæ imago. Nihil superest quod præterea optes: sine abeam.» Amplexabatur altero me brachio, altera vero manu vulvam spurcitiis ejus meisque turpem tractabat, identidem offerebat arrepto fascino, non amplius arrecto. Sed ab ejus me tandem expedivi amplexibus, et dum fugienti repugno, sellam pede offendi, quæ in pavimentum dejecta, non mediocrem edidit strepitum.
Tullia. Tunc supervenit mater tua, hoc velut classico finiti prælii admonita, et ad lauream tuam vocata.
Octavia. Dicis. «Non queretur mater nos collusisse sicca Venere,» dicebat Caviceus.—«Scio,» reponit mater, «te nobilem esse palæstritam: sed vereor, ut prædixi, ne sicut operam [pg 74] ita et oleum perdideris. Num bonæ fidei homo es? Virginem reddis quam virginem commodavi?» Ingressam vero esse non perceperam, nec item Caviceus, cui nuda adhuc propendebat ante oculos meos mentula.
Tullia. Haud fugit ad aspectum mater, nam
Recta veniunt, videntque magnamMatronæ quoque mentulam libenter.
Octavia. Puto equidem, his de nostris rebus subodorata est muliebris curiositatis conjectura, aut etiam ipsa vidit oculis minutissima quæque.
Tullia. Vel quæ sanctiores et castiores, curiosæ sumus omnes harum ineptiarum. Mater mea prima nuptiarum mearum ætate, eaque aurea (sic diem voco qui nocti beatæ illi successit), nihil dulcius antiquiusve habuit, quam ut sibi quæcunque passa essem, enarrarem; et, injectis ad collum ulnis, dum dicerem, oscula figebat ori meo, quæ vix Lampridii vincant suavia.
Octavia. Eandem de mea audies dementiam. Effugit in alterum Caviceus cubiculum (ad Caviceum redeo), sublato manu una subligaculo, quod ad pedes defluxerat; post januam occlusit mater:—«At tu,» inquit, «ut lusisti, nata, ut maritum experta es?» Amplexu arctissimo fovebat hæc locuta, osculis premebat.—«Absit a te pudor omnis, nata, puta tibi dicta quæ mihi dixeris, in matre sociam habes ad hæc Hymenæi sacra. Loquere.»
Tullia. Dicenti ardebant oculi, venæ turgebant, [pg 75] hiscebat concha, per Venerem meam! Diffluebat ultro remissa. Nec miror: nam id ætatis nonum atque vigesimum annum vix attigit. Anno nupsit decimo tertio; in has te vitæ auras, felici partu, mea Octavia, edidit ineunte decimo quarto. O quali incensa æstuabat pruritu!
Octavia. Principio nihil respondebam; post, cum cœpit inquirere curiosius:—«Quid quæris, mater?» repono; «obsecuta sum tibi et Caviceo: tibi, nam debebam; Caviceo, nam jussisti.—At ne suspicetur quis has vestras nequitias, emittam,» inquit, «Caviceum ex domo.—Jube vero in inferius conclave descendere, non excedere domo,» inquam; «id multo erit honestius, quam si exegeris e tectis ut extraneum, qui tuus quia tua sum, et quia meus est.» Illico ad eum abiit.—«Sede interim,» ait, «dum redeo.» Demisso ad inferius conclave Caviceo, regreditur; tunc:—«Libere loquere, nata, puella es, ætate non infans, et jam ingenio matrem familias præstare debes. Mulier ego et tu sumus; hoc in quod vocata es uxoris munus, bonæ mentis fons est equidem nobis certissimus; officii nuptialis provincia quædam velut regio est judicii et mentis, in qua turpe est deficere nos judicio et mente, cujuscunque ætatis simus. Ut bona gaudia mariti in corpora nostra, sic bonam mentem in animos eodem tubo, egregii artifices, infundunt.»
Tullia. Quis dubitet? et ipsa satis es amplo documento, quæ ante hos dies etiam fandi rudis, hodie [pg 76] tam apte, ingeniose et comiter omnia et agis et loqueris.
Octavia. Vix apud nos velut in una sede moratur virginitas et bona mens, duæ pretiosissimæ vitæ res. Qui aperit nobis vulvam, aperit et delitescentem mentem, virilis contus. Forte in hoc, dum nascimur, loco detrusam, mox impulsibus concussibusve suis ex hac infima sede ad superiora agunt.
Tullia. Belle dictum, ah! ah! ah! si quæ tibi excussit virginitatem mentula, mentem incussit. Ideo huic nervo affictum mentulæ nomen, quod impressa sit illi facultas a Natura, creandæ in nobis bonæ mentis.
Octavia. Igitur audacior adhortatione matris facta:—«Non alia sum,» inquam, «mater, ac eram ante horam, nisi quod conspurcavit misere Caviceus.—Rapidum Cavicei telum vulnus tuum» (vulvam ostendebat) «non hausit?—Subire non potuit, mater, præ crassitudine,» inquam, «nec ferre ego crudos impetus; igitur erupi in clamorem, discerpi me, cum dire peteret, sentiebam.—Nec tamen intro vallum tuum pervasit, aggeremque perrupit?» subjicit.—«Non potuit,» inquam, «nam cito in humorem furor ille impotens resolutus est.—Age, ostende,» inquit, «indusium tuum.—Ecce, mater,» aio. Ut vidit abundanti imbre conspersum, exclamat:—«O filia! quid video, quam divitem et inexhaustum libidinis fontem habet Caviceus! O te lætam et fortunatam, si hæc seminis copia uterum tuum intimum irrigasset! Hæres fingi ex eo nobis potuit robustior [pg 77] Hercule. Nunc,» inquit, «nuda corpus, nam id volo a tam pulchro corpore abjici tam spurcum indusium.» Quid plura? Sumpto alio vestem indui, eaque arte et diligentia capillos et vestimenta mater emendavit, ut nihil præterea addi ad cultum ac honestatem posset.
Tullia. Num indusium condidit quod deposueras? Num lustravit oculis?
Octavia. Superstitiosa curiositate expandit. Ego vero erubescebam ad rem.—«Inundationem passa es, filia,» dicebat, «non levem alluvionem: sed apparent nullæ virginitatis læsæ lacrymæ, quid clamabas? Dum conciditur virginitas, sanguineæ ex ejus cæde stillant guttæ, quæ pereunti pro lacrymis sunt. Intelligo, pulsata tantum fuit, non vulnerata. Hac nocte se res meliori successu habebit. Sed ad id muliebris patientiæ stipendium, quod cœpisti mereri, probe te video comparatam.» Demum indusium armario condidit.
Tullia. De convivio, cui et assedi, nihil habes dicere quod nesciam. Felicis noctis illius, quæ subsecuta est, expone lusus et procacitates.
Octavia. Mei, Ecastor! conveniendi ad noctem usque Caviceo facultas nulla fuit, ita consanguineæ affinesque e virginum numero adhæserunt mihi, lateri affixæ. Raptim semel suavium tulit inquietæ, Dii boni! quam suave! Nobis alia omnis præclusa erat ad plenam voluptatem spes et via.
Tullia. Licere amantibus die quod cupiunt, nocturnæ vetant amoris religiones. Sua sunt nocti dona, quæ solem videre non juvat.
[pg 78] Octavia. Moriente die vivere cœpimus; mox solutis hominum fœminarumque importunis concionibus, relicti soli alter in alterius cupiditate emoriebamur. Tu ac Pomponia aderas; tandem utrumque manibus prehensum duxit mater in genialem thalamum: «Hac satis hactenus die laboris tulistis et inquietudinis,» inquit, «reficite animos quiete et corpora somno.»
Tullia.
Ite, agite, o juvenes, pariter sudate medullisOmnibus inter vos: non murmura vestra columbæ,Brachia non hederæ, nec vincant oscula conchæ!Ludite, sed vigiles nolite extinguere lychnos:Omnia nocte vident, nil cras meminere lucernæ.
Octavia. Me paulo ante accerserat in cubiculum mater, in quo delibata et imminuta virginitas mea. Hic, reclusa aurea pyxide, odor suavissimus nares nostras afflavit, aeraque implevit. «Revolve, nata,» inquit, «ad umbilicum vestem, indusiumque.» Obtempero. Nudam videns subrisit: «Es vere pulchra, nata,» subjicit, «et Caviceo digna. Sed hoc suaveolenti unguine facies, ut opera sua minori tuoque labore fere nullo maxime commisceatur tecum. Tuam inunge tibi partem, nullo meliori pacto poteris tuis defungi partibus.» Immitto in pyxidem duos digitos et multo fluentes unguine ad vulvæ refero monticulum.—«Nec vero,» ait, «sic facto opus fuit: intro est mittendum, non ad pubem, circum circa, ut facis, effundendum.» Mox ipsa extimam intimamque inunxit rimam, [pg 79] digitis quam altissime potuit insertis.—«Te multo junior eram, cum nupsi,» inquit, «quam nunc es; si hoc me medicamento Veneri aptiorem non reddidisset matertera, quam per ætatem eram, patrem sane tuum vix passa essem, quem tamen absque summo dolore tuli.» Rem mirabilem! cognata, illico insana prurigo vulvam incendit; et tam ardens me invasit Veneris libido, ut vix temperarim mihi quin maritum ultro adirem, ipsa concubitum peterem.
Tullia. Frequentior est hic usus sub hoc cœlo, cum teneriores fruendæ dantur suis viris virgines.
Octavia. Quid plura? Tu me in lecto collocasti, et, ut loquuta es, ultimum morienti virginitati vale dixisti. Cum se vidit solum Caviceus, diligenter occlusit cubiculi fores, meas aperturus; omnesque, ne quis abditus lateret, lustravit angulos.
Tullia. Hic ludus testes odit, qui tamen sine testibus non agitur:
Magnis testibus ista res agetur...
Octavia. Et vere acta est. Audierat Caviceus, cum diceret mater num mihi vehementer timerem, respondisse hunc marito meo injuriosum fore timorem, et cum subjiceret, si vellem, rogaturam Caviceum me humanius haberet, etiam reposuisse omnem mihi dolorem voluptati futurum, e quo illi voluptas nasceretur. Procurrit ad me, et injectis collo brachiis, pronus: «Quales,» inquit, «agam tibi gratias, hera mea, pro tanto munere? vis absque conditione [pg 80] tradi mihi, nec frustra erit tibi hæc confidentia; nihil ultra acturum me recipio, cui non consenseris. Sed, ut te novi, consenties felicitati meæ.—Sane,» inquam, «nam qui viribus tuis amorique meo possim pugnare?» Vestimenta jam deposuerat servorum ope, solaque femoralia linea supererant. Sine mora depositis, abjectoque etiam indusio, nudus prosilit in lectum. Arctissimo me ligat complexu nudam, et spississimis basiis præludit proximo certamini. Mammas, uterum, crura, clunes, libidinosis prostituit manibus; omnia pererrat membra fervidus, et miratur.
Tullia. Sed utilissimam nuptiis partem præterierat?
Octavia. Ultimum aggressus est eam. Ad suavem quem exspirabat odorem: «Non hæc tua lætissima specus exhalat mephitim,» inquit, «nec mirum, quæ tot bona continet bene olere. Rosea tota es et myrtea. Sed scio,» inquit, «mollire viam mihi in hoc gaudii tui meique campo, in animo habuit mater, et ego artem arte juvabo. Hoc tuam modo diffisurus sum conto partem» (mentulam ostendebat, rectam, crassam, longam): «ut facilius se penetret in venam hanc, cum impulero, etiam unguento mulcebo quod paravi.» Unxit, et intentans delibutam: «Nunc, domina,» inquit, «compone te ad Cupidineos hos insultus.»
Tullia. Ferant opem Virginensis Dea, Subigus Deus, Dea Prema, Deaque Pertunda, amica novis nuptiis numina!
Octavia. Unus pro omnibus fuit Caviceus.
[pg 81] Tullia. Hi ad genialem lectum Hymenæi conveniebant jussu indigetes. Cum Paranymphi discessissent, novam nuptam ope sua ad fortem et invictam patientiam comparabant. Aderat Virginensis marito solventi zonam nuptæ Herculeo obstrictam nodo; Subigus, cum soluta zona in apertum corporis campum pugnaturus conscenderet; Prema, cum uxorem comprimeret, faciebat ea ne se subduceret; et Pertunda ut se pertundi et pilo transfigi pateretur, nec, cum diffindi sentiret sibi tenerum corpus, pilum excuteret.
Octavia. Conatus facile omnes meos elusisset robustus, vegetus, quem quartus supra vigesimum annus ad hanc pugnam faciebat novum Herculem. Ipse me quo situ voluit, ad eam rem componit; non reluctantem manu resupinam altera statuit, altera aperuit femina. Post se invergit in me, et intra divaricata crura pronum conjicit. Novum hoc me terruit pondus: «Animo,» ait, «firma sis, et immota corpore, hera mea.—Non commovebor,» inquam, «sed amabo...» Sermonem interrupit cruda sævitia, nam eodem temporis momento, adactam summa vi mentulam in vulvam impulerat. Hæc dehiscens sponte summum voraverat caput; toto post suo pondere irruit, et obsistentem loci compagem cœpit solvere.
Tullia. Scilicet:
Irritat virtutem animi, confringere ut arctaNaturæ primus portarum claustra potessit.
Octavia. Discerpebatur misere infelix vulva; manum [pg 82] meam, interprete dolore, in auxilium rogabat mitti; missaque est ab impatientia mea. Amplius tenere vocem non potui, infixamque visceribus hastam e vulnere conata sum trahere. At osculatus me Caviceus:—«Flecti me non sinam, anima mea,» inquit; «averte manum illam tuam turbatricem: minimum tibi mihique laboris ad perfectum opus superest.» Interim sustinebam impetum, manuque injecta, ne ultra proriperet se mentula, impediebam; sed illico: «Hei! hei! corculum!» ait, «preme mihi hunc nervum quem tenes, liga arctis digitorum vinculis.» Comprimo vehementer, et eodem temporis momento depluit ros fervidus in hortum meum, nam media omnino mentulæ pars me implebat. Nec propterea subagitabat me, ut antea: ab omni se motu abstinebat, et semen profudit ita in campum meum, ut ne gutta quidem, aut stilla, ex viæ regiæ recta regione errarit. Sub hoc elanguere in manu et in vulva salax cauda cœpit. Madida, spumosa, veternosa versa est in fugam.
Tullia. Lucebant tunc cerei in cubiculo vestro?
Octavia. Ac si dies nobis luceret, ita liquido omnia patebant. «Perfeci, Dea mea,» inquit Caviceus; «quo vero voluptatis me beasti cumulo! nunc autem tantisper quiescamus ambo, alter in alterius amplexu.»
Tullia. Tibi autem, cognata, voluptatis nullus fuerat sensus?
Octavia. Audi rem ineptam: ubi exscendit Caviceus, me cepit furiosæ libidinis æstus, ego eum amplecti, osculis petere, suspiriis excitare; ille mihi [pg 83] et suavia dare, et labia ima vellicare, et digitis in pube et in cadurdis ludere. Subito emitti sentio ex venis meis deliciosum profluvium, ac cum eo humore, quo me proluerat, e claustris uteri magno se impetu projecit.
Tullia. Sic flumina quædam ex fonte suo, et originis capite, ingenti ferri dicuntur rapiditate.
