← Retour

Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris

16px
100%

 SUMMO VIRO

ALOISIA
 
EX ELYSIIS HORTIS
 
S. D.

――――

Vernant et florent, VIR SUMME, per anni tempestates omnes, Elysiis in campis amœni et ridentes horti: parens felicis et uberis soli æquor adeo hortus unus est nitens et suaveolens. Non noti mortalibus generis flores, rosæ et herbæ spirant ambrosios odores, qui beatis Manibus tenui pro anima sunt. Læta semper cœli facies, lætus sol, puri lucis ignes: non concreta nimbis dies, non cœno lux oblita. Qualis ipse sibi sol in se est, talis est semper et nobis, nitidus et coruscans: cum radiis continuo depluit fluxu e supero orbe delicias et festivos jocos. Patulæ in lucis arbores, quas vester non insevit, non vidit Vertumnus, non longo salutant intervallo sidera, et æstus temperant. Nectare [pg XX] fontes scatent, et aerio fluunt melle rivi. Voluptates, sed veræ, sed honestæ, et veræ quia honestæ, aera hunc nostrum percursant innumerabiles, ut vestrum illum tenebricosum leves atomi, rerum cæca principia. His in plagis nulla a furentis libidine fortunæ pendet felicitas, qui felicitatis apex est arduus veræ et constantis. His vero in locis centum jam abhinc annos lætam et fortunatam læta et beata agito vitam. Undique et undequaque delectant et juvant omnia. Sane ultra nihil esse putabam, quod irrequietæ vellem mentis correpta, ut olim fiebat, vertigine concupiscere. Attamen erat. Miraberis, VIR MAGNE: tot inter gaudia Satyram Sotadicam tibi meam placuisse, et id mihi gaudium fuit longe maximum, et omnium cumulus. Esse acceptam tanto viro mihi gratulor et triumpho. Illum ingenii mei partum fovisti in sinu nudum et ægrum: paterno complectens tutatus es amore, quem videbar abjecisse et abdicasse.

Confabulabamur ego, et animæ magnæ, Lucilius, Varro, Horatius, Ovidius, Persius, Juvenalis, Sulpicia, Petronius, Boccacius, Petrus Aretinus, Bernius, Rabelesius, Rapinus, Barclajus et Boccalinus, sub umbrosa ulmo. Nam vobis cibus sunt, quo enutriuntur corpora vestra, mortalibus far et vinum; nobis vero collocutiones immortalibus mutuæ, quibus pascimur, dapes et cupediæ. Maia gnatum videmus cito advolare ad nos cursu. Lectum animas venerat quibus altera, his diebus, fato corpora debebantur. Ut prope factus est, et oculos et vocem ad me convertit: «Euge, Aloisia,» inquit, «euge.—Atenim hanc evocas ad superas auras,» interpellat commotior Petronius, «quæ nudiustertius huc demissa non ita longe distat a vita? Me præteris qui mille ante annos exulo? O fatui injuriam fati!—Ego vero,» ait Horatius, «eruditæ et ingeniosæ meæ nugæ adblandiri solitæ erant maximo, qui unquam [pg XXI] fuit, rerum moderatori: et audio in Celtico solo imperare alterum Augustum. Redde me, Mercuri, Principi meo, redde Horatium Deo suo.—Nam,» adjicit Lucilius, «magna desunt ingenia magni Principis laudi.—Tu,» ait Persius, «secuisti, Lucili, et Mutios et Lupos, et Urbem totam. Tu vafer omne tangebas, Flacce, vitium ridenti amico, et dimissus circum præcordia ludebas. Ut ringeres, Lucili, ut obgannires, Horati! In illa Celtarum Roma scripturiunt omnes: unus aut alter scribit. Cantillant balba de nare rancidulum quid: unus aut alter heroice canit Heroi. Fugient, si velis, hi Lemures. Restituetur Musis suus honos, si nobis vita.—Sed et sexus mei,» subdit Sulpicia, «illecebrosa amat decora; et sexui meo decus fui, et sum. Juvenem non fallit Heroa in ingenio pulchræ puellæ multo majorem elucere pulchritudinis partem. Placebo, laudabit, si viderit decimam Musam. Et, si laudaverit, provocabo ad cantum novem sorores. Raucæ silebunt fulgentis aulæ cornices, et garrulæ picæ.—In pravos ætatis meæ mores,» inquit Varro, «Satyricam commovi bilem. Menippæum strinxi stylum, doctissimus Romanorum. Nullius peperci vitiis, sed nullius animum læsi: arte temperavi industria acerbam medicinam, sed salubrem. O si!...»

