← Retour

Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris

16px
100%

 MONITUM LECTORI

——————

Vivebat ante annos centum et triginta Aloisia Sigea, Hispana, Toleti nata. Ingenio, eruditione, forma præstitit, et omnibus virtutum dotibus quæ laudari solent plurimum et ingenuas maxime decent, excelluit. Sed non in abjecta et stupida animi demissione, non in sordida rei familiaris cura, non in vili nugarum studio virtutem sibi positam habebat: liberalibus navare operam disciplinis, scriptis æternam sibi parere famam, ad summam sapientiam niti, non ad summas contendere opes, id demum optimum putabat et prædicabat; quod tamen pleræque fœminæ omnes per ignaviam negligunt, homines multi per socordiam stultam et furentem contemnunt. Quamobrem veri amans, libere malas insectabatur; quæ sentiret, ultro faciebat palam, et velut quandam morum e curuli sella Censuram exercebat, quam suspicerent omnes, et cujus ob os ora obverterent sua. Se imprimis nobilium mulierum flagitiosis fœdisque voluptatibus infensam ostendebat, et quo, injecto saltem pudore, ad meliorem revocaret frugem nihil non agebat. Pati non poterat, ut dicebat, specie prælucentes, nobilitate commendabiles, brevis gaudii aut spe aut gustu [pg XVI] velut emotas mente, in ludibria ipsas se vertere. Addebat, ut Virtuti honestum et gloriosum est nudam sisti ob oculos mortalium, sic Vitiis esse ignominiosum. Quæ meretricie viverent, ideo voluit e fornicibus suis in quibus latebant in scenam humanæ vitæ nudas educere, quæ essent documento impune non peccari, mulieres quasdam superbi nominis et oris, et alto cretas sanguine. Nam quas Tulliam, Octaviam, Semproniam, Victoriam vocat, eæ fuerunt Ducum, Marchionum, Comitum aut uxores aut natæ. Nihil de his enarrat quod vere factum non sit, et ut erat a mendacio et ab omni dissimulationis specie alienissima, liberiori omnia sermone executa est, qui solus conveniebat. Satyram Sotadicam inscripsit opus, quod Colloquiis septem complexa est, ac Eleonoræ Marguaridæ Roderici marchionis uxori, sodali suæ, dedicavit, qua jubente susceperat, qua urgente, ut in quadam epistola ad illam data, loquitur, intra mensem absolverat. De Sotade nihil est quod dicam; rerum amatoriarum scriptorem fuisse liberrimum fugit neminem. Sed fœminam ad scribendum his de rebus animum appulisse, non mirum videri debet: nam Elephantis puella, et aliæ quædam, hoc fuere scriptionis genere celebres. Præterea aptiores sunt fœminæ his rebus depingendis, si quæ sint cordatæ et non fatuæ procacitatis; siquidem libidinum ipsæ sunt campus in quo nascuntur omnes, in quo vigent, et, ut verbo dicam, in quo oriuntur et occidunt gaudia illecebrosa, et amœniores joci. Forte nec tam dura fuit ut ullo nollet voluptatis sensu emollire sibi mentem ad carpenda vitæ dulcia, et pars etiam puto fabularum ipsa suarum fuit non pœnitenda. Hispanice scripsit; vir doctus Joannes Meursius, Lugdunensis apud Batavos Academicæ lumen clarissimum, adolescens, et vix ex ephebo egressus, Latinitate donavit; etiam de suo adjecit quædam quæ Aloisiæ vix persuaserim mihi [pg XVII] venisse in mentem. Sed periit liber Aloisiæ; manuscripta Meursii hæc tantum lucubratio, aut si mavis commentatio, pervenit ad me: nihil ausim pro certo affirmare. Quicquid id est, non infelicis ingenii, non proletariæ eruditionis partus sunt hæc Colloquia, quæ nec fastidium legenti creent, nec stomachum vere Sapienti moveant. Quinque priora, quæ faustis avibus in manus nostras delata sunt, luci damus, quibus utique carere huic ætati bonis litteris amicæ turpe esset, et studiosis arduæ sapientiæ durum. Duo, quæ supersunt, hæc aiunt longe, et arte et procacitate ingeniosa, antecellere. Sextum figuras objicit ob oculos, non tantum describit. Septimum fabellis et narratiunculis, quæ ad hanc rem pertinent, mirabiliter recreat, et hoc velut cibo Attico sale condito pascit animos, cujus nulla unquam capit satietas. Et propediem juris publici fient meo itidem munere. Nam invideri tam salsa, tam lepida, tam etiam utilia bene vivendi præcepta, quis ægre molesteque non ferat saxeus et veternosus? Bonos utique mores Orator laudet Tullius; Philosophus doceat Plato: melius sane suadebunt Publius Syrus, Laberiusque Mimi. Ferit mentem et movet qui miscet utile dulci: a qua plerumque aberrat laude verbosus Orator, strigosus Philosophus. Medicamentis vires addit dum horrorem et odium adimit, qui in bellaria format solers Medicus: hæc Aloisiæ fuit cogitatio, et omne sibi punctum videbatur tulisse, quæ tam ingeniose, tam facete utile dulci miscuisset. Vale.

~~~~~~

[pg XVIII]

Chargement de la publicité...