Octavia. Excepit vero hos rivos læva vola Caviceus; qui ad rem hanc inopinam:—«Ego te citius, anima mea, ad libidinis perveneram metas.» Ego velut siderata obmutescere præ pudore, sed manum dimoverat ex eo loco quem hæc Veneris spuma inquinabat.—«Non opinabar te id ætatis,» inquit, «esse Veneri tam aptam. Aliæ in primis congressibus puellæ ne minima quidem tanguntur oblectationis gutta, tu pleno alveo in voluptate natas. Bene est, mea voluptas, bene est.» Cum hæc diceret, eo refert iterum lævam:—«Papæ!» inquit, «profluvium Veneris id non est, sed diluvium; quæ tibi vasa in utero latent, quæ tam copiosum potuerint imbrem continere?» Ego ad hæc:—«Tuus est hic humor, non meus. Effunditur quem intro profudisti: qui egressum negare potui e vasculo meo tam horribiliter diffisso?—Quidquid vero id sit, anima mea,» inquit, «gaudeo vehementer te his gaudiis esse ad satietatem impletam, loquere libere.—Ita est,» inquam; «quod intulisti dum pulsas, id omne malum egregie gaudiis compensasti. Jam hodie mane umbra me quædam attigerat incredibilis voluptatis, sed nihil matutina illa Venus ad nocturnam hanc.» Interea [pg 84] hunc viscum detersi e corpore, ut potui, ad superinjectum linteum, nam sudarium mater oblita erat pulvino subdere.—«Nunc vero,» inquit Caviceus, «alacri esto animo. Volo te in omnes transire voluptatis meæ gustus, et quidquid libidini placuerit meæ, etiam tibi placere.» Petulantis aio esse mulieris sub viro subagitanti subare, et commoveri.—«Nolo te,» inquit, «motitare clunes, et mutuis motibus meis respondere; imo nolo te crura tollere nec ambo simul, nec alterum alterumve, cum super te conscendero. Sed hæc sunt quæ volo: primum divarices et aperias, quam aptissime poteris, femina. Vulvam ostentes mentulæ figendam, et eo corporis situ non mutato ad finem usque libidinem perduci meam patiaris. Sunt et alia de quibus alia te nocte faciam certiorem.»
Tullia. Suus cuique maritus mulieri est legislator: cuique marito sui sunt mores, et cupidines, eoque mulier præstabiliori utitur fato, quo mariti mores diligentiori studio in suos transfuderit. Proba demum ea est mulier, quæ libidinem suam in mariti libidine quæsierit.
Octavia. «Intumescit mihi nervus,» inquit, osculumque dedit in latus recumbenti, papillas molli tactu pressit, concham adhuc roscidam tractavit, mox lævam manum meam mentulæ admovit. Rogavit caperem; cepi. Dein me jubet componi ad congressum; obsequor. Conscendit subito, et mentulam applicat ostio: nulla mora, subiit gurgustiolum id meum rigidus hospes; sed, hausta media parte, ad [pg 85] quinque pollices altos hæsit.—«Nunc,» inquit, «volo, hera mea, numeres omnes concussiones meas. Vide ne pecces in numero.—Cavebo,» inquam, «et morem geram.» Tunc altius impressit mentulam: dum vero concussionum numerum duco, et in ea re figo cogitationem, impetu fregit ostium, et in adyta Veneris irrupit, ad coleos usque, fulminea mentula. Me acerrimus dolor coegit ad ejulationem, injunctique muneris in hac perturbatione tulit oblivionem.—«Me necas, Cavici, me necas!» exclamo; «parce miseræ.—Jam tibi res acta est,» inquit, «ecce me totum, quam longus, quam crassus sum, voluptas mea, vorasti.—Absiste paululum,» inquam, «recede, educe gladii cruenti partem.—Imo altius abdam si possum,» reponit, et dicto citius iterum furiose irruit, et ita pubem pubi conjunxit, ut se in me penetrare velle totum videretur. Tollo tunc vocem:—«Non sentis,» dicebam, «pulsas uteri mei imum fundum? Jam necas, abscede; totum gladium hunc tuum noli immergere in corpus meum!» Recessit ut rogabam, et cum mediam traxisset machæram ex vulnere:—«Quid? dulcis uxor?» infit, «anchora tetigi abyssi fundum?» Mox sensim sine sensu cœpit denuo immittere.—«Adverte,» inquit, «cum primum intro pulsari te senties, libere vocem mitte, abscedam illico. Nam equidem libido est frui bonis tuis, sed hæc me non tenet dementia ut cupiditatem meam velim in sævitiam mutari.» Inducit ad hæc altius mentulam, et cum urgeret:—«Siste,» inquam; «carum sed dirum [pg 86] vulnus infixo mucrone infligis.» Retraxit iterum: «Fugit,» adjicio, «cum telo tuo ex hoc vulnere dolor omnis; profundius, amabo, ne impellas.» Pubi autem meæ et vulvæ quatuor omnino pollices latos superexstabat virile pilum.—«Novi nunc quantam mentulæ meæ partem impune possis excipere. Modo tres pollices superemineat, nullus tibi nocere poterit impetus meus. Accommoda igitur mihi manum, et ut ipsa tibi mihique sit quædam cunni tui accessio. Nam, et nescis, totum venustæ, ut tu es, puellæ, corpus cunnus unus est.» Facio, ut fieri cupiebat: insinuo in eam partem manum; et stricto digitorum complexu arreptam mentulam comprimo. Novas sane concussiones integrat, ac post decimam resolutus est, meque levi movit titillatione dum seminis rivos meam effundit in paludem. Nihil præterea; nam ejeci nihil.
Tullia. Ingenua sane et festiva pascis aures meas narratione. Quot vero in hac secunda coitione numerasti concussus, quot tulisti?
Octavia. Viginti sane antequam turbaretur numeri ratio; post vero, ut audis, decem. Sed dum exclamo, dum excrucior, dum interfici me queror, alii etiam plures, multo vehementiores, dati fuerunt. Ipsa de eorum numero judica.
Tullia. Agedum. Ut reliqua nocte lusisti?
Octavia. Toto projectus pectore pectori meo hærebat et incumbebat. Gaudebat adhuc exsugi sibi mentulam; alligatus adhuc brachiorum niveis, ut loqui solet, vinculis, me basiis atterebat, cum proximum [pg 87] cubili nostro ostiolum aperiri audimus, et eodem momento ad spondam lecti apparuit mater. Nam tu abieras, cognata.—«Hem! puto vos,» inquit, «in medio amplexu exspirasse.» Mittit se ad latus meum Caviceus, et offusa ego pudore:—«Ignosce, mater,» inquam. «Hei mihi! quam crudeli et inquieto me homini dedisti!—Macte animo, nata,» inquit, «pensi officiique tui est quodcunque passa fueris. His tibi molestiis creantur dulcia nuptiarum.» Tunc, conversa ad Caviceum:—«Virginem an uxorem perfectam habes tecum, fili?»—Me generum habes,» reponit, «et ego uxorem;» et osculum mihi dedit.—«Bene est,» inquit mater, et similiter Caviceo osculum tulit.—«Nunc meum agnosco,» inquit, «qui in mea virgine viriliter lusit.» Mox utrique obtulit potionem qua reficeremus vires, nec multo post abiit, exstinctis qui ad interiorem lecti spondam lucebant cereis. Postquam abiit, alligavit me novis amplexibus Caviceus, et aliquot post sermones, quibus me voluit rerum, quas a me aut evitari, aut servari cuperet, fieri certiorem, in longum dilapsi uterque somnum sumus. In primis dixit mirum in modum odio habere fœminei corporis in Veneris palæstris jactationes. Adjecit et alia, quæ non sunt hujus, puto, narrationis. Illucebat jam dies cum, suscitata a somno, cœpi dormientis Cavicei corpus curiosis lustrare oculis. Fateor, cognata, nihil exactius, nihil inter homines pulchrius finxit Natura rerum parens. Jacebat supinus, pectus candidum, plenum, brachia longa, rotunda; venter modice assurgens, femora [pg 88] crassa, robusta; tibiæ nec nimium graciles, rursus nec nimium magnæ; cutis alba, nitida, sine rugis, sine mendis. Statuam marmoream dixisses.
Tullia. Fugit diligentem illam tuam curiositatem medius Cavicei nervus?
Octavia. Etiam in quiete timendus, et media in pace minax; quamvis attonito similis. Dum contemplor, credidi novos in eum spiritus ex oculis meis transiisse et immissos esse. Quasi a domina sua se videri sentiret, commoveri cœpit, et caput attollere; somnum Caviceo abrupit. Finxi ego altum soporem, et conversus ad me Caviceus:—«Dormis, domina?» inquit.—«Cur tu vero,» refero, «solvis mihi tam placidam quietem?—Putabam,» reponit, «cum diem vidi, jam vigilem esse, quæ sol meus es.» Osculum dat, papillas tractat, uterum, et potiorem uteri partem, amatam concham prehendit. Conscendit, fissuræ meæ rigidum admovet contum.—«Memor ero promissi,» ait, «ne trepides. Si altius impulero quam ferre poteris, mone.» Tunc in sulcum impressit mentulam, ad id viæ intervallum quod doloris voluptatisque noverat esse mihi confinium. In hoc ultimo hujus noctis labore me diu permoluit, ac innumeris inflammata concussibus ad libidinem, urentique correpta pruritu, non potui continere me quin nates aliquantulum attollerem. Tunc quanto potuit impetu machæram immersit ad usque capulum, nec, ut antea, dolebat; tamen gemitum misi, et, adveniente libidinis œstro, largo proluit plagam, quam intulerat, balsamo. Ex me majorem hactenus se fassus est non cepisse [pg 89] voluptatem. Sic ea nox transacta fuit nobis. Et post brevem collocutionem invasit gratissimus somnus, qui nos ad altam diem tenuit. Quid cætera referam, quæ scis, quæ novisti, et quorum etiam magna pars fuisti?
Tullia. At vero ignavum habes cursorem, qui una nocte solida ad tertium tantum pervenerit milliare. Sed molles fluxique omnes sunt plerique quibus appendit inguinum pondus Natura ultra communem hominum modum. Etenim sunt nuptiæ sexui nostro præstantissimum bonum: nam est infesta omnis et ignominiosa Venus quam Hymenæi lex non honestat. At citra Venerem beata vita nulla est. Sed felicitatis nostræ nobis sumus artifices omnes nuptæ.
Octavia. Miror, cum res sit tam dulcis Venus, non calere eo semper igne homines. Nam ad carpendos vitæ hos fructus promptiores multo sumus.
Tullia. Scilicet ex tua salacitate Caviceique frigiditate præjudicium capis. Amas in tuo nido pippire passerem Catulli. Ex materno sanguine fictam, nihil mirum maternis incendi caloribus.
Octavia. Quod matris famam oneret nihil audivi.
Tullia. Aliquot annis ætate provectior, suis ita infecerat nequitiis Lucretiam, Victoriam, et me, ut nobis nihil esset libidinosius. Novem aut decem annos natæ eramus omnes. Sempronia vero mater tua jam duodecimum attigerat. Victoriæ, quam deperibat id ætatulæ, puerum esse se fingebat, me vero alterum; interdum Lucretiam Victoriamque appellabat, ac si amans dominæ loqueretur amatoriis verbis, sollicitabat ad amorem. Se uri querebatur, [pg 90] æstum suum osculis amplexibusque temperaremus, rogabat. Nos vero, quas nullus tangebat Cupidinis sensus, ridebamus, sed osculabamur, sed amplectebamur. Mox manum sub vestem mittebat, liberrimo tactu delibabat pudicitiam. Interdum humi jacere volebat resupinas, revolvebat vestes, et indusio nuda corpora prostituebat oculis suis. Divaricari crura jubebat. Ipsa se similiter nudabat; post insiliebat in nos, quasi vir esset subigebat. Tali matre ortam decet Veneri esse simillimam. Eh! eh! eh! Memini, audi.
Octavia. Credam quæ narras, si docueris qua tandem sit ratione factum, ut quæ ad libidinem sit adeo proclivis, se tamen ab omni turpitudine servarit purissimam.
Tullia. Faciam. Sed audi puerilis amentiæ licentiam. Tres quatuorve menses antequam nuberet patri tuo, contigit nos agere secum pomeridianis horis. Pater materque aberant, et e familiarium numero nutrix relicta ejus erat custodiæ: sed in alia domus parte operam dabat domesticis rebus. Semproniæ erat a pedibus delicatus, lætus Dionæus, annorum puer plus minusve quatuordecim. Admisit puerum in puerilis lusus societatem, et post concursationes, saltationes, et omnis generis nequitias, cœpit sibilis et dicteriis Jocondum petere. Id puero nomen. «O puellam!» dicebat, «nos autem pueri sumus, tu pupula. Videte, sodales, ut modeste se habet. Moriar; hominem non esse, sed virginem puto. Virginem operit virilis vestis. Sexum sane vestemque dehonestat.» Ille, ut pueri solent, [pg 91] primum pudore suffundi, postea se fuga proripere. In fugitivum omnes involavimus. At cum retraxissemus in interiorem lecti spondam:—«Nunc videamus quis quæve sit,» inquit Sempronia. Manum prima intra ejus femoralia infert.
Octavia. Nec reluctabatur Jocondus? Ah! ah! ah!
Tullia. —«Apage,» dicebat, «sane virgo non sum, et mox sciam utrum virgines sitis.» Libidinosæ occurrit manui nervus, quem extraxit e carcere. Ut sensit intra manum succrescere:—Hem, quid hoc est;» inquit ad me conversa; «tange etiam tu, Tullia.» Ego, ac Victoria, manus admovimus harum nequitiarum rudes. Sensimus tactu hoc nostro magis magisque turgescere; repetit quoque tactus Sempronia.—«Cum primum,» ait, «tractavi hanc rem, carneam inveni, nunc eburnea facta est. Dic, Joconde, scis tuæ supellectilis usum?—Nunquam expertus sum,» inquit, «juventutem meam. Sed scio tamen.—Doce igitur,» reponit Victoria.—«Docebo sane omnes vos,» inquit, «sed alteram post alteram, et in eo loco» (ostendebat secretam lecti spondam). «Volo autem Semproniam primam edoceri.» Igitur manu Semproniam capit, et in eam ducit voluptatis regionem. Asiaticis stratum erat tapetibus pavimentum: pulvinos binos in humum projicit:—«Nunc sede, domina,» inquit, «et momento post docebo usum tui hujusque membri» (mentulam ostendebat), «et nihil usquam hoc esse usu dulcius fateberis.» Illa se ultro mittit in eum pulvinum; dehinc [pg 92] femoralia solvit Jocondus, et apertis coleis genua flexit inter Semproniæ femora.
Octavia. Videbas tu?
Tullia. Videbam, ut tu me:—«Volo tibi, domina,» dicebat, «pilum id figere in uterum.» Hæc dicens, altera manu evertit in alterum pulvinum, quem accommodaverat sustinendo capiti, altera Semproniæ vestem et indusium, quam altissime potuit, replicat ad zonam. Mox effudit se in eam, et primo alterove insultu in ejus fissuram pilum impulit. Tremere visa mihi est Sempronia.—«Eh! eh!» inquit, «dolet, Joconde, sed jucunde dolet.—Vis abscedam?» respondet.—«Nolo vero,» reponit illa. Cœpit Jocondus agitare, et illa singulos ad concussus repetebat:—«Eh! eh!» donec uterque titillatione nova est velut emotus mente.—«Ah! ah!» exclamat Jocondus, «amplectere me, domina, micturio.—Et itidem ego,» reponit Sempronia, «eh! eh! impelle, impelle vehementer; deficio.» Frequentiores integrant concussiones, mutuo insultuum subsultuumve motu.—«Quam apte,» dicebat Jocondus, «sublevas nates! quam ingeniose motitas!—Te vero,» dicebat illa, «sentio vere intro meiere. O rem! o rem!..» Defecit in hæc verba et paulo post adjecit: «delectabilem!» Sic utrique id opus peractum est. Cum exsurrexisset Sempronia, venit in meos amplexus:—«O mirabilem lusum!» inquit, «abeant deinceps pueriles nostræ ineptiæ! unus Jocondus doctus est ludere dulcem et egregium ludum.» Osculum dedit dicenti Jocondus, dedit et mihi Victoriæque, ab [pg 93] ejus ludis similes delicias sperantibus.—«Sed me sentio, quasi si in me multo imbre deplueris, sub indusio meo madidam,» inquit Sempronia. Ad hæc ejus sub vestem manum misit Jocondus.—«Cave, domina,» inquit, «ne indusium tibi tuum inficiatur hoc humore,» et abstersit ipse diligenter. «Etenim, si nutrix materve tua animadverterent hoc Veneris tuo in indusio effluvium, conjicerent te vitiatam fuisse.—Nec a vero aberraret conjectura,» inquit Sempronia.—«Hem! quid audio? Quid fecistis vos?» quærebat Victoria. «Nihil omnino vidi nec æque fui curiosa ac tu, Tullia.—Quod solent parentes vestri facere; quod facient mariti in quorum venietis amplexus,» ait Jocondus; «quod faciam mox, mox ego tibi, id fecimus. Nam eam volo quæ vestram junior est, dum mihi integræ ad irrumpendam Veneris arcem sufficiunt vires. Minor in ætatis provectioris puella difficultas, nec tam improbus labor.»