Plura volentem interrupit succensens Aretinus:—«Dum essem in humanis,» ait, «audiebam Flagellum Principum. Timuere Aretinum, qui Jovem non timebant.—Apage, lavernio,» refert Bernius, «qui indoctis tuis et insulsis scurrilitatibus non tam notasti mores, quam corrupisti; qui, si scarabæi non nascerentur, nequidem natus esses. Ego vero Procerum ulcera acri tabo fluentia lavi aceto, sed roseo, sed odoro. Perfricui sale, sed Attico. Medicinam feci sanus. O si!...—Enimvero in nugis et tu et ille,» infit Boccalinus, [pg XXII] fuistis toti. Reges mihi et regna solerti ludus fuerunt ludenti, ut solent esse fortunæ. Per me saltarunt libere, cachinnos edidere altos et sonoros, et tetricum posuere supercilium Politicæ artes, et, ut loqui solebas, Persi, ærumnosi Solones. Effusi sunt et ipsi in cachinnos sonantes.—Cui non lecta Satyra Menippæa mea?» reponit Rapinus. «Cui non placuit? Malæ causæ dum personam detraho, qua superbiebat, bonæ opi fui. Novum instruxit Minerva mea armamentarium pugnanti Marti Gallico. Ex hoc sumpsit tela, quibus perduellium prosterneret animos, ut pectora et urbes aliis perfringebat fulminans Heros.»

—«Atenim quid vobis vultis, cari Manes?» infit Mercurius indignans. «Exspectatis compescam ego motus hos insanos delinificæ virgæ minis? Nam evocat Jupiter Alexandrum Macedonem et Machiavellum Florentinum, nescio quid magni parans. Omnia scilicet in terris improba et felici ille temeritate, dolis hic malis et cæcis artibus susque deque miscebunt, furentes una et fallentes. Non eo sunt in statu res humanæ, cui pro merito debeatur Horatius aut Varro. Toti sunt qui laudantur in gerris; toti in fabulis qui ingeniosi audiunt, et ipsi Æsopicæ fabulæ loquentium et disserentium bestiarum. Qui lucubrationum laude prædicantur, striges sunt. Florere jactitant per se ambitiosi ingenuas disciplinas; marcescunt excisæ. Se tamen amant homines nihili, invicem se mirantur: muli mulos alternis scabunt. Videntur sibi esse belli (loqui sic solebas, Varro), festivi, saperdæ, cum sint Κάπροι. Iniqui judices, nihil habent in pretio præter somnia sua nullius pretii. Tibi tamen, Aloisia, nulla irascitur in terris livoris malignitas. Satyræ Sotadicæ qui plausus negant, blando favent murmure. Eruditi osculantur, boni gaudent, quod demum [pg XXIII] inveneris viam floribus consitam, qua iretur ad virtutem. Nam mira opifex libero sermone bonos optime condoces mores, et malis suades exemplis; obliqua ad honestatem ducis via ingenuo delinitas ludo mentes. Non ocius alii recta irent. Compendiaria hæc est.—Id mihi quidem, cum animum ad scribendum appuli,» respondeo, «fuit, Mercuri, propositum. Produxi ab intimis Amoris et Veneris arcanis, quos libido fervens infundit furores insanientibus malis. Palam feci quæ fieri solent stulta et fœda, hoc ut spectaculo a faciendo deterrerem quibus honor curæ esset, pudorem libidinosis injicerem, odium libidinum incuterem. Non sum, ut alii bene multi, excogitando assecuta quæ contaminatos et temulentos fieri possent inter amantes. Quæ vere facta nossem, scripto mandavi. Quasi per pompam traduxi spurca ludibria. Ope mea, forti et fideli, de scelerata Venere triumphanti virtuti ferculum id fuit opimum. Nam proba fuit vita et pudici mihi mores. Scis, Mercuri.»

