Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris
COLLOQUIUM SECUNDUM
TRIBADICON
——
ctavia. Habet nunc idem nos lectus
tuus, in quo voluisti me sæpe, non
solummodo tecum, sed etiam in amplexibus
tuis noctes ducere, cum Callias
abfuit maritus tuus.
Tullia. Duxi interdum insomnes, quod, tuo amore per omnes venas misso, quo me macerabam, velut incendio urerer.
Octavia. Me amabas? nec etiam amas?
Tullia. Amo, cognata, et misere pereo.
Octavia. Peris tu vero, quam vita mea servari malim incolumem? Quæ hæc est ægritudo animi? Nam te corpore bene quidem valere, omnia faciunt ne dubitem.
Tullia. Ut tu Caviceum, sic te ego.
Octavia. Aperte loquere: quæ est ista verborum caligo?
Tullia. Sed primum a te tam venusta, tam formosa, [pg 12] tam tenera, abige etiam procul a te quicquid id est pudoris.
Octavia. Cum nudam me voluisti ingredi lectum tuum (et obsequuta sum), ut ingressuram me dixisti cum dabor Caviceo fruenda, nunquid satis pudorem procul a me omnem abegi?
Tullia. Nam Lydorum dixit olim Regina: «Exui tunicam simul et deponi pudorem.»
Octavia. Te hortante vici timiditatem meam, te duce vici me.
Tullia. Da mihi suavium, suavissima virgo.
Octavia. Quidni? quot voles et quod voles.
Tullia. O speciem oris divinam! O luce lucidiores oculos! O formam Veneream!
Octavia. Et operimenta dejicis? jam nescio quid timerem, quod tibi imprecor, si Tullia non esses. Ecce me nudam habes, quid præterea?
Tullia. O Dii! personam agere Cavicei, dedissetis ut vellem, posse!
Octavia. Quid istud est? Ambas papillas meas, ut tu nunc, prehendet Caviceus? Oscula osculis tam frequentia miscebit? Labia, collum, mammas morsibus his petet?
Tullia. Isthæc, corculum, præludia erant ad pugnam, et promulsidaria ad plenas Dionæas epulas.
Octavia. Apage, corpus totum manu pererras; inferius demittis manum. Quid femora attrectas mea? Ah! ah! ah! Tullia. Quid eam, amabo, partem vellicas? Nec oculorum ab eo loco dimoves aciem.
Tullia. Cum voluptate conspicio curiosa istum Veneris campum, non latum, non spatiosum quidem, [pg 13] sed amœnissimis deliciis plenum, in quo Martis tui vires hauriet inexhausta Venus.
Octavia. Sana non es, Tullia. O si Caviceus esses, jam ego in tuto non essem: nam sedens quid jacentem per omnia membra adversam aversamque oculis lustras? Est nihil in me quod pulchritudinem tuam superet: ipsa te tuere, si quid tueri velis, quod et possis amare et debeas laudare.
Tullia. Fatua sim, non modesta, si me negem pulchritudine aliqua præditam; nam et floret ætas, sextum supra vicesimum vix complevi annum. Partu uno a me Callias pater est. Si quæ in tuos sensus ex me voluptas dilabi potest, fruere, Octavia, nihil moror.
Octavia. Nec etiam ego. De me gaudii, quicquid capere poteris, id capias, per me licet. Sed scio tibi a virgine, ut sum, nullam venire posse voluptatem, nec etiam a te mihi, quamquam vere sis velut leporum et venustatum omnium mirabilis hortus.
Tullia. Hortum quidem habes, in quo Caviceus suavissimis fructibus libidinem suam libidinosam pascet.
Octavia. Hortum non habeo, quem etiam non habeas iisdem fructibus uberem. Hortum vero quid vocas? ubi situs? qui sunt hi fructus?
Tullia. Percipio nequitias tuas: hortum certe tuum, quæ de meo objicis, tam nosti, quam ego meum.