Octavia. Jam apud me non sum, in stuporem me conjicis, quem fando non explicem. O mater! o quam te memorem, mater!
Tullia. —«Ætate mihi, Joconde, cedit Victoria et habitudine corporis,» respondeo; «verum ingenio me longe et pulchritudine superat.—Ambæ,» inquit, «lepidæ estis et forma insignes,» refert Jocondus, «utrique bona mea commodabo. At vero neutri mammæ intumuere: Semproniæ tamen jam niveum pectus ornant, non implent.» In Victoriæ sinum manum intulerat, mox in meum, et paulum excrescentia invenerat mammarum vestigia, [pg 94] non mammarum orbes.—«Sane si in ea corporis summa regione eos non invenis globos, in media tamen invenies lacteam viam quæ te ducat ad cœlum,» inquit Sempronia, faceta et salsa puella. Ad eam conversus Jocondus:—«Osculer,» inquit, «domina, pretiosas illas tuas papillas, quæ me donarunt immortalitate.» Basiis oneratas innumeris ostendit mihi Victoriæque sororiantes, duras, candidas; mox eam projecit in lectum resupinam tractavitque uterum et Veneris fanum. Voluit et nos ipsæ lustraremus oculis, digitisque; dehinc me deturbavit in pulvinum, et nudati corporis aspectu se ad satietatem implevit.—«Accede vero, Victoria,» inquit, «permitte me bonis tuis frui.» Negantem adduxit Sempronia. Mittit sub indusium manum, pudenda prehendit, labia diducit, digitum inserit. Lanugine nondum obnuptus mihi erat hic locus.—«En,» inquit Sempronia, «respice liberius Tulliæ meæ dotes,» et simul vestem indusiumque alte resolvit; «sed tot miraculis, ut es genibus stratus et supplicis in modum, basium inferto,» subjicit. Uterum igitur, et quid mentiar? ipsam etiam libidinis concham, osculo veneratus est. Interea cœpit inter tot amoris incentiva arrigere; se nudam deflectit in Victoriam et in ulcus dehiscens trusit impetu rigidum pilum. Sustulit vocem Victoria:—«Apage, apage,» dicebat, «non patiar;» sed post quintam sextamve impressionem telum omnino hausit, et Veneri hæc est pleno coitu initiata.
[pg 95] Octavia. Non secesseras tu et mater, dum devirginabatur Victoria?
Tullia. Cum vidimus tam parvo conatu in intima penetrasse Jocondum, prosecuti sumus plausibus procurrentem admissis equis ad metas, et de Victoria in Victoria triumphantem. Profudit maritalem rorem in puellæ sulcum, quam nullus tamen perfectæ beavit voluptatis gustus. Re patrata sudario extersit Victoriæ campum, quæ, se cum erexisset in pedes:—«Exit,» inquit, «e fissura mea, nescio quis humor, quem sensi e tuo corpore in meum fluxisse.» Sustulit dicenti indusium Jocondus, et sudario leviter admoto iterum detersit; album vidimus liquorem sanguine mixtum. Tunc injectis brachiis alligavit pectori suo Victoriæ pectus. Conquerentem dire se habitam solatus est. Sudarium postea explicuit cruore et Venereo sudore tinctum:—«Etiam te virginem fuisse fateretur Apella Judæus,» inquit.—«Nunquid et ego fui,» reponit Sempronia, «serve ultra servitutis nequitias nequam?—Imo et tu fuisti, domina,»—respondit Jocondus; «sed quia per ætatem eras, quam Victoria, paulo apertior, ideo tam apertis virginitatis cæsæ notis meum non decorasti triumphum. Nam opima, quibus hæc contingunt, referre se putant spolia, et eo beatiores quo difficilius et diutius anhelarint. Gustum voluptatis labor acuit.»
Octavia. Miseret me tui, quæ his deliciis interea, quibus jam mater mea et Victoria ingurgitatæ sint, tandiu abstines.
Tullia. Puer delicatus et tener, attritus lassitudine, [pg 96] deliquescebat, sicut et libidine. Ego ad eum:—«Jam langues, jam deficis, Joconde? num sufficient tibi vires ad amplexus meos? Abibo ego vidua ex his nuptiis?» Risit Sempronia.—«Non abibis sane,» inquit; «ecce vadem me habes, Joconde; sed gustatione recreandus es, qui nos tuis bonis ditas munificus. Perge ad nutricem, roga gustationem afferri mihi et sodalibus.» Paret; ac paulo post placentam saccharo conditam puer ingentem attulit, et in lagena optimum vinum. Ego primo puero non exiguam do partem placentæ: non edit, sed voravit, vini cyathum etiam do bibere.—«Tibi edit, tibi bibit Jocondus,» inquit Sempronia. «Cura ipsius corpus qui mox in tuum non notas fundat delicias.» Semproniæ, et ipsi etiam Victoriæ eadem Jocondi cura. Igitur refectus potu et cibo vires sibi dixit omnino esse restitutas, quas in earum vulvis reliquerat. Illico in amplexus meos et oscula advolat: projicit in pulvinos male repugnantem, Sempronia ridente. Quid plura? Summa se satiavit intra femina mea voluptate.
Octavia. Igitur facilem habuit in te aditum?
Tullia. An te fallit nos Italas laxiores esse plerasque omnes in tenera juventute?
Octavia. Sane me ac te jure exceperis.
Tullia. Nugæ! Nupsimus ambæ prodigiosis mentulis. Priapo ad Deos sublato, si Lampsacena tellus duos tales præterea viros, ac sunt Callias et Caviceus, tulisset, non desiderassent pruriginosæ nurus [pg 97] exstinctum Priapum, cujus hic magnificus sermo:
Hæc est commoditas in nostro maxima pene,Laxa quod esse mihi fœmina nulla potest.
Strictæ visæ sumus quibus nulla potuit videri laxa fœmina. Nam postquam traditæ sunt Sempronia et Victoria viris suis, quanquam bene mentulatis, et ætate, quam est Jocondus, multo provectioribus, a primo congressu in ima viscera telum condidere, pleni coitus absoluta cepere gaudia. Ita est, cognata, hiant, hiant Veneris ostia antica deformem in modum Italis Hispanisve fœminis: putes non hominibus tantum, sed etiam mulis natas. Verum in nobis Jocondus jam semiaperuerat maritis nostris ad hæc gaudia viam.
Octavia. Hoc cogitabam; et ne difficilior esset ineuntibus, aditum patefecisse.
Tullia. Falleris: nam nec medii digiti mei longitudinem, nec pollicis crassitudinem pueri mentula superabat in ea ætate. Omnes vero maritis nupsimus egregie mutoniatis; Victoriæ tamen et Semproniæ maritos, licet probe ad eam rem comparatos, fatendum est nec cum Callia posse, nec cum Caviceo comparari. Dicunt Medici naturæ eos modum excedere, qui arrigunt ultra septem octove transversos pollices: est mensura communior, si longitudinem quæris; sed crassitudo magnitudini respondere debet. Aiunt vaginæ voraginem et altitudinem ad os usque matricis extendi in coitu per septem octove pollices; ulterius absque aliqua mulieris incommoditate [pg 98] aut etiam ærumna posse negant. Ita fiunt, si crassitudine nimia nervus intumescat, difficiles coitus. Dum dilatatur ad lacerationem vagina, plus hostilitatis in muliebria arcana infert dira mentula, quam pollicebatur amoris. Sed sane quo juniores, eo sumus aptiores cujusque modi hominum peculiis.
Octavia. Putabam matre mea mulierem nunquam et nusquam vixisse sanctiorem. Qua tandem arte factum est, cognata, ut nec pater meus, vir maxime suspicax, nec fama, quæ omnia per urbes, vel reconditissima, rimatur et vulgat, ac si viderit, nihil unquam animadverterint in ea quod non probarint, non laudarint? Nam et eam efflictim deperit parens, et omnes summis laudibus, ut pudicam et probam ut quæ maxime, cumulant.
Tullia. Quæ pereunt mulieres, aut famæ, quæ vita potior est, jacturam patiuntur, eæ pleræque omnes, sua culpa, in eam incidunt calamitatem. Recte dictum est «esse modum in rebus, esse certos denique fines». Non in rebus consistit laus et vituperium, sed in rerum usu; vafrum et callidum ingenium pro prudenti habetur, et prudentis est se quibusdam veluti limitibus circumsepire. Ab his nulla amoris libido, odii nulla impotentia, quæ nos plerumque obcæcant, animum cautæ et judicio præditæ abducant. Vis bene beateque vivere, Octavia? omnia putes tibi licere, et nihil. Id summum tibi sit præceptum, in ea vitæ conditione, cui te nuptiarum lex addixit.
Octavia. Vix ac ne vix quidem, id quid sibi velit percipio: quomodo omnia mihi licere et nulla arbitrer?
[pg 99] Tullia. Quæ poteris commode, absque mariti tuorumve offensa, id tibi licere omne habeas persuasum; quod certo absque periculo non poteris, id omne vetitum ne dubites. Impræsentiarum imbuenda mihi es veræ solidæve sapientiæ præceptis, quibus in posterum totius vitæ cursum regas. Debeo illis omnes meas voluptates, et servatam incolumem pudicitiæ famam, dum ludo, dum adolescentiæ bonis libere fruor. Illis et tu debebis felicitatem tuam. Ad voluptatem uno spiritu omnes ducimur, uno cursu ferimur malæ et bonæ. Sed malas nulla tangit honoris cura: bonæ existimationis et gloriæ decus voluptati, ipsique adeo vitæ, anteponunt. At bonis non una omnibus via ad gaudia euntibus. Imprudentes et insipientes fere plerasque omnes in medio cursu aut ignominiosa mors, aut spississimæ dedecoris tenebræ intercepere. Alias, quæ se duci student sapientiæ præceptis, comitatur usque ad fornices et cellas laus et interrupti lusæ multitudinis plausus. Igitur non mutandi fines, quod abhorret a recto, sed quærendorum finium mutanda ratio et modus.
Octavia. Qui sunt hi fines, quæ investigandorum ratio? Libenter audiam rem scilicet gratissimam quia utilissimam.
Tullia. Paucis absolvam. A perfectis cum Callia nuptiis mensis vix intercesserat, cum ex meis Calliæque moribus jam bene perspectis, has ego mihi tuli ipsa leges, quas ad hanc diem servavi diligenter. Quos ex iis fructus capio, et tu, si servaveris, capies. Principio adverti animum ad eas res [pg 100] omnes quæ supra, quæ extra, quæ intra. Supra me est religio, quæ rerum politicarum primum obtinet locum, sed in Naturæ ordine nullum. Vidi quid religioni, cui subsum, quid mortalibus reliquis, quid mihi deberem. Primum decet omnino religiosas esse mulieres nuptas, aut videri. Nam quæ religiosa est et esse non videtur, haudquaquam præstat quæ utique religiosa videtur, nec est. Summa nuptæ felicitas ex mariti pendet judicio. Ea beata fortunataque est, quanquam nullius pretii, quam æstimat plurimi maritus; secus deflendæ sortis, quam odit aut despicit maritus, naturæ donis, virtutum dotibus cumulatam. Sed postquam ferventiores illi amoris æstus in nostris amplexibus tepuerunt, mariti, quam opinionem concipiant de nobis, a virtutum numero quæ lucent in nobis metiuntur. Amore suo dignas non judicant, quas bonas non putant. Nos ideo amant, priusquam bonis nostris fruantur, quod pulchræ, quod lepidæ, quod juvenes. Demum cum libero corporum nostrorum visu, tactu, et usu, libidines suas expleverunt, nos amant si æstimant, si bonas credunt, si virtutibus instructas vident. Igitur, Octavia, finge te ad eos mores, aut finge eos mores. Nulla unquam delebit oblivio, nulla res obliterabit quam ceperit de te in his nuptiarum tuarum primis diebus, opinionem Caviceus. In hac vitæ scena, quam induisti personam, belle tibi est sustinenda.
Octavia. Vis me larvatam incedere? Sed deponitur facilius hæc animorum larva, quam sumitur.
Tullia. Consequitur id uxoriæ prudentiæ caput, [pg 101] hoc effatum: Publicos ritus, communes usus, nefas sit floccifacere. Palam vive omnibus, clam et in tuto tibi. Objecto sanctitatis velo vitam tege. Civili vitæ multo utilior est, qui male facta probitatis specie honestat, quam cujus bene facta sub umbra flagitii latent. Honestatem indue, sed quam, cum opus fuerit, non ægre exuas. Jurent qui te viderint in his officiis multam et totam, tuis nihil esse moribus sanctius. Sciant quos beare volueris nihil esse amplexibus dulcius, moribus amœnius, consuetudine liberius. Semproniam æmulare matrem tuam.
Octavia. Quæ doces aperta sunt, quæ de matre loqueris incerta et obscura.
Tullia. Æque est mihi nota ac tu. Ejus furores passa sum, ut tu meos. Hæc institutionis conjugalis capita scias ejus ex moribus atque consiliis esse derivata. «Inter mortales immortalium tibi loco sit maritus,» dicebat mihi, cum nupsi. «Cui cor sapit fœmina, pro certo habeat, esse se mariti voluptatibus natam, reliquos homines omnes suis. Alterum marito debes, alterum tibi. Quidquid exegerit vir tuus tuo ab stipendio, obsequere. Tibi turpe videatur nihil, quod illi dulce videbitur. Omnes te muta, ut Proteus, in figuras, cum jusserit. Cum ludendi liberius tecum libido incesserit, omnia sint honesta tibi, quæ in ludum vocaverit. Ejus ultro servi libensque libidini, serviant tuæ alii.» Sic ego cum Callia, sic cum Lampridio.
Octavia. Bene est, jam quid tibi sit cum Lampridio commercii intelligo.
[pg 102] Tullia. Juvat et te scire Veneris meæ reconditiores amœnitates. Calliæ usum corporis mei, qualem cupit, hilariter præsto, imo unde nulla mihi creetur voluptas: Lampridio vero eum qui mihi commodissimus est et jucundissimus. Imperat alter, impero alteri; alterius sum ego, meus est alter; fruitur usu corporis mei alter, ego alterius. Non ita aurum discrepat a plumbo, ac domina differt ab uxore. Longe minori distat intervallo tellus a cœlo, quam felicitas liberæ concubinæ a conditione mulieris nuptæ. Demum felix ac beata eris cum alteram alteri miscueris.
Octavia. Ego vero quærerem amantem amens? Ipsa invitarem procum in amplexus meos, inducerem in lectum? Avertat hanc a mente mea impudentiam Venus! Præterea non timerem mihi a justa mariti ira, si in eam caderem contumeliam infelix? Profecto novi ejus animum: si me hujusmodi suspectam haberet licentiæ, nec homines, nec Dii ab ejus me manibus vivam eriperent.
Tullia. Nolo pudorem tuum fatigare: communicabo tecum Herculis mei oscula, libidines, lumbos. Te in ejus amplexus conjiciam, in equum tuum tollam eum ultro manibus meis.
Octavia. Te festivam, ah! ah! ah! sufficient illi latera, scilicet?
Tullia. O nequam jam ab ingressu cellæ prostibulum! Parem tibi inveniet par meus, si Veneri tuæ sit impar.
Octavia. Joco dixi quod serio capis. Sed enim narra mihi, mea lena, qua tandem arte tam fidum [pg 103] carumque hospitem comparasti? An dono tibi datus est, an tute in ejus ultro venisti arbitrium et jus? Quibus excæcasti Calliam tuum carminibus? Quæ te tuæ fraudes tot voluptatibus delibutam beant, et a tantis quæ circumveniunt libidines nostras undique periculis, tutam tectamque habent?
Tullia. Quidni dixerim? O scortulum merum et putum! Miranda referam. Paucos post dies quam Sempronia mea, mater tua, nupsisset, erat magna pompa invehenda in Lares Victorii. Id prius sedula opera petiit a matre, sibi ut addiceretur Jocondus, qui sibi esset a pedibus scilicet et a mentula. Nec ægre exorari passus est Victorius.
