Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris
De Aloisia Sigæa Toletana
――――
Ut omnes alias Latinis litteris tinctas silentio præteream, dabit Hispania Aloisiam Sigæam Toletanam, sed in aula Lusitana per multos jam annos educatam: quinque linguarum adeo peritam, ut non immerito Paulus tertius, Pontifex Maximus, litteras illius ad se scriptas Latine, Græce, Hebraice, Syriace, atque Arabice laudibus sit prosecutus, admiratus tam multiplicem ingenii fructum, et donum tam multiplicis linguarum scientiæ, in viris quoque rarum, nedum in fœminis: sic enim sonant verba Diplomatis. Debetur hæc laus optimo patri, et viro doctissimo Didaco Sigæo. Nec in ea solum hanc operam posuit, sed alteram quoque filiam Angelam, Græce, Latineque, pro ætate et sexu non mediocriter eruditam, tam exacta Musices scientia curavit perdocendam, ut vel cum præstantissimis hujus artis professoribus contendere posse putem.
[pg XIX]