Octavia. Eo forte vocas vocabulo partem eam quam dextra tua expansa occludis, quam digitis [pg 14] vexas, quam summis unguiculis sollicitas mihi ad pruritum?
Tullia. Ista est, cognata, cujus usum inepta nescis; sed faxo scias.
Octavia. Si scirem extra nuptias, nec proba essem, nec amore tuo digna, tam dissimilis tibi. Verum, quis futurus sit usus ille, edoce. At enim repone te in lectum: nam sedendo, ut facis, et tibi et mihi creas molestiam.
Tullia. Faciam tibi satis. Nunc arrige aures: tam sane arrexerit Caviceus facile et frequenter, ut tu aures ad hunc sermonem arriges. Faxit Venus! omen cape, Octavia.
Octavia. Capio omen. Cachinnos edis? Quid latet, sub his verbis, nequitiæ, sane non video.
Tullia. At senties quid hoc sub omine deliciarum optetur horto tuo.
Octavia. Surdæ loqueris.
Tullia. Faxit Venus audias atque intelligas! Hortus ille tuus, quem nec verna nec hiberna tempestate flores fructusque Venerei deficiant, velim, locus is est, cognata, quem sub inferioris ventris tumore lanugo obnubit, tibi quidem mollior; pubem vocant. Hæc documento est esse viro aptam et Veneri maturam virginitatem, in ea puella in qua exorta primum efflorescit. Cymbam, navim, concham, saltum, clitorium, portam, ostium, porcum, interfemineum, lanuvium, virginal, vaginam, facandrum, vomerem, agrum, sulcum, larvam, annulum Latini dixere; Græcis vero est αἰδοῖον et δέλτα et χοῖρος et ἐσχάρα. Julia Augusti filia dicebat, ideo se Agrippæ [pg 15] marito parere quam simillimos liberos, quod nunquam nisi plena navi vectores tolleret. Ἐσχάρα focus et caminus est; χοῖρος porcus; δέλτα littera apud Græcos est hoc nomine, sed ejus litteræ figura ab horti nostri forma oppido differt. Volo te, cognata, evadere ex amplexibus meis hac nocte doctiorem, quam si somniaveris in Parnasso, ut etiam possis Græce concumbere: audivisti de Juvenale.
Octavia. Malim esse docta, ut tu es, cognata, quam satiari voluptatibus. Cum te video tam juvenem et tam doctam, opto te fieri Caviceum. Quam læto tibi animo omnes corporis dotes prosternerem!
Tullia. Amplexare me, cara virgo, amore tuo furentem. Qua licet, oculis et amplexibus, meas patere nequitias. Nihil inde Caviceo deperibit, nec tibi. O vanos conatus meos, quicquid aggrediar misera! Quam efflictim te depereo!
Octavia. Solare amorem tuum, et illam mentis impotentiam sequere. Quæ voles, maxime volo.
Tullia. Ergo hortum tuum istum dono da mihi, ut ejus sim domina: non utilis tamen, quæ nec clavim habeo qua fores aperiam, nec malleum quo pulsem, nec pedem quo subintrem.
Octavia. Dono do profecto, quæ tota sum tua. Habeam aliquid quod juris tui non sit? Obvertis te in me: quid hoc est rei?
Tullia. Nec refuge, amabo, aperi femora.
Octavia. En. Totam me jam occupas: os ore premis, pectus pectore, uterum utero: amplectar etiam te, cum me amplecteris.
[pg 16] Tullia. Tolle altius crura, superinjice femoribus meis femora. Artifex tibi sum ego Veneris novæ, quæ nova es. Quam excellenter pares! Non ita egregie possim imperare, ut tu obsequeris.
Octavia. Ah! ah! Tullia mea, hera mea, domina mea, ut me pulsas, ut te agitas! Velim extinctos cereos illos, pudet lucem testem habere patientiæ meæ.