Octavia. A sexto mense elapso duxit Jocondus uxorem, nec e nostris propterea tectis excessit. Et sane, cum ea quæ interdum vidi ipsa, aut audivi, dum una essent et ætatem meam spernerent, curiosius relego, ex iis omnibus in tuam deducor sententiam. Ita est, Tullia, fruebatur matris meæ bonis Jocondus.
Tullia. Loquere, quid times?
Octavia. Quam gnaviter opinione de se concepta abutebatur! Fallacem virtutis speciem! Vidi sæpe colloquentes, colludentes, cum domo abesset pater. Vellicabat matrem meam Jocondus, nec jam a pedibus, sed procuratorem gerens. Nec tamen mammas, quod viderim, aut illam corporis nostri partem appetebat. Forte ingressus cubiculum, in quo mater et ego una eramus: mater attalico opere telam lana pingebat; ego ut pueri solent cum catella, quam aure arreptam tollebam in aera, ludebam. Ille matrem [pg 104] læto vultu aggreditur, manu a sede sublevat, et abducit volentem nolentem a conspectu meo. Credebam exiisse e cubiculo, et gaudebam esse me mihi relictam; sed illico audio lectum gemere, et matris, ac si aliquid moleste pateretur, vocem. Ego arrigo aures metu perculsa, mox et arrecta in pedes advolo. Audiit mater, et antequam propior facta essem accurrit, intra ulnas ridens suspicit, osculis premit; Jocondus vero evanuerat in auras. «Quid tibi,» aio, «dolebat, mater, cum te audivi suspiria mittentem?—Nihil admodum,» inquit; «cum regredior in cubiculum, ictu in hunc lecti pedem incusso fere talum fregi.»
Tullia. Sane. Nihil autem percepisti præterea? Nihil de eorum consuetudine subodorata es?
Octavia. Multa, sed quæ cadant tantum in conjecturam, probationis loco esse non possint. Ea uterque cura effugiebat oculos meos, ut certi nihil unquam assecuta sim. Quod unum probe intellexi, sedulo curavit mater, ut de se optime sentirem, et probissimam mulierum esse nostratium mihi persuaderem.
Tullia. Scio: et se ut optimam et sanctissimam tibi commendarem, multis et enixis a me precibus obtestata est. Sed quæ de ejus arcanis palam aperio tibi, non minus reliquis omnibus condita oblivione silebunt.
Octavia. Parricida essem, si matris meæ, cui tam cara hactenus fui, famæ non parcerem, quæ vitam pretio superat. At vide quo me dolo ludi voluit. [pg 105] Tres omnino dies, antequam Caviceo dedita sum, hoc me sermone agressa est: «Perendie, nata, Caviceo nubes; hoc tantum intervallo a spurcitiis et sordibus distas hactenus pura et sancta, quia virgo. Cum virginitatem deposueris, virtutes te multæ, ut conspurcatam tabe, fugient, aliqua ni opera forti et præclara, quæ earum deceat severam gravitatem, continueris a fuga. Nihil est cœlestius virgine puella, nihil vilius conscelerata puella.—Quid vis me facere, mater?» repono. «Liceat igitur virginitatem meam per omne vitæ ævum servare intactam, reconde me in Vestalium choros.—Absit,» inquit; «nec res nostræ, nec amor in te meus patietur unquam te vivam consepeliri. Sed obsequere consilio meo. Statue voto concepto te omnem libidinis curam et affectum odio habituram et horrori. Amove mentem tuam, ut et ego amovi semper, ab his spurcitiis, et amittendam pudicitiam sacrificio venerare, amissam sacrificio defle.—Volo,» inquam, «sed ad quod hortaris me sacrificium, mater?—Volo et obsecro,» ait, «Octavia mea,» et dicens osculata est, «volo te ipsam in id vocari sacrificium, manumque tuam et meam his sacris operari utramque. Sed opus est constanti et forti animo.—Non deerit,» inquam, «animus.» Tunc jurejurando adegit sibi ut pollicerer omne id passuram, quod consilii sui esset.—«Cras mane,» inquit, «quandoquidem tam proba, tam bona, tam casta es, nata, quam venusta, quam ingeniosa, quam nitens, postquam in templo spoponderis Superis quod [pg 106] pollicita es mihi, rem exsequemur tibi gloriosam, honestam, et longe utilissimam.»
Tullia. Nihil novi loqueris; rem omnem enarravit, ut gesta est, credulitatem quidem irridens tuam, fortitudinem vehementer collaudans.
Octavia. Igitur ab hoc me abstineo sermone: quæ scis, amplius scire non potes.
Tullia. Imo volo pergas, si me amas. Rem per summa capita perstrinxit Sempronia, non ita, ut tu, diligenter per singula exsecuta fando est.
Octavia. Primo mane jubet e lecto surgere; post, indutis quæ adpararat pretiosissimis vestimentis, ducit ad Theodorum, ex eorum secta, quæ vultu et horrida barba, passaque canitie, magnam vulgo videntur sibi præferre vitæ sanctitatem. Ut sacris adfuimus, accedit ad me ille: «Habes,» inquit, «filiola, matrem, quæ tibi omnia bona et sana precatur. Nubes intra triduum, purgandus tibi ab omni labe animus, ut te parem et idoneam huic cœlesti dono præstes. Nam pueros edes in lucem, qui si bona es, sedes, e quibus infernæ mentes deturbatæ sunt, obtinebunt; earum autem, si mala es, numero accedent. Quæ tibi erit optio?» Ego rubore offusa tacebam. «Loquere, loquere,» inquit.—«Volo,» respondeo, «et bonam esse me, et illos bonos.—Accede igitur.» Quid plura? Provoluta ejus genibus, effero omnia, quæ vel minimo mihi vitii contagio infecta videbantur. Cum audiit me jam libidinosa pollutam esse licentia, parum affuit quin stomacharetur. Tamen monitam abstinerem ab his rebus jubet bono esse animo, et [pg 107] omnino parere matri quæcunque exigeret a patientia mea. Tunc matrem advocat, et eductum e dextra vestimenti manica fasciculum cordularum, quem non explicuit, matri porrigit.—«Non parces virginis tuæ cuti,» inquit, «nec tu tuæ; quæ sis ipsa exemplo. Si contra feceris, pœnas dabis.» Sub hæc exiimus ambæ.
Tullia. Hi homines sic illudunt facilitati nostræ, sic regnant.
Octavia. Verius dixeris: sic nos virorum illudimus credulitati, sic regnamus. Ubi ingressæ sumus interius domus nostræ penetrale, e quo scis prospectum in hortos dari, occludit fores mater: et mihi fasciculum subridens tradit explicandum. Explico, video flagri esse genus e cordulis quinque compactum, quem minutissimi, iique frequentissimi distinguebant nodi. «Hoc te nunc pietatis choragio oportet adornari et elui, nata, sed volo tibi prælucere exemplo,» inquit. «Jussæ sumus, quantis viribus poterimus, inflictis proscindi flagris. Obsequar ego, et obsequeris tu, ut te novi.—Obsequar,» inquam.—«Non adeo firma es,» addit, «ut possis ipsa a te ferre quæ me pati videris; adhibebo tibi operam. Dum carmen summissa voce querulaque accinam, lætari animum meum intra pectus vehementer ne dubites.»
Tullia. Nunquid tibi metu tenellum corpus contremiscebat?
Octavia. Me haudquaquam putabam adeo fortem, et ad pœnas luendas alacrem, ut visa sum mihi et matri. Et vere jactant nihil constantius et fortius [pg 108] esse muliere, si obstinato velit animo ad dolores obdurari.—«Quid terimus tempus, nata?» inquit mater, impresso osculo. «Solve stolam mihi celerius, ut denudentur infames corporis partes omni supplicio dignæ.» Solvi ut jusserat. Ipsa ad medium truncum indusium revolvit interius, et supra lumbos. Tunc se mittit in genua, et hac lanienæ supellectile sumpta in manus:—«Adverte, filia,» inquit, «et ferendi doloris cape exemplum ex me.» Sub hæc, digiti impulsu leniter sonuere fores.—«Novi quis hic sit,» inquit mater, «adest Theodorus sanctissimus mystes, utrique futurus adjuva, et promisit sane se venturum si copiam haberet.» Iterum digito ferit ostium:—«Ille ipse est,» inquit mater, «adest Theodorus, aperi, nata.—Quid, mater, vis te ab eo nudam conspici?» inquam.—«Non scis,» reponit, «mihi esse notissimum? Illi acceptum fero, quicquid in me est non pœnitendi decoris.» Demisit tamen indusium dum aperio. Ingressus ille renidenti vultu cœpit utramque laudare, et potissimum matrem, mihi exemplo præesset se meque digno, hortari. Multa adjecit quæ me eo furore accenderunt, ut peterem ejus me manibus sanctissimis cædi. Nam multo sermone, eoque accurato, probavit omnem, extra flagitium, pudorem flagitium esse; eas demum pudere merito, quæ nudas se hominum oculis, voluptatis et libidinis causa, objiciunt, non quæ pietatis et castigationis. Alterum turpe, alterum honestum: alterum mortalibus quidem, alterum immortalibus placere; tum ejus generis [pg 109] ærumnas magnæ esse utilitatis. Nam illis omnino, velut mirabili quodam lavacro, eluuntur, quas contraxerint et admiserint in se fœminæ, sordes, si quantum nefarii gaudii ex suo corpore inhonestæ ceperint, tantum similiter cruciatus in sensus suos intulerint. Pleraque sic aboleri secretis his suppliciis, quæ profiteri aut mystæ aperire sceleratus pudor vetat.
Tullia. O commoda documenta, si quæ libidinosa est et pudens! Ego sane hæc tua, Theodore, præcepta nihil moror. Perge.
Octavia. Denique post hos sermones flagrum ipse sumit, provolvit se ad ejus genua mater, itidem et ego. Jubet pone matrem paulum secederem, oculos in eam defigerem, singulosque ictus, quo caderent, tuendo sequerer. Ad matris latus lævum astabat, et cum dixisset illa indulgeret sibi sanctam operam, et quasi carmen occineret, magna vi in ejus nates apertas irruere acerrimi ictus. Contremiscere his inflictis mihi visa est; consequuti sunt leves aliquot ad hos graviores. Demum ita miseram proscidit, ut vibicibus ictuum exaratæ nates, quæ prius candidissimæ erant, viderentur lanienam exsecrari.
Tullia. Nihil vero querebatur?
Octavia. Nequidem hiscere ausa est; semel elapso gemitu: «Ah! pater,» inquit. Irasci autem ille ad eam vocem:—«Non abibis inulta,» ait, «e manibus meis.» Jubet pronam demisso capite et pectore corpus in humum flectere. Obsequitur, sic nates exporrectæ flagro occurrebant; ac demum per dodrantem integrum ulla absque intermissione [pg 110] cæsa est.—«Nunc satis gaudii animo tuo injectum, surge,» ait Theodorus. Surrexit dejecto ad pedes indusio, stolaque induta, ridens me amplexu suo petiit.—«Nunc tuæ sunt partes, nata; putas animum sufficere tibi ad hunc ludum?» inquit, «nam ludus, non labor.—Ita suppetant mihi, ut animi, sic corporis vires!» repono. «Quid me facto opus est?—Accommoda tuam puellam,» inquit Theodorus, «huic pietati. Spero futuram te fortiorem.» Ego interea conniventibus oculis terram spectabam. «Meam equidem spem non falles,» dicebat; «loquere.—Conabor,» refero, «opinioni de me tuæ respondere.» Interea defluxerat ad pedes vestis, indusiumque mater revocabat ad lumbos. Ut me nudam sensi, summus vultum meum pudor rubore omni suo offudit.—«Nihil opus est tibi genua flectere, filia,» inquit, «persiste recta, ut es, et immota.» Post adducit ad Theodorum:—«Vis beari?» inquit ille, «vis ad cælestem per dumeta pervenire voluptatem?—Nec animus deest,» respondeo. Post cœpit levissimis sensus meos ictibus irritare, non vexare.—«Poteris, filiola, duriuscula pati?» interrogat.—«Poterit,» inquit mater.—«Potero,» repono et ego. Tunc a lumbis ad ima crura me totam cordularum cruda momenta percurrerunt.—«Satis, satis,» dicebam, «mei te, mater, misereat!—Macte animo,» inquit, «vis ipsa tu peragere id officii quod superest? nam medium hactenus est confectum.—Bene est,» inquit Theodorus, «videamus ut sibi adulabitur. Habe tibi flagrum, filiola, ipsa diverbera [pg 111] imam hanc, quæ sedet in corpore tuo, libidinis aream.» Admota mater manu manui meæ, docet, ut hac illacque vi impellendum sit in eam partem huic contumeliæ apertam et objectam. Adduco ictum magna vi unum atque alterum, post elanguere cœpit dextera.—«Nequeo ipsa ego, mater, sævire in me,» dicebam; «abs te omnia feram.» Moram hac ignavia mea Theodoro feceram. Cedo illi flagrum, tunc feralem illam repetit cantilenam suam, et intermissa verbera mater. Ego lacrymas fundere et ingemiscere: post ad quemlibet ictum nates motitare, mox fugere, ita ut omne cubiculi spatium pererrarem.—«Quid hoc est?» inquit Theodorus, «o segnem te et vecordem!» Nam mater flagrum abjecerat in lectum. «Num vis matre tam forti nata, fortius agere?—Volo,» inquam, «sed cohibete fugam, profecto ego vocem et gemitus cohibebo.—Obsequere igitur, nata,» inquit mater.—«Obsequar uti volueris,» repono. Tæniola utramque mihi ad pugnam manum vincit sericea, nam manibus repugnabam; pronam post projicit in lectum.—«Vide dum vapulas, ne commovearis,» inquit; «si feceris, impuram te et infamem puellas inter impuras et flagitiosas judicabo.—Non commovebor,» respondeo. «Lacerate ut volueritis miseram cutem.—Accede, Theodore, honesta virginem meam hoc tuo beneficio,» mater ad Theodorum. Dum conjectas in vincula manus manibus premit mater et osculis fovet, laniat, scindit verberibus Theodorus.—«Macte, macte,» dicebat mater; «majori te miraberis [pg 112] voluptate perfusam, quo duriori te subjeceris castigationi.» Subito Theodorus:—«Bene est, abunde est; virgineo cruore ecce pudicitiæ libatum et litatum.» Aliquot post ictus ingerit. Dehinc ad matrem flagrum projicit sanguineo imbutum rore.
Tullia. Notatum, voluisti dicere?
Octavia. Utcunque de flagro se res habuerit, certe de cute mea male actum. Sub hæc, mater:—«Nata, quibus te laudibus veham in cœlum Heroidum unam, quæ talia tam generose perpessa es?» Demum laudata utraque, et a me extorta voti religione ad novas post fœdatam mihi virginitatem ærumnas, exiit e tectis Theodorus. Me, cum abiit, arctissimis brachiorum vinculis junxit pectori suo mater: «Volo nunc eas cubitum, filia,» inquit, «finge tibi caput dolere, quod sanum est, ut tenellos artus recrees, corpusque reficias, quod hæc, quam heroico superasti conatu, tam dire vexavit laniena.» In lectum collocat, fovet vires delicatissimis cibis. «Ego sane,» dicebat, «huic rei assuevi, nihilque mihi ex hac re, quod me incommodo afficiat, creatur damni.» Frigida vero aqua rosaceo unguento delibuta nates lavit, duobus in locis vulneratas et læsas ad vivum. «Obdormi nunc, post duas horas revertar.»
Tullia. Scis quo ierit? quid fecerit dum dormis?
Octavia. Non, per Venerem! Nec tamen somnum vidi nisi post horam: nam incensæ mihi nates pruriebant, sed titillatio quædam leniebat dolorem.
Tullia. O si tunc junxisset Caviceum tibi sors [pg 113] bona! Nam et mater tua Jocondum, cui cœlibes noctes aliquot jusserat, accersitum misit. Nec diu præstolata est. Extemplo, qui se ad complexum heræ acciri noverat, advolavit. Eo in cubiculo cæco quod contiguum illi est, in quo jacebas, invenit residem. Jacebat et ipsa in lectulo; illico basiis, tactibus, vellicationibus excitat mentulam ad pugnam. Momento expergefit illa; e concha exsilit sua, in concham Semproniæ insilit.
Octavia. Qui scis? Quis te hæc in arcana alienæ voluptatis vocavit?
