← Retour

Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris

16px
100%

COLLOQUIUM PRIMUM

VELITATIO

Tullia, Octavia.

Tullia. Dulce est, cognata mihi luce dulcior, tuas tandem cum Caviceo pactas esse nuptias: ejus enim in amplexibus, crede mihi, quæ te nox mulierem faciet, omnium longe maximam voluptatem tibi allatura est; te modo, ut digna est hæc forma tua cœlestis, fortunet Venus.

Octavia. Dixit hodie mane mihi mater, postridie [pg 2] hujus diei nupturam me Caviceo. Et domi video, quæ ad ejus rei pompam pertinent, magna apparari cura: lectum, cubilum, et cetera alia. Hæc vero plane in mentem meam gaudii minus quam timoris injiciunt; nam, quæ tandem illa, de qua loqueris, possit esse voluptas, cognata omni mihi voluptate gratior, nec scio, nec etiam opinione concipio.

Tullia. Te ejus ætatis, et tam teneram (nam annum vix decimum quintum attigisti), mirum minime videri debet id nescire, quod ego ætate provectior cum nupsi, penitus ignorabam quid esset, quod pollicebatur Pomponia delicii, jam per tres annos experta, ac tantopere prædicabat.

Octavia. Sed, te de ea re prorsus scivisse nihil (patere me liberius loqui in hoc plenæ libertatis confinio, in quo nunc sum), id profecto vehementer miror. Nam si non usus, quem certe nullum habebas, tamen multa tua eruditio adyta hæc tibi aperuisse debuit. Te sæpe audio summis laudibus tolli in cœlum, quod litteris Latinis Græcisque, ac liberalibus fere omnibus disciplinis ingenium ita imbueris, ut superesse nihil videatur quod nescias.

Tullia. Multus in hoc fuit pater meus, ut, quo studio formosarum et venustarum aliæ pleræque omnes famam ambiunt, ego eruditæ virginis laudem persuasum haberem esse mihi comparandam. Et aiunt qui adulari quam vera dicere satius habent, non omnino operam lusisse.

Octavia. Aiunt etiam qui nolunt adulari, vix pudicitiæ laudem, vix honestos mores retinuisse, quæ [pg 3] ex nostris eruditiores habitæ sunt, cum id decus ceperunt.

Tullia. Pudicam negarent me, quam fatentur eruditam?

Octavia. Nec ullam potius ob rem admirationem omnium es consecuta, quam quod bonis castisque moribus tuis eruditio non obfuerit; magnam avem contra lucem attulerit. Qui vero fieri potuit, ut, quæ virgines ducuntur, Musæ virginum laudi infestæ crederentur? Ut, quæ animorum sunt velut quædam faces, quibus ad magna et laudabilia omnes similiter fœminæ hominesque accendimur, eædem contaminare animos dicerentur? Sane dum nobis homines, per malignitatem quamdam arrogantem et stultam, eas opes invident quibus ipsi superbiunt, maledicta invidiæ miscuere. Aconita ac venena omnia non minus homines fugiunt, quam nos fugimus, quas vocant sequiorem sexum, quia quæ nobis adimere pestis animam potest, et illis etiam potest. Si nobis eruditio est pro veneno et pro peste, ut obtrectant, quomodo rem tam malam, ut hominibus prosit (nam sibi prodesse non negant) naturam continget momento mutare? Suo si ingenio nobis est eruditio velut fons quidam omnium malorum et flagitiorum, quomodo ex eodem fonte bibent illi nectareos latices ad immortalem gloriam: nos vero infelices et miseræ Stygia quasi fluenta, quæ pectori sulphurea sint incentiva eas ad libidines, ad quas ipsi nos rapiunt imperio, aut ducunt exemplo? Nam, te sic loqui memini, cum de ea re sermonem ante hos dies cum Caviceo meo haberes. Decorum sane [pg 4] tibi est hanc ad usque diem servasse illæsam honestatis famam, cum ea pulchritudine, qua accendis etiam frigidiores, cum ea eruditione, qua etiam capis quos pulchritudo non tangeret.

Tullia. Quæ sic loqueris, quæ scis amore inflammari hominum corda, non ita profecto rudis es ut putabam.

Octavia. Nesciam ego penitus quod Cavicei oculi, frons, vultus denique totus, toties dixere mihi, ut etiam ipse taceret? Enimvero, dum ante octo dies liberius mecum agit, ad oscula mea ferri insueto impetu certe mirata sum; nec quid sibi vellet hic impetus, hic æstus, satis noveram.

Tullia. Aberat mater? sola eras? ab eo tibi timebatur nihil?