Tullia. Age intente quod agis. Ut ego adsilio, tu subsili; exagita crissantes nates, ut agito, et in aera mitte, ut poteris altius. Times te anima deficiat?
Octavia. Sane me rapidis his fatigas concussionibus; opprimis me; vim tam efferatam ab alia paterer?
Tullia. Tene, amplectere, Octavia, excipe... En, en fluit; furit pectus, ah! ah! ah!
Octavia. Hortus mihi tuus hortum meum incendit; abscede.
Tullia. Agedum, Dea mea, tibi ego vir fui, mea sponsa! mea conjux!
Octavia. O utinam mihi vir esses! quam amantem haberes uxorem! quam amatum haberem virum! Enimvero, etiam tu hortum meum imbre proluisti, quo me sentio perfusam: quam ignominiam depluisti in me, Tullia?
Tullia. Nempe perfeci opus; et Venereum virus ex cæca navis meæ sentina projecit in cymbam virgineam tuam amor cæco impetu. At in imis præcordiis, major unquam permovit sensus tuos voluptas?
Octavia. Nullam fere, ita me Venus amet! ex ea [pg 17] re quam fecisti, animadverti me percepisse voluptatem. Commotior paululum fui, cum te commotissimam sensi, et ex ardore tuo scintillæ aliquot in eam partem, quam obruebas tuis crebris subsultibus, inciderunt. Sed de incendio potius monuerunt, quam incenderunt. Verum, dic mihi, Tullia, iste etiam morbus tuus aliarum fœminarum mentem invadit, ut puellas ament et petant?
Tullia. Amant et petunt, nisi quæ sunt stolidæ et saxeæ. Nam quid gratius puella nitida et polita, ut tu nitida et polita es? Sic Iphim nondum puerum Ianthe urebat:
Iphis amat, qua posse frui desperat, et augetHoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo.Vixque tenens lachrymas: «Quis me manet exitus?» inquit,«Cognita quam nulli, quam prodigiosa, novæque»Cura tenet Veneris? Si Di mihi parcere vellent,»Perdere debuerant; si non et perdere vellent,»Naturale malum saltem de more dedissent.»Non patris asperitas, non se negat ipsa roganti,»Nec tamen est potiunda tibi: nec ut omnia fiant,»Esse potes felix, ut Dique hominesque laborent.»Nunc quoque votorum pars nulla est vana meorum.»Dique mihi faciles, quidquid valuere, dederunt.»Quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus;»At non vult natura potentior omnibus istis,»Quæ mihi sola nocet. Venit ecce optabile tempus,»Luxque jugalis adest; et jam mea fiet Ianthe:»Nec mihi continget; mediis sistemus in undis.»Pronuba quid Juno, quid ad hæc, Hymenæe, venitis»Sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambæ?»
[pg 18] Fatendum utique est, Octavia mea, libidinosissimæ sumus pleræque omnes. Audis Quartillam Petronianam? «Junonem meam iratam habeam, si unquam meminerim virginem fuisse: nam et infans cum paribus inquinata sum, et subinde prodeuntibus annis majoribus me pueris applicui, donec ad hanc ætatem pervenerim.»
Octavia. Hactenus, Tullia, et probe nosti, non corporis tantum, sed et puræ mentis agito. Stolidam voces et fatuam. Sentio tamen jam jam me libidine tangi, et Veneris cupiditate. Nuptiarum prope adesse mihi diem, etiam ultro æstui meo gratulor Venereo; nam, opinor equidem, si cubent nobiscum viri, solidam nos et veram tantum in eorum amplexibus nancisci posse voluptatem.