Tullia. Ipsa me postridie ejus diei convenit, ac rem omnem enarravit. Ter intra horam immissa fortiter hasta perfodit jacentem Jocondus, ter pleno ipse tubo pluit in ejus alveum. Ipsa vero septies e libidinosi lumbi anfractibus humidas stillavit delicias. Abs te ne subantis vox exaudita sit timuit, dum frequens in ipso Veneris deliquio repetit: «Morior, urge, urge, cor liquescit, cor liquescit!»
Octavia. At verum sane istud est. Audire etenim mihi visa sum nescio quid in proximo murmuris. Sed in mentem non venit, quod id esset, quærere. Præterea a sex tantum mensibus duxit uxorem Jocondus, puellam formosam, teneram, procacem, avi mei e concubina naturalem natam sedecim annorum.
Tullia. Adde probam, timidam, obsequentem, et cui omnem infregit ad gaudia audaciam materna labes.
[pg 114] Octavia. Audivi nimirum parentem meam improperantem natales. «Iter matris,» dicebat, «impuro creta sanguine facile sequitur nata.» Respondebat illa lacrymis et fletuum eloquenti sermone.
Tullia. Erat infelix Julia apud Vestales vestras, quibus Theresia præest, amita tua, quum Jocondus, qui jam per quindecim annos Sempronianum fundum ligone excoluerat suo, mercedem laborum petere cœpit, et precibus querelas miscere. «Tuus sum sane,» ejus hi erant sermones, «sed hactenus, domina, quid muneris accepi a te, quo honeste possim esse tuus et credi? Quæ te constituendæ fortunæ meæ tetigit cura? Pauper, nullus, de locupleti domina queror. Te si rapiant mihi fata (sed ima prius dehiscat mihi terra!), quid de me, quem efflictim dicis tu amare, misero fiet?—Abeant ineptæ illæ cogitationes, inconsulti timores ex animo tuo,» reponit Sempronia. «Pulchram profecto puellam decretum mihi dudum est connubio tibi jungere; constitutum et amplissimam dotem de mea pecunia dare. Sunt penes me, quæ nescit maritus, sex millia nummorum aureorum: hæc habes jam, si vis, in numerato.—Jube me in crucem agi,» inquit Jocondus, «si unquam tuorum immemor fuerim beneficiorum. Omnem conditionem, quam volueris, accipiam libens.—Nosti Juliam,» adjicit Sempronia, «quam educandam suscepit Theresia; hanc tibi conjugem addico. Non ita pura pupilla tibi est ac puella tam elegans.—Ah! domina,» refert Jocondus, «quas tibi non haberem gratias ob tam cœleste [pg 115] donum!» Quid plura? Leges dictæ sunt; Julia Jocondo nuptui data.
Octavia. Jam aliquot ab annis procuratorem agebat in domo e Jocondo Gonsalius. Illi urbanarum rusticarumque rerum potestas summa. Ejus sedula et fidelis cura semper parenti meo laudata. Non miror, cui tam multa nostra debet domus, Juliam esse concessam mercedem præteritæ servitutis, pretium futuræ. Quæ vero indictæ sunt leges?
Tullia. Hæc millia sex nummorum quatuor intra annos solvenda iri; interea apud Guelisium mercatorem deposita; tunc demum Gonsalio numeranda, si steterit promissis, de quibus chirographo convenit, sed fructus per id tempus percepturum. Conditionum summa hæc fuere capita: primum acturum semper cum uxore sua Julia ut agi Sempronia voluerit, nec uxoris loco habiturum si noluerit haberi; quæcunque aut verbo aut scripto significaverit, impigre et alacriter daturum effectui; res domini et dominæ, ut eis erit commodissimum, curaturum; iisdem sub tectis habitaturum, in ea domus amplissima parte quæ incolenda assignaretur.
Octavia. Nupta, nec nupta est Julia; maritus, nec maritus Jocondus.
Tullia. Vere: nam pactis inter eos nuptiis, prima nocte qua una cubuerunt, noluit Sempronia cum Julia Jocondum ultra duas fututiones jure mariti uti: adacto ad jusjurandum, ut mentiendi potestatem adimeret. Dum loquitur, dum adulatur, dum mira pollicetur, eo et Jocondum incendit æstu, ut impigre subagitaretur ab eo tribus continuis fututionibus. [pg 116] Post exsanguem demisit ad Juliam, iterum extorto juramento, se duo curricula in ejus stadio non excessurum; et sane ea nocte tantum devirginata est. Postera die sciscitatur curiose ut se res haberent a nova nupta, an vere nupta sit, et facta in mariti amplexibus mulier. Erubescens illa conniventibus oculis pudorem testabatur, et silebat; post fassa est se virum esse bis expertam. Sequenti nocte bis iterum comprimi voluit, et ineunte luce, cingulo pudicitiæ illi lumbi ligati sunt, et ostium Veneris pendente a cingulo cataracta obductum, nec nisi post octo dies copia fruendæ data. Rem miram! ab ea nocte hunc ad usque diem, quinto tantum supra decimum coitu virum sensit, et se esse nuptam.
Octavia. Audivi de cingulo pudicitiæ, cum Julia, ante hos dies, nescio quid sermonis esse matri meæ. Quæ vero hujus cinguli ratio esse possit, quæ pudicas reddat, me latet.
Tullia. Disces. Postridie, cum surgeret Julia, accessit Jocondus. Zonam illam, testibus amotis, explicat. Illa ridens:—«Quid hoc sibi vult,» inquit, «in quo aurum lucere video, quod affers?—Hoc te nunc cingi juvat,» ait ille, «pudicitiæ cingulo, et muniri adversus maternam labem. Cingulum pudicitiæ vocant; hoc ante te plures annos Sempronia gessit, hera mea, et tu geres; ita egregiam sibi adepta est famam, quam etiam spero te tibi comparaturam.» Cataracta aurea quatuor pendet catenulis chalybeis, villoso sericeo panno indutis, quæ cum cingulo eadem arte committuntur ejusdem metalli. Duæ ab altero latere, [pg 117] duæ itidem ab altero, cataractam a tergo et a fronte sustinent in eam immissæ. Retro supra lumbos cingulum connectitur sera, cui tenuissima est clavis accommodata. Cataracta alta sex digitos plus minus, lata tres, sic a perinæo pertingit ad summæ exterioris rimæ oram, et id spatium omne quod intercedit, utrumque inter femur tegit, infimumque uterum. Tribus radiis distincta apertis exitum lotio præbet, aditum vel summis digitis negat. Sic velut thorace adversus extraneas mentulas illa pars munitur, cujus usum, cum vult, facilem habet cui Hymenæi lege adjudicatus est.
Octavia. Quid secum nova nupta?
Tullia. Quod ipsa tecum post aliquot dies, nam et tibi fingitur id supellectilis genus.
Octavia. Nesciebam quid meditaretur Caviceus cum diceret de cingulo pudicitiæ, esse virtuti honestarum mulierum longe utilissimum amicum, et rogaret num induere id vellem, ac mater id consilii daret.
Tullia. —«Quid me opus facto est?» inquit Julia, cum dejiceret lecti operimenta vir ejus.—«Immitte,» ait, «pedem alterum intra catenulas has duas, alterum intra has.» Immisso utroque cingulum ad superiora retraxit, cataractam rimæ opponit, cingulo pectus imum paulo supra lumbos devincit, seram immissa clavi occludit: «Nunc in tuto est tibi pudicitia,» ait; «bene est; an ægre feres?—Non equidem,» inquit. Mox surgere nudam jubet, e lecto demittere se, ambulare. Ut jussa erat, surgit, exsilit e lecto, progreditur aliquot passus, ait se non ita commode ut prius ambulare, [pg 118] divaricatis cruribus sibi ob cataractæ amplitudinem.—«Assuefies,» ait ille; «molestum nihil mirum id sit quod novi pateris.» Mox jubet pronam humi demisso corpore procumbere. Procumbentis dorsum, clunes miratur, nam ad amussim dicitur Natura ejus corpus expoliisse et effinxisse. Tentat utrum digitum, quidve simile in ejus rimam induci possit; illato digito negari sentit ingressum. «Tuta sunt omnia,» inquit. Repente ad Semproniam se proripit: «Nunc, domina,» ait, «accipe duas claves, sed prius istam» (mentulam ostendit), «nam rumpor.—In bonam accipiam partem,» refert Sempronia. Ipsa revolvit vestem et indusium, resupinamque sternit se in proximum lectulum. Impellit ille veretrum, et admissis equis feruntur impetu ambo ad summam quam cepere voluptatem. Re patrata:—«Jam clavem reddo tibi tuam seræ meæ tam aptam, cede alteram,» ait Sempronia.—«Ecce habes,» reponit Jocondus, «sume.—Nunc accipe,» adjicit Sempronia, «quæ sit animi mei sententia. Volo cum Julia rem tantum habeas liberorum creandorum causa, omnes vero voluptates tuas mecum expleas; volo cum ea vere te maritum esse, mecum procum et amantem. Ideo tibi hanc tantum clavem reddam quindecima quaque nocte, cum prius tamen hortum meum rore demulseris tuo semel atque iterum: nolo enim Juliam nosse quid in his rebus possis, quam sint tibi firma latera, robusti artus. Volo autem eam esse in opinione, sic maritos omnes se cum uxoribus habere. Orabo Theresiam, amitam meam, [pg 119] ejus interea ignes sermonibus et castigationibus identidem aut sopiat, aut exstinguat. Si, ut hactenus fecisti, me amabis, mihi obsequeris, si mea voluptas una, et fidelis, te mecum esse non piguerit, habebis patronam ultra vota tua beneficam: sin minus, hostem infestam. Scis aut amare, aut odisse mulieres: nihil esse tertium.—Accipio legem,» inquit; «quis me beatior esse possit inter mortales, quem voluptatibus cumulat pulcherrima mulierum, ut optima, quem liberis donabit vere meis lepidissima conjux? Eam vero tibi mancipio do, et dedo; nec, si volueris, cum ea cubabo, ne scilicet contactu meo vegeta, florens, valetudine pollens ad libidinem inflammetur.—Absit hæc a lecto geniali vestro injuria!» reponit Sempronia; «cum senseris ardere, fac sciam: Theresiæ, quæ omnino pendet a nutu meo, ope restinguentur incendia. Ad Venerem meam hæc sit tibi volo incentivum, ut modo fuit.» Ita invidet uxori maritum, Jocondumque vult proprium habere, stabili velut connubio junctum.
Octavia. Invidit etiam tibi, puto.
Tullia. Invidit; et, quominus quererer me ab ea lusam, Lampridium substituit Jocondo. Ex Anachoretarum numero fuit Lampridius, qui omnem etiam hominum aspectum fugiunt; sed cum se nullius adhuc vinculis innodasset, accepto commeatu, transfuga patriam repetiit Penatesque. Illi ingentium bonorum cumulus; sed inter cives ob mutatam vitæ conditionem læsa fama. Igitur licet bono, nobili, diviti, et adolescenti, frustra illi nuptiæ [pg 120] tentatæ cum Lucidia primum, et postea cum Livia, nobilibus puellis. Hac affectus injuria, quæ maxime pupugit animum, abjecit omnem conjugii spem et votum. Affinitate conjunctum et amicitia hospitio acceperat, qui solum fere exilii causa verterat, pater tuus. Cum ædes vestras frequento, cum eo mihi verba plura, ac sensim sine sensu in id adductus est, ut ingenio meo faveret, fortunatum diceret Calliam; se vero, si talem sors bona amicam daret, Superis suas non invisurum felicitates. Sempronia, ut nascenti amori gratia et suavi sermone atque illecebris obstetricarem, suadet. «Nam, si Lampridium,» dicebat, «tuo amore incenderis, nulla res eum unquam abs te avellet, sola mors eripiet tibi. Novi hominis constantiam, et animum; odio vero affines omnes et consanguineos prosequitur: certo certius ejus in tuam domum fortunam omnem derivabis.» Quid plura? quæ se scit mulier amari, vix ac ne vix quidem illum non amabit a quo amatur. Amabam Lampridium, et paulo post in has convenimus conditiones, navante ad hoc sedulam Sempronia operam: se daturum Calliæ omnium bonorum suorum partem publico instrumento, ac constitutum iri, si absque testamento moriatur, eundem dici sibi heredem: me vero chirographo mea manu scripto omnem illi in me potestatem daturam, ne tamen quicquam promissuram ante transactionem hanc cum Callia pactam: quod paulo post, consentientibus quorum intererat, et plaudente Sempronia, scripto mandatum. Eadem die, antequam Laribus vestris valediceret, conveni Semproniam, [pg 121] ornatu cultuque eo nitens qui formæ meæ novas Veneres adderet. Affuit Lampridius, qui meis mox genibus advolutus: «Te Deam veneror,» inquit; «certe mihi semper Dea eris: patere mortalem divina tua frui pulchritudine; meis steti promissis, sta et tuis.—Stabit,» reponit Sempronia, «vivite felices ambo, qui alter alteri satis ampla eritis felicitas, vestra si bona noritis. Interim agite res vestras.» Dicens exiit, occluditque fores.
Octavia. Quid tunc Lampridius?
Tullia. Surgit in pedes, osculatur, mammas tractat, et pugnantem ut quæ vinci vellet projicit in lectum, revolvit vestem et indusium, et dexteram demittit intra femina. «Linque, linque, apage, apage,» dicebam, «perdis me, ausim postea tollere oculos, cœlum suspicere? Quid me dehonestas?» Ille osculis vocem præcludebat. Mox vi impellit hastam; vorat eam uno succussu adactam pruriens vulva, et quo penetrat intus momento, pluvio semine multo me sentio irrigari: copiosiori nunquam imbre depluerat in hortum meum benefica Venus. Emorior etiam præ gaudio, Octavia mea, cum memini ejus horæ, quæ vitæ meæ dies omnes longe bonis suis superavit. Nec præterea defecit: novos concussus integrat; dilabor iterum atque iterum in effluvium. Tandem ejecit in sulcum, tam firmo ligone tandiu proscissum, libidinosis excretum e lumbis rivum.
Octavia. Habes profecto Herculem, ut dicere soles, non quales sunt reliqui homines.
Tullia. Post secundam ejaculationem eosdem [pg 122] concussus repetit. Scilicet, ingenue fateor, fututiones fututionibus continuat. Semel, ut jam audiisti a me, duas in me Callias iteraverat uno cursu; hic tres, quo pervenisse paucos præterea puto Veneri caros. Eodem momento me cepit acerrimus pruritus: effusi sunt omnes mihi sensus in Venerem. Nescio quid servaveram huc usque pudoris, obstinato animo: hoc momento me mei etiam cepit oblivio. Ex humili lecti sponda pendebant mihi pedes, et me vehemens incessit succutiendi equitantis furor: innitor pedibus; uterum tollo et lumbos quam altissime possum, obviam eo ruenti. Tunc suavium dat, manum sub nates mittit:—«Nunc me gratum esse tibi sentio, domina,» inquit, «agedum.—Quid agam?» repono, «insanio.» Eodem momento connivent oculi patrantes, anima me reciprocando deficit, rabida titillatione sentio largum liquescere in humorem. Advertit Lampridius, pulsat, impellit, agitat: mox et ipse fervido me ferit seminis ictu. Sic alter in alterius amplexu deficimus.
Octavia. Moves me ad libidinem: Vestam hac tua fabula salaciorem redderes quam sint passeres Veneri sacri.