Octavia. Aberat mater; quid autem ab eo timeretur? ego certe nihil timebam.

Tullia. Nihil ultra basia rogavit?

Octavia. At ea quidem ab invita sumpsit, linguam micantem intra labia mea primora vibrans vesanus.

Tullia. Quis tibi tunc sensus erat?

Octavia. Fatebor: me nescio quis æstus invasit hactenus inexpertus: totis artubus concepi ignem. Credidit mihi vultum esse pudore suffusum; sustinuit aliquantisper amentiam, et petulantem manum.

Tullia. Perge.

Octavia. Manus eas furaces oderim semper, ita me demum excruciatam, fatigatamque incendio impleverunt!

Tullia. Rem bellam!

Octavia. Quid hoc est? alteram alteramve papillam, [pg 5] demissa in sinum manu, prehendit, et cum duriusculam alteram, alteramve attrectaret, impressis digitis, reluctantem ecce me prostravit resupinam.

Tullia. Erubescis; res peracta est.

Octavia. Admota ad pectus læva manu (ut gesta res est refero), conatus facile meos omnes frangebat: dextram vero sub stolam misit. Pudet, pudet dicere.

Tullia. Excute pudorem illum deridiculum, cogita tibi dicere quæ mihi loqueris.

Octavia. Mox evoluta supra genua stola, attrectavit femina. O! vidisses oculos scintillantes!

Tullia. Te hoc temporis momento utcunque beatam!

Octavia. Inducta altius manu, locum eum invasit, qui nos, ut loquuntur, ab altero sexu distinguit, et e quo equidem mihi, uno abhinc anno, copia sanguinis, unoquoque mense, manare solet per dies aliquot.

Tullia. Euge, Cavici, ah, ah, ah!

Octavia. O scelus hominis! «Hæc pars,» inquit, «me mox summo beabit gaudio. Patere, Octavia mea.» Ego ad eos sermones parum a deliquio abfui.

Tullia. Tum, quid ille?

Octavia. Illa mihi pars, vix crederes, minima rima patet.....

Tullia. Sed ignea, sed micanti.

Octavia. In eam digitum immittit, quem cum locus ille ægerrime caperet, non carui aliquo sensu urentis [pg 6] doloris. Ille vero: «Habeo virginem,» inquit, et dicto citius apertis mihi per vim femoribus quæ ut poteram obstringebam enixissime, in me resupinam se projicit.

Tullia. Siles? nihil præter digitum in eam partem induxit?

Octavia. Sensi... sed quæ mea est impudentia, quæ dicere pergo!

Tullia. Et eadem ego, quam tanti facis, passa sum, quæ tu. Nihil audentius sponso, quem mora omnis lacerat mirum in modum, donec sponsæ eum florem discerpserit.

Octavia. Sensi mea mox inter femora pondus aliquod obdurum et fervidum. Ille me vi petere; vehementi impulsu eam rem in corpus meum et in eam rimam adigere. Sed ego, collectis viribus, in alterum me latus conjeci, et læva inter utrumque corpus insinuata, eam appuli illum in locum, in quo pugna tam sæva pugnabatur.

Tullia. Potuisti una manu tam validam catapultam evertere?

Octavia. Potui. «O nequam hominem!» dicebam, «quid me tam dire vexas? Ignosce, si me amas: quo delicto id supplicii merui?» Et lacrymæ manabant ex oculis: sed enim ea erat mens mea in perturbatione, ut nequidem hiscere auderem, aut opem clamore misso obtestari.

Tullia. Nec ideo tamen sua te hasta transfixit Caviceus, vallumque tuum istud subiit?

Octavia. Injeci manum, arreptamque averti; sed rem miseram! sensi protinus me velut imbre ad [pg 7] ignem temperato perflui, nudamque, ut eram ad usque umbilicum, irrigari. Admovi iterum manum; sed cum in eum liquorem, quo ille me furor insperserat, incidissem, quasi viscatum, refugit manus metu et horrore.

Tullia. Igitur nec ille victor, nec tu victrix, quum parum abfuerit, quin vera sit potitus victoria.

Octavia. Ab eo die multo acceptior Caviceus. Et cupidine impotenti nescio qua furit animus. Quid cupiam nescio, nec dicere possim. Illud tantum scio mihi omnium mortalium Caviceum esse longe gratissimum; ab eo uno exspecto voluptatem summam, quam non intelligo, quæ qualisve futura sit nescio. Cupio nihil et cupio tamen.