Tullia. Recte judicas et senties postera nocte: fortunet te Lampsacenum ferculum! Sed tumor ventris, imprægnatio, partus, consequi solent hominum liberiores nobiscum lusus, et «turgentis verbera caudæ.» Extra nuptias periculis et infortuniis infesta, quæ puellas ad plenum coitum vocat et impellit Venus. Sub Hymenæo libera et læta; e contrario omnia. Quo flammeo obnubunt novæ nuptæ caput, obnubunt et omnia libidinis suæ facinora; hoc velo perspicaces legum et vulgi oculos feliciter fallunt. Igitur, Octavia, alia via virginibus, et cœlibem ducentibus vitam, eundum fuit ad voluptatem, ad quam vides omnia animantum sæcla, ut Lucretius loquitur, impetu ferri, quem nulla nisi ipsa vis Veneris emolliat. Itaque virginem amari a virgine nihil mirum: quandoquidem [pg 19] et maximi Heroum invenerunt olim suo in sexu incentiva libidinis suæ.
Octavia. Etenim virgo non es, quæ virum experta es; plena tibi liberum est voluptate potiri. Qui fieri potest ut me ames? ut ea via Venerem quæras, qua Venus aberrat semper a Venere?
Tullia. Primum, Pomponia mea (nihil enim ex rebus meis volo te lateat), cum familiariores altera alteri a crepundiis essemus, ante hos annos, sic cœpit mecum colluctari ingeniosa, sed procax; libidinosa, ut nulla magis, sed cauta ut etiam nulla magis. Abhorrebat a principio ab ea re animus meus: paulatim assuevi huic, ut loquebar, molestiæ; et exemplo præibat Pomponia, usuram corporis sui non modo accommodans petulantiæ meæ, sed et ipsa jubens, dulcissima mihi pellex, et sibi lena. Demum factum est longo hujus voluptatis usu, ut ab ea me vix queam abstinere; sed ubi fulgetris tuis innumeris cor meum perculisti, Octavia mea, amore tuo ita exarsi, ita exardeo, ut omnia, imo Calliam meum, præ te habeam despectui, et in amplexibus tuis mihi credam repositam voluptatem omnem. Noli præterea me putare proterviorem. Nam hic mos ubique fere terrarum inolevit. Italæ, Hispanæ, Gallæ fœminæ invicem amant altera alteram; et si pudor absit, omnes confestim, altera in alteram, ruant prurientes. Lesbiis præsertim olim id sceleris familiare, quod Sapphus nomen commendavit, atque adeo nobilitavit. Illius lumbos Andromeda, Athis, Anactorie, Mnais, et Girino amasiæ, quam sæpe fatigarunt! Ejus generis heroidas Græci Tribadas [pg 20] vocant; Latini Frictrices et Subagitatrices. Philænis vero, quod huic voluptati indulgeret perditissime, invenisse credita est, et usu suo, quæ scilicet magni nominis erat, inauditæ ad suam ætatem voluptatis usum fœminis puellisque apud suos suasisse. Tribadas dixerunt quod tererent ac tererentur; frictrices a corporum frictione; subagitatrices a motu concitatiori. Quid plura? Octavia mea, agere et pati mulieris est non inficetæ, ac cui cor salit sub pectore.
Octavia. Hercle! mira narras, sed jucunda æque ac ridicula. Tu igitur jam audies et tribas et frictrix et subagitatrix: quam me vero dices?
Tullia. Cypridem meam mollem, mellitam, auream. At enim nihil admovi quo fieres minus integra, quo perfringerem ostiolum istud tuum, quo delibarem virginitatem istam tuam florentem.
Octavia. Quo potuisses, scilicet?
Tullia. Milesiacæ compingebant sibi e corio veretra octo digitos longa, et pro modo crassa. Aristophanes author est his uti solitas fœminas sui ævi; ac hodie quoque Italis, Hispanisve maxime, sicut et Asiaticis mulieribus, id instrumentum mundi muliebris et pretiosioris supellectilis præcipua pars est: magno in pretio habetur.
Octavia. Non intelligo id quid sit, cuive usui.
Tullia. Olim intelliges; sed ad alia nostra deflectat confabulatio.
[pg 21]