Tullia. Recedens Lampridius suavium tulit resupinæ:—«Pugnam,» inquit, «post paulo iterabimus; quale demum ferres judicium de me, si cum tam præstanti, ut tu es, pari, ignavum me præstarem pugilem?» Ego vero, ut exsurgere e lecto volui, percepi me deficere lassitudine; nam illius [pg 123] ope, ut erigerer in pedes, opus habui; nec facere potui, quicquid conata sim, quin dilaberer in lecti spondam.—«Hei mihi!» exclamo, «vires omnes infregisti mihi impotenti hac vesania tua, Lampridi; quid faciam? haudquaquam me potero ferre in domum.—Recrea corpus quiete, Diva mea,» inquit ille, «et si potes, modico somno; ego sane alacer et lætus sum: quidni sim, qui in te, cœlestis pulchritudinis fœmina, explevi libidinem meam, quæ Venere potior es? Interim abeo, quiesce.» Cum hæc loqueretur, advenit Sempronia ridens, et cantillans nescio quid liberi et pinguis.—«Ut fœdus inter vos feriistis?» inquit, «ut vestris vos bonis ingurgitastis, ut se res habent?—Ego vero,» inquam, «perii,» expressis lacrymulis aliquot invite manantibus.—«Quid fles, Domina?» ait Lampridius, «tuus sum, ulciscere ut volueris petulantem, qui tuis se deliciis immersit.—Apage,» reponit; «ut satisfecit voluptati tuæ? ut gratam invenisti, et aptam libidini?—Nemo,» inquit, «unquam fuit homo me beatior: omnes quas mente concepi, quæ vix opinione excogitari possunt, in ea inveni voluptates.—Tu vero, Tullia, loquere;» ait Sempronia ad me, «ut tuis sensibus satisfactum? ut placuit tibi Lampridius?—Placuit sane,» respondeo, «ut præterea nihil optari melius aut dulcius queat; sed, me miseram! rupit artus meos lassitudine, ut vix tres passus ambulare possim, ita fatiscunt mihi lumbi.—Te miseram! ah! ah!» reponit Sempronia; «sed abi, Lampridi.—Abeo,» ait, [pg 124] «si veniam indulserit Tullia mihi, si amare me professa te teste fuerit.—Et do veniam,» inquam, «et te perdite amo, qui me honore summo pudicitiæ quo superbiebam, hanc me deturbasti in turpitudinem, quæ me pudore obruit.» Dehinc osculatus me, excessit: excedentem vero insequuta est Sempronia.—«Paucis te volo,» inquit, «siste gradum, nec quæ tu aut ego dixerimus, ad Tulliæ aures ire poterunt. Dic libere, reperisti in ea quas sperabas delectationes?—Majores multo,» inquit, «quam pollicitus eram mihi. Forma Tulliæ divina, divinum eloquium, divina dona: quas tibi reddam gratias pro tanto munere, quo vehor in cœlum? Sed, amabo, obtine ut, antequam exeat dies, satiari me permittat suo concubitu.—Nec te satiari juvat,» refert Sempronia, «nec ejus e re est ut te ejus, aut illam tui, ulla unquam capiat satietas.—Inepte loquutus sum,» ait, «sed intelligis quæ mea debuerit esse oratio.—Servabo hanc tibi in hoc cubiculo ad crepusculum usque,» inquit Sempronia, «nam cœnabit nobiscum vir ejus: cras translato in eorum domum hospite, liberius ages cum ea, quod faustum felixque utrique sit; abi et cura corpus.—Curabo,» inquit, et abiit. Reversa ad me Sempronia refert quid sibi cum Lampridio fuisset sermonis, quid mihi cum eo rei fuisset rogat itidem. Refero, me gravissima queror premi defatigatione.—«Reficiam extemplo vires tibi,» inquit, «hoc labore exhaustas; recreabuntur lauta gustatione, et leni quiete; sine irrepat tibi somnus, dum ad Calliam, [pg 125] qui te ad se vocat, eo, et ut opinor, ad conflictum: tibi dolere caput dicam.»
Octavia. Calliam forte vocabat, qui Jocondus erat.
Tullia. Rure agebat hac die Jocondus ad villicos missus. Vix videram somnum, cum ad fores nescio quid audio strepitus; reclusis, video lautissimam afferri gustationem.—«Surge,» inquit Sempronia, «cibo hic tibi repellendus capitis dolor. Agedum.» Edi, bibi hilariter, ac illico restitutæ mihi vires. Desilio de lecto, complector Semproniam meam; mihi sortem gratulor. Post duas omnino horas, ecce Lampridium, qui humanissimam impertit nobis salutem; aderant enim e domesticis quidam. At enim ubi recessere servi, effusus est in meas laudes et gratiarum actiones; sed abrupit sermonem Sempronia:—«Jam is est,» inquit, «excogitandus nobis modus et ratio bene et secure vivendi; cavete ne lædantur Calliæ oculi: quæ pestis in utriusque immineret caput, si quid subodoraretur de rebus vestris!—Nihil prorsus ab eo timeo,» inquit Lampridius, «nec dominæ meæ, ut sit hominum perspicacissimus, si quidem velit illa ex præscripto meo vivere.—Volo maxime,» aio, «tuo regi arbitrio: ab hoc tempore habebis addictissimam Tulliæ animam.—Principio,» inquit, «novi Calliæ ingenium: nec bonus est, nec malus, sed qui aut bonus, aut malus fingi facile queat. Post paucos dies, polliceor tibi, Domina, futurum mihi et amicissimum et familiarissimum. Expiscabor etiam intimas mentis cogitationes: cætera committe industriæ meæ. In id maxime incumbe, [pg 126] tuis ut ne ex oculis, ore, gestu quicquam percipiat, quod amorem mutuum nostrum aut testificetur aut significet. Ego variorum, et imo duriorum, ero in te consiliorum author, cum e re tua meaque videro, quæ tibi saluti sint, aut sospitent amores nostros. Quam egeris in hac fabula personam, ex illa vitæ nostræ salus et felicitas omnis pendebit.—Nihil,» respondeo, «mihi a me tibique timeas. Prudentissimam et obsequentissimam habebis.—Obsequentissimam?» inquit, «nunc sciero: peto osculum.—Dabo,» inquam.—«Peto suavium, non osculum,» ait.—«Dabo,» aio.—«Peto complexum,» inquit.—«Dabo complexum,» inquam.—«Peto plenum gaudium.» Tacebam ego.—«Obmutescis, Domina?» ait, «negas mihi hanc beatitudinem?—Utere jure tuo, inepte,» reponit Sempronia; «vis ipsa te suum tollat in equum? Huic insistam ostii limini, nam qui sciunt, hic te esse, domestici, ut mali sunt et protervi, mirarentur solum cum Tullia esse relictum.» Urgebat interea paterer in amplexu meo liberari se amoris æstu, et ubi paulo secretius abesse a Semproniæ conspectu vidit:—«Quid vereris? excubias agit Sempronia.» Vi igitur impellit in lectum, et collocatam commodo corporis situ petit, meam mentulæ manum admovet, capiam rogat.—«Quid vero tu,» dicebam, «ad hanc me cogis fœditatem?» Retraxi manum; conscendit in me stratam et, detectis inguinibus, exspectantem teli mucronem in parma mea, non alba, non ingloria. Demittit femoralia, mox procumbit in pectus meum, [pg 127] utero uterum pressit, et telum infixit.—«Nunc ostendes me abs te amari,» inquit.—«Dubitas,» refero, «qui prostitutam me habes omni libidini tuæ, te amari?—Fungere igitur generose et fortiter partibus tuis.—Fungar,» repeto. Tunc vehementissime cœpit concutere; ego succutere, nates tollere crispantes, motitare flexibiliter lumbos. Primus titillationem præsentit advenientis gaudii, at omni nisu et agitatione pervivaci exorienti favi libidini; post, intro sensi in lumbis aperiri mihi Veneris fontem:—«Ah, ah,» inquam, «quid me vexas? age, age, deficio!» Hoc exiit temporis puncto ex me in me Venerei roris dulce coeunti donum.—«Agite, agite,» sub hæc Sempronia; «ecce audio venientem Calliam ad nos.» Dejicio equitantem re nondum bene patrata, nam cum exiit e concha mentula, uterum fervidis polluit guttis stillans. Momento post:—«Nihil est, nihil est,» inquit Sempronia, «nescio quæ meis vox auribus illusit.» Dicto citius in me resilit Lampridius, adigit iterum hastam, novum aggreditur prælium. «Me necas,» dicebam, «secede paulum; me in animæ ducis deliquium, vocabo Semproniam.» Interim ille imperterritus rapidis subagitabat concussibus; novos excitat æstus in me, stillat abundans mihi ex abdito intra lumbos Veneris fonte virus; demulcet iterum me pruriginoso semine, et ni progressa ad nos Sempronia diremisset pugnam, ad tertium processisset effluvium inexhausta illi libido.—«Satis est ludorum,» inquit, «timeo non hominum, sed fortunæ insidias.» Exscendimus uterque e lecto, et magna [pg 128] cavit cura Sempronia, ne quid in vestium attritu, capillorum confusione, corporis ornatu, exprobraret mihi meam licentiam. «Tam velox tibi sit veredum, Lampridi,» inquit Sempronia, «quam bonus et egregius cursor es!—Habeo,» inquit, «non cursor, sed servus, et ex animo servus, quæ me ad summum vexit voluptatis cumulum, patronam non veredum.» Igitur nuptiæ primum nobis factæ sunt apud Semproniam, et sub ejus oculis, quæ amores nostros nascentes velut sinu suo fovit. Acceptum illi refero Lampridium meum, qui et tuus erit, juvenem, comem, urbanum, vegetum, fortem, quem nec Hercules in hoc certamine viribus et lateribus superet, illi cedat Æneas pectore et armis: nam amplum illi et firmum pectus, et bene compacti ad laborem armi, quorum victoria sumus et triumphus.
Octavia. Perge dicere, amabo, mea Tullia, de his rebus vestris, quarum me mirifice delectat narratio; saltem præcipua deliba capita, et qualis in te fuerit primis diebus, eloquere.
Tullia. Rides, inepta: illi summa dies non dissimilis primæ; æque calet, æque ardet, æque in amorem meum furit. Cœnavimus illa prima die ambo, cum parentibus tuis, vestris sub tectis, cœnavit et Callias; quos inter se severint sermones abs re dixerim. Revertimur domum. Multa de Lampridio loquitur Callias: multam inesse humanitatem, ad ejus se intimam proclivi ferri via amicitiam, honestum, et moderatum, et multi ingenii adolescentem videri. Bacchum sequitur Venus. Dum videt vestem me deponere, et eductos intumescere mammarum globos [pg 129] (nam multa nox quietem indicebat), antequam me mitterem in lectum, manu captam inducit in musæolum illud geniale, nostro lecto proximum. «Hic erit locus,» inquit, «et Veneri sacer et Musis.» Tollit altera manu stolam et indusium, altera mentulam longam, gravem et si unquam alias rigidam et contentam admovet cryptæ meæ. «Protende adversus me lumbos, Tullia mea,» inquit. Projicio. Tunc impetu facto trudit in vulvam, occupat totam loci capacitatem, agitat ille delicias suas frequenti motu, et irritat ad novos pruritus; motito similiter lumbos, crebro et frequenti succussu; utramque mihi clunem utraque manu comprehendit, deducit, reducit magna vi ad se. Primam me urunt ignei advenientes Veneris stimuli, semen mitto; consequitur rabiem meam Callias: «Jam diffluunt mihi venæ, age, age!» Motitationes integro excitatiores ad ultimos usque seminis spiritus; mihi vulva ad plenam voluptatem egregie, maritali exhausto tubo, operata est, comprimendo et exsugendo caram mentulam. «Nunc volo,» re patrata inquit Callias, «mecum de nostris imposterum rebus alacriter convenias, Domina: nam domina semper eris mihi.—Volo equidem,» respondeo, «quidquid volueris me velle; quod nolle jusseris id utique nolo. Scelus sit mihi et flagitium non eadem per omne vitæ tempus sentire ac tu senties! Quid cupis, Domine, præstari tibi a servitute mea?—Equidem,» inquit, «persuasum mihi est te esse honestissimam, et pudicissimam, quamquam vulgo dicunt non admodum castas esse quæ sunt litteratæ; [pg 130] timeo tamen virtuti tuæ, nisi tu illi, nisi ego opi fuerimus.—Quæ res, quæ mea culpa hanc injecit cogitationem in animum tuum, anime mi?» inquam, «quæ de me tua est opinio? Nec tamen deprecari velim quidquid ceperis consilii.—Volo,» inquit, «induere tibi cingulum pudicitiæ; si pudica es, non detrectabis; sin minus, videris ipsa num merito movear ad id quod meditor.—Quod volueris,» refero, «induam, et qualecunque sit, læta feram; quæ tibi sum nata, tibi etiam uni ex animo fœmina ero et præclusa omnibus reliquis, quos aut sperno, aut odi: nec alloquar Lampridium, imo nec respiciam.—Non faxis,» inquit, «imo volo te cum eo familiariter sed honeste agere; nec ille, nec ego habeamus de te conquerendi causam, ille si durius eum habeas, ego si liberius; sed veniet a pudicitiæ cingulo liberioris cum eo consuetudinis tibi usus, cum Lampridio mihi omnis securitas.» Tunc vitta sericea, qua supra lumbos involvit corpus meum, dimetitur ad crassitudinem corporis quæ futura sit cinguli amplitudo; dein ab inguinibus meis ad lumbos, id etiam alia vitta definit spatium. Hoc facto: «In hoc etiam curabo,» ait, «palam fieri tibi quanti te æstimem; erunt catenulæ quæ villoso panno sericeo involventur aureæ, erit cataracta aurea, craticula aurea, lapillis pretiosis exterius distincta, et faber aurarius hujus nostræ urbis præstantissimus, mihique multis obligatus beneficiis, in id incumbet, ut præcellens sit artis suæ specimen; etiam honestabo te, dum videbor facere injuriam.» Quæro, quanto tempore perfici id [pg 131] cingulum possit; respondet, intra quindecim dies absolutum iri, interea petere ne irretiri Lampridium ullo mecum feram commercio sermonis, postea ut animo insederit me cum eo gesturam. Ivimus cubitum, ac ea nocte ter iniit me, ter plenos libidinis gurgites evomuit in cymbam meam, magna cum utriusque voluptate.
Octavia. Te Veneri caram, cujus hortum, intra tantillum temporis, irroravit novem continuis coitibus Venus! Et potuisti ad hæc curricula impigre desultori inservire?
Tullia. Potui sane, et etiam incitato cursu ad postremum coitum, cum Cupidineus imber e stillicidio decidere maritali negare velle videretur, ita commovi, agitavi, succussi, ut vel invitus magna stillarit copia. Me convenit sequenti luce Sempronia; refero omnia hæc Lampridio, ille qui paulo post advenit,
... Nostris novus incola terris.
Octavia. Nihil autem rei tecum habuit illa die?
Tullia. Nec nisi post decimum diem; per id tempus nullus cum eo mihi familiaris sermo, cum videremus defixos Calliæ in nos esse oculos, et ejus jussu etiam servorum:
... Lingua mali pars pessima servi.
Nosti hujus generis vecordiam et malignitatem. Osculare vero tu me, nam in tuo vultu nescio quid video lineamentorum nobilis Galli, qui in me Romæ [pg 132] anno proxime præterito explosit militariter catapultam suam, spectante et procurante Lampridio; nam tres adjuvæ qui eum comitati fuerunt et in me fodienda desudarunt, etsi firmi et robusti, haudquaquam me tam egregie oblectarunt.
Octavia. Quid portenti audio? Quatuor tu homines peregisti, tam tenera, tam venusta? Tibi sub hoc cursorum numero lumbi non disrupti?
Tullia. Scies alias; sed vis orationis me cursum tenere quam institui?
Octavia. Volo et rogo.