Tullia. Nacta me es quæ in his cogitationum tuarum ambagibus tibi sim pro Œdipo. De Biblide quæ scripsit Amoris magister et interpres Naso, belle tibi utique conveniunt:

Illa quidem primo nullos intelligit ignes,
Nec peccare putat, quod sæpius oscula jungat...
Sed nondum manifesta, sibi nullumque sub illo
Igne facit votum; veruntamen æstuat intus.
Spes tamen obscœnas animo dimittere non est
Ausa suo vigilans: placida resoluta quiete
Sæpe videt quod amat, visa est quoque jungere fratri
Corpus, et erubuit quamvis sopita jacebat.
Somnus abit, silet illa diu, repetitque quietis
Ipsa suæ speciem, dubiaque ita mente profatur:
«Me miseram! tacitæ quid vult sibi noctis imago?
»Quam nolim rata sit! Cur hæc ego somnia vidi?»

Pudet somni: amatur tamen; et dum in imagine [pg 8] voluptatis ludit animus, gaudio colliquescunt summo sensus. Erubescis? Habeo confitentem, viderisque mihi dicere:

Dummodo tale nihil vigilans committere tentem,
Sæpe licet simili redeat sub imagine somnus!
Testis abest somno; nec abest imitata voluptas.
Proh Venus, et tenera volucer cum matre Cupido!
Gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido
Contigit! Ut jacui totis resoluta medullis!
Ut meminisse juvat! quamvis brevis illa voluptas,
Noxque fuit præceps, et cœptis invida nostris.

Octavia. Haud inficias ibo: obversatur mihi ob oculos, diu noctuque, Caviceus, mentemque totam spes occupat incredibilis voluptatis. Et sane similem optavi sæpe Caviceo opportunitatem, ab ea die, quam rudis et imprudens misere perdidi.

Tullia. Quid tum factura esses?

Octavia. Ipsa tibi potes dicere. Jam ego doctior essem, et ille beatior. Nondum me composueram, vestem vix deduxeram ad pedes: ille indusium condiderat, quod de femoralibus excesserat; ecce intervenit mater.

Tullia. Væ tibi! nam novi mulieris mores, et severitatem.

Octavia. Nihil tamen molestius locuta est vel Caviceo, vel mihi. Petiit subridens quos inter nos sereremus sermones? uter amantior esset? «Nam amari quis sit dignior, id non quæro,» inquit; «tu es, Cavici, nec tu, Octavia, puto, contra contenderis. Velim tamen, quandoquidem vos brevi [pg 9] junget Hymenæus (quod precor faustis avibus fiat), tu Cavici, Octaviam meam, et tuam, non pro merito, quod in ea est permediocre, ames, sed pro generosa tua indole. Annos uterque felicissimos in ea conjunctione animorum agitabitis.»

Tullia. Sed post, postquam Caviceus abiit?

Octavia. Cœpit interrogare quid id esset, quod suis ipsa oculis de utroque viderat. Ego excusare culpam; urgere mater verum faterer. Queror ab eo me fere oppressam; quid vellet, quid quæreret me nescire; me quidem non peccasse, quod scirem. Pergit quærere, et sciscitari an corporis mei integritatem violarit: nego. Monet in posterum ab eo caveam, minas addit ni fecero. «Nam,» inquit, «ante multos dies illi jungenda es, nata; sed pro certo habe, si de te, ante id tempus, solidam voluptatem ceperit, aut penitus discessurum: aut si constantiæ laudem maluerit, te tamen contemptui habiturum. Quarum rerum infelicior utraque plane est, quam ut puella generosa æquo animo ferat, mortem ipsam æquiori ferat.» Ab eoque die solerti cura mater invigilavit, me ut Caviceus nunquam inveniret solam. Nec cum sola est collocutus.

Tullia. Sane, cui in prima adolescentia (at adolescens valde est Caviceus), frui contigit usura amati corporis, re patrata, quod Stagyritem non fugit, eam plerumque odio habet quam insano antehac amore deperibat. At vero, Octavia, ingenuitatem tuam admodum laudo, et quam ego tecum etiam [pg 10] ingenue agam, faciam ne dubites. Petiit a me ipsa mater tua, ut arcana hæc reconditiora nuptiarum ostendam tibi omnia, doceamque qualis esse debeas marito tuo, qualis maritus circa res hujusmodi, ob quas homines inflammantur, futurus sit. Hac nocte, quo liberiori omnia condoceam sermone, una meo in lecto decumbemus, quem dulcissimum mihi Veneris stadium vocare apte possim. Postera concubinum experieris jucundiorem, quam ego fuerim concubina.

Octavia. Rides, Tullia; apage ab his dictis, quæ amori in te meo injuriam faciunt, quam tuus non ferat, si ex animo me amas.

~~~~~~

[pg 11]

Chargement de la publicité...