Tullia. Postridie, cum ingressus est domum nostram Lampridius, dixit se velle ire Callias in prædium nostrum Anconitanum rusticatum; nosti amœnitates, magnificentiam villæ. Cum diceret inter cœnam, respondit Lampridius se comitaturum libenter, si commodum illi foret: «Aperto enim,» inquit, «æris æquore plurimum delector. At cum tecum fuero,» reponit Lampridius, «nihil mihi rure poterit esse dulcius.» Septem continuos dies simul convixere, et ita Calliam cœpit Lampridii consuetudo, ut protinus omnes illi aperuerit animi sensus, et cogitationum arcana. Laudavit ingenium meum Callias, mores, urbanitatem; dixit præcipue me castitatis laude inter omnes mulieres lucere.—«Sed non ita facilis es,» ait Lampridius, «ut etiam si nolit caste vivere, quod futurum non spero, id tamen non egeris, ut pollui non possit. Confidendum sane sua de pudicitia uxori, dein ancillis, sed potissimum seræ; decipere potest uxor, corrumpi servi, nec corrumpi, nec decipi sera.—In tua [pg 133] sum quidem sententia,» inquit Callias, «ut fabricatur Stephanus aurifex craticulam quæ arci Tulliæ meæ extimum sit velut propugnaculum.—Sapienter huic tu rei curas tuas,» reponit Lampridius, «adjecisti; nam, verum ut fatear, æterno volo tecum et præopto jungi amicitiæ nexu; at, ut sumus omnes suspicaces, timebam ne si cum uxore tua agerem liberius, quod vix aliter fieri potest, id te in suspicionem abduceret, quæ tibi molesta, mihi infesta esset. Cum vero sera occluseris, nihil admodum erit quod timeas, quod suspiceris. Interim liceat per te mihi cras urbem repetere, postridie reversuro. Nam ex Venetiis datæ ad me litteræ crastina die afferentur a tabellione, eæ ad negotium magni momenti quod mihi explicent, magnopere conducant; ego vero cum res meas curo, tuas ago.» Sic post decimam diem venit rogatus a Callia, ut Stephanum urgeret, data ad eum et ad me epistola: «Nam ut scias,» inquit, «me mihi persuasisse te me esse alterum, rem secretissimam tibi commendo: nolit uxor ab ullo mortalium sciri de ejus me moribus dubitare, qui mihi liquido debent esse perspecti.» Ut ingressus est meum cubiculum, invenit me cinctam sodalium mearum corona, et in his lucebat forma et decore Sempronia. Salutat omnes humanissime, et redditis Calliæ litteris, catenulas aureas, opusque totum, intra tres quatuorve dies absolutum iri dixit. Reversus Lampridius, me cum Sempronia nactus solam:—«Bene est, Domina,» inquit, «intra paucos dies vinculum fingitur tibi, et aurea porta pretiosis [pg 134] distincta lapillis, horto tuo, quam pudicitia tua ipsa superbiat obduci suæ, ita lucet, ita diti fulget pretio.» Rem dehinc objicit nobis ob oculos diligenti pictura. «Sed,» inquit, «clavis non cusa est, et hujus figuram, dum fabrum variis ludo sermonibus, ceræ huic felici providentia impressi. Cæterum, ut optasti, Sempronia, felicem ambo ducemus vitæ cursum.» Post enarrat qua arte, quove pacto in intimam se Calliæ amicitiam insinuarit, ita ut nihil jam eorum animis possit esse conjunctius.—«Te fortunatum,» inquit Sempronia, «hac duplici conjunctione, qua nihil est in vita beatius, animorum cum Callia, corporum cum Tullia! Felix amicus, felix amans, utriusque plena auctus es possessione, quæ possideri potest absque sollicitudine. Quæ tibi vero dulcior videtur esse conjunctio?—Dubitas?» ait; «respondeat ipsa Tullia.—Vana sim et inepta,» repono, «si quidquid meum putem vere dulce, et in me veræ voluptatis gustum invenire Lampridium posse.—Inveni,» subjicit, «et mens sit mihi saxea, cor aheneum, si extra amplexus tuos majores voluptatum fructus a Venere capere me posse arbitrer!—Abrumpamus,» inquit Sempronia, «urbanitatis vestræ hos sales, cœna nos expectat; ego vero cubabo tecum, Tullia, nam abest maritus meus.—Quid me igitur,» ait Lampridius, «factum vultis?—Nolo autem,» reponit Sempronia, «vexare animos tuos; omnia bene se habebunt.»
Octavia. Et cubavit tecum Sempronia, Lampridius [pg 135] inter utramque? Utrique forte insudavit?
Tullia. Nequaquam. Nam cum summa nox somnum suasit post cœnam, deductus est in cubiculum suum Lampridius, sed ipsa induerat vinculum pudicitiæ Sempronia, clavimque abstulerat secum Victorius, dum Veronam petit dicæ causa, socio ad iter adjuncto sibi Jocondo. Prima vigilia, ut constitutum inter nos, venit Lampridius, et in lectum se conjicit ab inferiori sponda; hac parte jacebam: «Quid tibi vis? quis est?» inquam.—«Tuus sum, Domina.» Osculum infert, et momento temporis conscendit in me nudam. «Nunc demum,» aiebat, «fruar omni pulchritudine tua.» Libere et libidinose vulvam manu investigat, et confestim telo obduro suo configit æstu incensam, primo ab ejus contactu, quem Veneri Mars afflat subigus. Denique, ut uno verbo ejus comprehendam noctis libidines et bona, ad duodecimum cursum veredum meum egit uno fere spiritu.
Octavia. O Venus! quid audio? Vix una Caviceus nocte tertium peregit concubitum.
Tullia. Septimum semel atque iterum confecit Callias cursum equitans in veredo meo; octo novemque cum Sempronia Jocondus. Sed nihil admodum est quod mirere de Lampridio: inexhaustus illi latet in lumbis Veneris fons. Nocte tu proxime sequenti fateberis.
Octavia. Dormiebat interea mater mea, et particeps ludorum et jocorum facta est?
Tullia. Anteacta nocte optime dedolata fuerat. Sex fututionum prurienti impetu eam Victorius illa [pg 136] nocte pulsaverat, ter vero pomeridianis horis ipsam Jocondus impleverat bonis suis.
Octavia. At vero, quid interea factum de infelici Julia?
Tullia. Dicam cum sciero quid de felici Octavia factum sit post ereptam virginitatem. Nam timeo tibi a Theodoro.
Octavia. Recte memoras, ah! ah! ah!
Tullia. Rides? Evanuerunt promissa, et oppressæ virginitati nullus honos, ut loquebaris.
Octavia. Non abierunt quidem in auras, sed incentivum factus est dolor pruriginosæ libidini, et accessio non pœnitenda dulcissimæ voluptatis.
Tullia. Ut voluptatis confinium est dolor, ita et doloris voluptas.
Octavia. Post tertium diem quam mecum cubaret Caviceus, admonuit de proposito et sponsione in manibus Theodori facta, mater. «Debes exsequias virginitati tuæ,» inquit, «parentandum illi est, quæ tam laudabilis et commendanda ad hanc usque ætatem tibi comes fuit.—Memini, mater,» repono, «et hoc cui me obligavi solvam nomen, cum volueris.» Quid plura? Convenimus Theodorum, qui jubet pomeridianis horis, cum primum sol inclinaverit ad occasum, reverti. Obsequimur; inducit me in sacellum interius ædis, et occlusis foribus, pessulo obdito: «Nihil est,» inquit, «quod timeas, filia, ab aliorum oculis tibi, nam antistes præsum huic loco; secure agemus omnia.» Tunc sermonem instituit ad firmandum et obdurandum animum. Obstipo capite dum loquebatur, [pg 137] et defixis in humum oculis, eo me ita sermone ad dura omnia comparavit, ut si mori me jussisset, alacri animo lethum oppetiissem: vide, Tullia mea, qua mens mihi arte fascinata est. Postquam me probe ad omnia quæ vellet vidit comparatam: «Etiam tibi,» inquit, «præibit mater exemplo, in hoc severæ sanctitatis stadio.—Nihil admodum opus est,» inquam, «sed quæ neci virginitatis meæ tam excellentis ultro consensi, in me convertere iram tuam, vir sancte.—Non patiar,» inquit mater, «te solam pati has ærumnas, nam etiam ego huic occisioni consensi.»
Tullia. Egregiam vero pugnam!
Octavia. —«Bene est,» inquit Theodorus; «cui autem generosius vigeat pectus mox experiar; præsto sis, Sempronia.—Commoda mihi tuam opem, nata,» inquit mater, «ut citius hoc defungar virtutis officio.» Solvo illi subteriorem vestem, cycladem et stolam; tollit ipsa indusium ad summos lumbos, et genibus ante aram flexis: «Noli parcere impuræ cuti, vir sancte,» inquit, «libidinis meæ campum lustra verberibus.—Cedo igitur illam pietatis supellectilem,» refert Theodorus.—«At vero, ex assuto cycladi sacculo oblita sum,» ait illa, «educere.» Igitur dum vestigat, dum in latus demittit corpus et vergit in lævam, curiosissimis omnem imam corporis structuram luminibus sum contemplata: illi candidissimæ nates, in tumorem Veneri commodissimum elatæ; crura crassa, polita. Nihil accuratius effinxisse Natura videtur, nihil pulchrius.
[pg 138] Tullia. De ejus parte nihil dicis.
Octavia. Pone stabam, ita videndæ vix copia fuit; vidi tamen. Accepto in manibus flagro, alacrem jubet esse Theodorus: tunc obmurmurans concepta nescio quæ verba, ac si næniam præcineret, verberibus onerat lumbos, nates et crura aversa. Parvas vero indulgens inducias: «Flecte corpus, et demitte quam humillime poteris,» ait, «ut etiam, quo loco pollui te nuptiarum lex patitur, castigationem excipias quam mereris.» Recurvati lumbi exprompsere altius clunes, et interfemineum prodidere; conjeci in eam rem oculos: pilis obsitus locus subnigris, crispis, non admodum longis; rima aperta, longa, rubicunda. Huic decidit momento grandinosa flagellatio in flagrionem cunnum.—«Hei! hei! hei! deficio, siste tantisper,» inquit, «acrius feris quam ferre possim.—Insanis, Sempronia,» reponit Theodorus. Sub hæc verberationem durissimam integrat; in lacrymas illa effusa est et gemitus, immoto tamen situ corporis: «Erige nunc vero pectus,» ait Theodorus. Obtemperat, et illico evoluto supra umbilicum indusio detegit ventrem, crura, anticamque corporis faciem. Mirabar ego attonita, cum mutato loco transit dexterum miseræ latus lanio beatus ille...
Tullia. Imo laniandus carnifex! Quid præterea quærebat in quod acueret efferam illam crudelitatem?
Octavia. Audi... et eam partem tuetur ille limis oculis. At cum apertam et paratam vidit, nec mora, cœpit flagris cædere acerrime, tres quatuorve pollices infra umbilicum primis verberum momentis. [pg 139] —«Altius vapula,» inquit illa, gemitu edito. Direxit ad hæc ictuum tempestatem subtus alvum ad femina et interfemineum, ita ut hoc cruciatu misere angi testarentur lacrymæ manantes ubertim ex oculis. Demum rediit post eam hyemem serena miseræ tempestas, hic desiit verberum imber; humum osculatur, et vestibus adornatis, ad me respicit:—«Nunc, nata,» inquit, «tuæ partes agentur; transi in hæc quæ desero fortitudinis castra.» Solvit mihi vestem; quæ cum defluxisset ad pedes, indusium altissime mihi circumquaque revolvit, ita ut nuda oculis Theodori, et lanienæ, antica posticaque corporis membra objiceret. «Habebis te,» inquit, «fortiter, nata; quæ succedant momentaneis his ærumnis et interiori in pectore enascantur gaudia, ipsa senties, nec ego fando exsequar; nunc mitte te in genua.—Quam vellem,» inquam, «hoc officio ipsa fungerere, in eluenda me, mater! quæ mihi inflixeris verbera, feram sane ut tu tulisti, constanter et fortiter.—Id quidem fieri non potest,» reponit; «Theodori juris es ut sum ego, sed vis vinciri tibi manus?—Volo,» inquam, et ut volebam devinctæ mihi sunt, eo modo ut earum ope non uterer etiamsi eniterer.
Tullia. Pascebantur interea flore pulchritudinis tuæ Theodori oculi?
Octavia. Imo admoto ad aures ore, insusurravit agere et pati fortia, generosi animi esse.
Tullia. Sic agere et pati fortia, dixit Livius, Romanum est.
Octavia. —«Volo experiri utrum matrem fortitudine [pg 140] superes,» Theodorus ad me; «si obmutueris, palmam feres.» Post expansa vola alteram alteramque mihi clunem fovet; strictis dehinc duorum digitorum unguibus summam cutem tanquam forcipe apprehendit, et vehementer vulsit; tamen obmutui retenta anima, et exstincto imo in pectore gemitu. Dehinc e lanugine pubis, tres quatuorve pilos, postquam pubem totam ad perinæum usque manu obtexisset ardenti et fervida, summis itidem unguibus arripuit, et simul momento avulsit; nec propterea me tangi testata sum doloris sensu.
Tullia. Fortis es, Octavia. Quid Cato ad te? Eodem autem supplicii genere appetita est mater tua?
Octavia. —«Evolve vestes, Sempronia,» ad eam Theodorus, «revela excetram illam tuam,» inquit. Dicto citius nudas admovet clunes. Ille adfigit ungues; intremuit, et femur alterum tulit in altum, dolore victa; nihil tamen locuta est.
Tullia. Hæc prima fabulæ pars; altera est quam exspecto de barbato Cincinnato.
Octavia. Replicat vestem et indusium qua pars bona latet; objicit uterum pulchrum, politum, niveum Theodoro; Venereum campum lana vestitum, ut dicebam, spissa, crispa, venefica aperit. Ille aliquot intercipit pilos, una omnes vellicat, post, vi impressa, divellit.
Tullia. O rem ridiculam, et ludo prægnantem non inficeto!
Octavia. Infrendere illa præ dolore, nec ideo verbum aut gemitum emisit.
[pg 141] Tullia. Expedi tandem hanc narrationem.
Octavia. Vapulavi, flagro proscissa sum, nec elapsum mihi ex ore verbum aut e pectore gemitus, qui ignaviam exprobraret: post Penates repetimus. Ah! ah! ah! jam attingebam ostii limina, cum mater ad me: «Ut te habes, nata?—Doleo, mater,» respondeo.—«Momento faxo,» inquit, «dolorem excipiat voluptas deliciis affluens; mihi quidem, mihi sentio nates et femora veluti formicis pererrari; num tibi idem quasi æstuantis impetiginis ardor?—Plane ita est,» inquam, «subsultant mihi sub cute innumeri obtusæ cujusdam ægritudinis pruritus, potius quam acumina, et incendi me sentio.—Vertentur hæc omnia,» reponit, «qualiacumque tandem sint, in gaudii inexhausti fontem,» et me induxit in cubiculum meum. «Projice te in lectum,» inquit, «finge animi ægritudinem quam non habes, mox mitto ad te Caviceum tuum, sed volo ludi hujus qui vos committet, postea abs te reddi rationem.» Paulo postquam abiit, venit ad me Caviceus. Projectam in lecto amplectitur, suaviis mulcet, tactu irritat ad gaudium:—«Audio,» inquit, «tibi male esse?—Et pessime est,» repono; «nam audio te mihi subirasci. Quid vero erroris aut delicti admisi in me?—Pura es sane ab omni in me delicto, corculum,» inquit, «me gaudiis hactenus cumulasti summis, summam tuis in amplexibus inveni felicitatem; si de te conqueror, nihili sim, in qua scilicet omnes delicias, omnes amorum cupiditates nacta est mea mentula.» Hæc fatus educit e medio [pg 142] femore mentulam, manum adhibere rogat turgescenti, et momento post adsilit in lectum, et demissis femoralibus, detectoque ad zonam usque mihi utero, provolvit se in me; infixit protinus hastam, ac illico ad primum concussum, profluit mihi largus abundans e lumbis Veneris imber. Moriar, mea Tullia, si unquam ea sit visa res sensibus meis gratior! Uno verbo omnia: hac coitione, ter mihi litatum est Veneri, continua titillatione, aperto mihi ad opus gaudii summi gurgite. Cum vero Caviceus ad metam pervenit, libidinem in me meam aqua sua pluvia non restinxit, incendit novam, et cum exscendisset, uri me patrantes ocelli docuere. Manum admovit horto meo: hoc tactu soluta sum inani Veneris imagine.
Tullia. Rem mirifice narras, nihil tamen novi in his rebus. Nam verberibus incussis eliciuntur ex omni corporis parte quæ conducere solet ad Venerem, infinitæ spirituum alacriorum, vegetiorum, igniculis fervidiorum compactis velut cohortes, quæ dehinc in locos nostros, in vulvam, in spermatica vasa, quod consentanea sint, sponte advolant: hinc pruritus, et inflammatæ Veneris libido. En quod tibi pro miraculo queat esse: dux nostra Leonora, tam celebri stemmate clara, tanta fulgens pulchritudine, tot animi corporisque dotibus præcellens, verberibus debet fœcunditatem. Dux maritus deperibat puellam, nullam tamen ex ea procreabat sobolem, quod ægerrime ferebat. Tentata quæ ars aut industria ostentant omnia, nullus experimentis locus negatur; lusa ars et industria, profuit nihil. Tandem [pg 143] ex Arabis responso, cæsa ut tu es virgis Leonora parentis suæ manu. Ad hanc diem nullam ex Venere ceperat voluptatem; hoc vero temporis momento, cum primum ad eam explosit Dux catapultam, vehementissime mota est. Lacessiti iterum verberibus lumbi, clunes et femora ad Venerem incensi, post aliquot dies; tunc parum abfuit, quin sub marito subagitante deficeret, præ voluptate in effluvium mirabile soluta est. Tandem parvo temporis interjecto spatio perpessa idem incentivi genus, magna cum voluptate maritum excepit, et rigidæ caudæ salaces ictus. Imprægnata est uteroque gerit. Sed et audio esse nostros inter homines Alphonsum marchionem, quem verbera excitant ad pugnam, alioquin imbellem et ignavum. Virgis cædi sibi nates jubet, vapulat egregie, prostat interim illi uxor resupina in lecto; dum vapulat arrigit, et quo acriores ictus, eo tentigo vehementior. Cum parata sibi videt arma, aggreditur jacentem, et rapidissimos ciens in substratam motus, perfundit in subantem cœlestia Veneris dona, et omnes quæ ex Venere capi possunt capit voluptates.
Octavia. Sed vero si experta ipsa esses, quam non putem fore tibi admirationem!
Tullia. Non experta quidem sum; sed experiar et etiam sequenti nocte proxima. Nam volo te frui Lampridii mei amplexibus, qui jam per octo dies rure detentus cum Callia ferias a Venere agit; sed dedit ad me literas, quibus se crastina die monet adfuturum, Calliam velle ad se eam ego, quum negotia [pg 144] nescio quæ illic habet a quibus se nondum expedire possit.
Octavia. Videbimus. Sed oblita es de Juliæ nuptiis, cum devirginata est, referre quæ a matre accepisti.
Tullia. Hæc sane sunt. Scis nuptias velut clandestinas fuisse; aberat pater tuus, acciti ex affinibus nulli, intro res acta est, ut in fabulis Veterum legitur, nullis inspectantibus. Nam antequam Sempronia novam duceret nuptam ad genialem thorum, taurum passuram, implevit mollem animum malignis consiliis. Quæ dixerit, quæ jusserit dici fierive, quæ utique et dixit et fecit inepta, intelliges. Ascenderat in cubiculum Juliæ Jocondus, nam illic res patranda erat, et exhaustis a Semproniæ viribus arma interrogabat virilia, an satis esset ad pugnam animi. Advenit demum Sempronia, et Juliam nexui tradidit.—«Enimvero,» inquit, «volo vestibus nudari a me Juliam, Joconde, tibi.» Denudat suis manibus puellam relicto indusio, vix tuentem pudorem ab oculis Jocondi. Mox abiit Sempronia: «Vos vobis relinquo,» inquit, «agite res vestras.» In proximum secessit cubiculum, e quo in id prospectus patens datur; nam ostium hiscebat ut et Juliæ. Illico advolvitur genibus Jocondi Julia, id scilicet edocta. «Facilis tibi ero,» inquit, «et omnibus tuis voluptatibus obsequens dum vixero. Si secus contigerit, plecte sontem.» Osculatur ille, et erigit puellam.—«Exue autem indusium,» inquit, «corculum.» Sed cum vidit ad hæc vultum rubore suffundi, ipse erubescentem et pavidam exspoliat. [pg 145] Ubi defluxit ad pedes indusium, evertit in lecti latus resupinam, mammas parvas, duras, orbiculatas, candidas, sororiantes, manibus terit, et osculis premit; post pectus, ventrem, crura oculis legit, ac demum cogitationem et obtutum in Veneris hortulum defigit. Ut sibi eam partem tractari, premi, diduci labia, digitum immitti sentit rudis puella: «Eh! eh! eh!» clamabat, miscens clamori gemitus et suspiria.—«Nunc,» inquit Jocondus lectum ostendens, «colloca te in hoc duelli nostri campo. O venusta membra quæ me cupidine inflammant!» Illa obtemperans mittit se in lectum; hoc aspectu ignescere cœpit et turgescere salax cauda; igitur ad latus puellæ fudit se Jocondus: momento Julia pulvinum suis subjecit natibus non rogata, femina quam potuit latissime aperuit et, quod rideas, ipsa ultro injecit manum in viri penem. Ille in risum erupit.—«Quid hæc novæ Veneris facies indicat mihi?» ait. «Agedum!» et dicto citius intra puellæ femina se mittit pronus; illa clavum manu non amittebat, ac ipsa dirigebat in se ruentis mentulæ cursum, in fissuram suam ultro pilum figens; post tollit crura altius, ita ut talis pertingeret nates. Sic ad Venerem ipsa se composuit. Etenim cum sensit summum mentulæ caput intra cadurda esse immissum:—«Amove nunc manum,» inquit Jocondus, «cætera ego peregero.» Ambas illico manus Julia in superequitantis lumbos injicit, et arctissimo amplexu; sed Jocondus, cujus mentula tentigine rumpebatur, totis viribus torsit in intima contum, vi sibi viam aperiens, [pg 146] quo nulli hactenus libidini fuerat. Illa clamorem misit, nec tamen situm mutavit corporis, et tertio quartove concussu in abditiora Veneris adyta intrusit se fervida felixque mentula.
Octavia. Agnovit in virgine illæsum pudicitiæ decus Jocondus? Sensit nullis inquinatam fuisse amplexibus?
Tullia. Agnovit ut nostri homines solent, quibus in primis coitionibus plerumque de virginitate virginibus fides.
Octavia. Verebar ut quæ se ipsa patrandæ rei accommodasset, id ei fraudi esset.
Tullia. Intellexit facile Jocondus manasse has artes a Sempronia; ac postquam primo hoc concubitu uxorem Juliam sacrasset:—«Quid vero,» inquit, «Julia mea, te tam doctam judicasset? Profecto me in admirationem ingenii tui traxisti, cum mea arma ipsa in te fixisti, quibus lethum pudicitiæ tuæ conscisceres, cum me es amplexata, cum vibrasti clunes tam frequenti motu, crispantibus, crissantibus lumbis; cum voluptatem testata es suspiriis ignitisque tuis eheu! eheu!» Illa vero silebat: «Age, age, eloquere quæ tegis hoc silentio tuo,» aiebat Jocondus.—«Non ausim,» inquit Julia, «sed hæc omnia, ut accepi, fieri debent, et solent etiam a pudicissimis, ut ego sum.—Quis vero,» reponit Jocondus, «dixit fieri solere?—Noli,» refert Julia, «extorquere id a me ut fatear.—Volo vero dicas,» adjicit ille; «ni dixeris, non ita judicabo puram, ut ais esse.—Sed, amabo, ne alteri unquam dixeris,» ait Julia, [pg 147] «quæ me tibi vis dicere. Monuit Sempronia, talem me præstare tibi, ex officio et munere meo esse, et sacramento adegit pollicerer me facturam.—Bene est,» inquit Jocondus. «Cave vero tu ne subodoretur te mihi id secreti revelasse.» Interea omnia et audiebat et videbat Sempronia, quod utrumque fallebat.
Octavia. Qua spe illusit puellæ credulitati tam maligno consilio?
Tullia. Nempe sperabat inde futurum ut puellæ mores tanquam liberiores suspecti Jocondo fierent, sed de his neutri ne verbum quidem fecit hactenus.
Octavia. At enim quam institueras non perfecisti narrationem.
Tullia. Ut omnino implevit puellæ vulvam crassa et obdura mentula, in eam ad coleos usque inducta:—«Me crucias,» ingemuit Julia, «parce! parce!» Ille interim crebris subagitationibus urgebat; dum vehementiores se in concussiones fundit: «Oh! oh!» inquit Julia, «præ voluptate morior; perge, perge, preme, impete fortiter, adige altius telum!»
Octavia. Ah! ah! ah!
Tullia. Scilicet id consilii dederat Sempronia: «Cum primum te, Julia, aliqua tangi titillatione in illis locis senseris, testare majorem etiam sentire quam vero senties, voluptatem. Urge maritum verbis, osculis, suspiriis, motitationibus. Sin minus, stupidam te et saxeam credat, quod nolim, qui meus est in te amor, accidere.» Igitur ad primam pruriginem, puella intacta et cujus in locis [pg 148] ingens seminis genialis ardebat vis, cœpit nates vibrare, succutere quanto poterat impulsu Jocondum, quem incredibili voluptate perfudit. Nec sane Juliæ minor delectatio; nam per longas concitatasque motitationes, tandem in profluvium Veneris dilabi se sentit: «Hei! hei! hei!» exclamat, «quid hoc est rei? Quid sentio? deficio.» Hæc dicens obmutuit, velut mota mente ingemiscens, contremiscens. Manum Jocondus vulvæ languentis admovet, et extracto, ita ut caput tantum intro lateret, pene, invenit infectum liquido Veneris contagio, nec adhuc ipse evomuerat in vulvæ Juliæ sinum libidinis suæ virus. Tunc impellit hastam, concutit, premit, nec illa movebatur; substitit tantisper ille.—«Quid vero is sibi vult stupor tuus, Julia?» inquit, suaviis labia rosea lacessens.—«Sane deficio,» respondit, «me voluptate tanta implevisti, ut ad cumulum felicitatis meæ nihil addi præterea posse arbitrer, præterea nihil.» Integrat ille concussiones. «Jam apud me non sum,» aiebat illa, «ita me hæ confricationes ad Superos tollunt!» Et ipsa demum commoveri denuo cœpit, et subare, subsultare, donec se fervido rore intro sentit irrigari: «Ah! ah! ah!» exclamabat, «quid etiam istud est?» Utraque Jocondus manu ad se admovebat puellæ nates, præsto illa uterum et lumbos altissime sustulit; interim exstillabat in ejus concham igneus Jocondi tubus. In eam imo versa est amentiam, ut, cum deplueret prolificus humor stillatim, manu injecta virile telum caperet, exprimeret, emulgeret, ne quid omnino sibi ex tam dulci deperiret [pg 149] munere; testiculis Jocondi molliter compressis, quasi foveret, penem egregie emunxit, ut ne guttula quidem exciderit, cum eductus est e vagina.
Octavia. Tam longo certamine non fracti sunt delicatæ puellæ artus? Sed vires amor, et amoris comes voluptas suppetebat.
Tullia. Uno præterea concubitu ad lucem recreata est Julia; is vero primus duorum triumve loco fuit. Alter, ut ipsa fassa est, minorem in ejus venas voluptatis sensum infudit: nam post sextam septimamque decussionem, recluso rivo ex Jocondi lumbis Venereum virus, cum primum Julia exorienti inciperet pruritu æstuare, depluit, nec ad Veneris metas perducta est.
Octavia. Nocte tamen sequenti, ut refers, bis in ejus effusus est complexus Jocondus?
Tullia. Sed soluto prius beatæ matris tuæ vulvæ stipendio ei meret; itaque integris non est potita mariti lumbis, nisi bis alterum abhinc mensem.
Octavia. Nam expresso a matre prioribus amplexibus Veneris succo, quod superest, fæx tibi videtur et lutum.
Tullia. Mense altero post nuptias, dum ludit cum Sempronia Jocondus: «Vis me patrem fieri, Domina?» ait.—«Volo,» respondet illa.—«Qui vero potero,» reponit, «ni per te liceat semine fervido et vivido impleri Juliæ arvum? Permitte me ter eam inire, et integros volvere Cupidinis fluctus in ejus intimum sinum. Et sane misera sævos satis, et scio, labores exantlavit: nam scio quam male exceperit insontem Theresia amita tua, [pg 150] quod libidinosiorem putes quam est.—Permitto,» inquit Sempronia, «sed ea tamen conditione, prægnans tibi fiat; quod fingetur in lumbis tuis semen his octo sequentibus diebus, volo tribus coitibus una nocte in eam effundas, colliquescens in Diones tuæ amplexibus.» Igitur octava, ab ea die, nocte, soluto pudicitiæ vinculo, reducta cataracta a puellæ ostio, libere inspersit puellæ hortum fertili imbre. Atque ex his temporibus putat Sempronia utero Juliam concepisse: nam aliquæ imprægnationis notæ in puellæ ore et nausea apparent.
Octavia. Moriar, ni pessime Theresiam oderim, quæ indigno cruciatu tam liberalem et ingenuam puellam vexaverit!
Tullia. Moriar itidem ego, ni adversus matrem tuam sævitiam illam vitio verterim! Nam ut sibi persuasit ipsa, puellam uri libidine Veneris et cupiditate, Theresiam convenit. Significat se timere pudicitiæ Juliæ, quod minus pudicam præsentiscat; opus illi esse severiori medicina, qua nimirum in bonæ matrisfamilias officiis contineatur; cavere oportere ab adolescentiæ æstu et insidiis. Rogat mitti ad se Theresia, mittitur; sed prius exsoluto e lumbis pudicitiæ vinculo, quod custodiendum Semproniæ datur. Suscipit Theresia alumnam alacri vultu, dat epistolam ad Jocondum, petit eam sibi relinqui per tres dies: velle se puellæ, quam aluit, quam edocuit, aspectu ad satietatem frui, qua tandiu caruerit. Post multos sermones petit a Julia, num velit probare se esse et esse vere purissimam. Respondet illa, velle.—«Igitur,» inquit, «his tribus diebus jejunio macerabis [pg 151] corpus, et flagris a me cædi cupies.—Faciam quod volueris,» reponit Julia, «pensi esse mei quidquid jusseris ducam.» Itaque prima die vapulavit, sed leniuscule, secunda acerrime, tertia non ita dire, atque sic emendata remissa est domum cum sol occideret. Aberat domo Sempronia, aderat Jocondus, qui ut lepidam advenisse sibi uxorem vidit, in ejus advolavit amplexus. Renidens illa: «Regredior,» inquit, «ut castam decet, tui avidissima.» Post brevem collocutionem inducit eam in thalamum suum; enarrabat illa quæ sibi contigerint omnia. Deflet infelicis sortem Jocondus, solatur, spondet se in posterum illi diligentiori cura invigilaturum, ne quid deinceps detrimenti aut ærumnæ patiatur. Post suaviatur, et missa sub stola manu gaudet pudicitiam non esse occlusam vinculo desideriis suis. Projicit resupinam in lectum, et plenis coitibus tribus, trium dierum ab ejus animo obliterat memoriam et perpessi doloris.
Octavia. Nescit mater, nihil subirata est Jocondo?
Tullia. Nihil sane; ne quidem suspicione assecuta est. Nam paulo antequam ingrederetur domum evaserat Jocondus, ac postea regressus salutavit uxorem ac si non vidisset hos tres ante dies.
Octavia. Matrem sane insalutatam non reliquit?
Tullia. Esse dixit Juliæ, quod secum communicaret Jocondus de negotio quod illi confiderat expediendum. Egressi uterque cubiculum petunt Victorii, jussa interim Julia dum reverteretur maritum exspectare.—«Tu putas,» inquit Jocondus, «velle me Julia mea amplexus tuis anteponere? [pg 152] Volo in te perfundere quidquid in me libidinis est.» Osculatur, tractat, arrigit; tollit ipsa vestes et indusium, ut solet, amplectitur ante se stantem, telum vibrantem, et recidens in lectum pugnam molitur. Uno ille impetu infligit in vulvam mucronem teli. Quid plura? Res peragitur; post revertitur ad uxorem Jocondus cum Sempronia. Sedebat in lecto Julia, quam aggreditur sermone Jocondus:—«Volo, Julia, hæc domina nostra noverit qualis sis, quam casta et pudica. Volo etiam ab ejus manibus pudicitiæ vinculum hoc induas; testem habebis pudicitiæ tuæ opportunam tibi et mihi.» Laudavit Juliæ virtutem Sempronia, ac animi in hac obeunda re alacritatem. Juliæ vero pars ludicra in vincula missa est. De tua vero, Octavia, nocte proxima experiar an sit ludis tam apta omnibus quæ Venus novit, quam Veneri forma et venustate similis es.
Octavia. Faciam, spero, ne tu diutius dubites, ac magna cum sua voluptate sentiet Lampridius me fontem esse dulcissimi gaudii.
[pg 153]