—«Scio,» respondet.—«Et nos omnes pariter scimus,» succinunt stridulo tinnitu circumvolitantes Manes.—«Nec, per hanc barbam meam! me fallit.» Dicens, barbam longam, hircinam Aretinus læva mulcebat. «Egregiis famam compararas tibi studiis incredibilis honestatis. Lusitanorum Regi præstans de te erat opinio, adeoque Italiæ toti, et terrarum capiti Romæ. Audieram de tuis Colloquiis.» Tacere jussit Mercurius:—«Noli,» inquit, «laudare virginem, leno! Operam non dabas instituendis bonis moribus: opus difficile, nec tuum. Probrosas scurrilium facetiarum ineptias venditabas Osco sermone. Ingeniose desipiebas balatro amens. Meliores habet Aloisia laudatores. Nam tuis habent in Colloquiis, Aloisia, Italæ et Gallicæ Musæ, quos non habent in suis cum Apolline, [pg XXIV] meros Nectaris succos. Te eruditi et ingeniosi trans et cis Alpes suam volunt, amant et colunt:

»Te legit omnis ibi juvenisque, senexque, puerque.

»Verum tibi sit unus pro omnibus. Procum habes, cujus sit amor vel præstantissimæ virtuti pro præstantissima laude. Placet sibi in tuis scriptis ut in dulcissima voluptate. Excellit ingenio, excellit et dignitate. Sinceriorem certe non viderunt Celticæ stellæ. Splendidis cumulatiorem dotibus non habet Sequana fluviorum princeps.—Erat mihi patronus in aula Domitiani,» reponit Sulpicia, «Plinius Secundus, vir in ætate corruptissima integerrimus, cum canerem:

»Dic mihi, Calliope, quidnam pater ille Deorum
»Cogitat? An terras et patria sæcula mutat?
»Quasque dedit quondam morientibus eripit artes?

»Indignationem meam autoritate armavit sua vir sanctus. Illo ducente invenit delitescentem, cum Caleno meo, me gloria, sub injustitia et inclementia vecordis sæculi. Et obstetricatus est Valerius Martialis nascenti famæ.—Solus nemo unquam aperuit sibi,» infit Ovidius, «honoris difficilem aditum. Facilius multo est et proclivius laudem promereri, et laude dignum videri, quam laudari. Me Fabius Maximus,

»... Romanæ gloria prima togæ,

»Augusto familiaris, habuit familiarem. Maximo commendante, non ausus est perstrepere raucus livor. Sidera nosse et syrtes, et navigationis callere artem, [pg XXV] id haudquaquam navigantibus satis est, ni adspiraverit velis favens aura. Ita nec pergentibus ad gloriam bonæ sufficiant artes, non ingenium, non eruditio, ni etiam opportuno impulerit flatu cymbam favens aura.—Fateor,» aio ego, «parum mihi meriti, at famæ multum fuit. Gratiæ multum fuit apud optimum quemque. Nascenti nimirum risit stella tua, Mercuri. Si placui et vigui, tuum est. Sed amabo, perge dicere, care Mercuri, de illo nominis mei patrono, et commentationum tutore.»

—«Pergam,» reponit, «et suave erit. Vis primum dicam de fortunæ bonis? Natus est clara et nobili stirpe in magnis opibus, et Leucotetiæ, quæ mater urbium, ut loquitur Ammianus. Vis de animi bonis? Suæ solus genti sit ipse satis ornamenti, vel deessent cætera ornamenta omnia quæ abundant. Nam, ab ineunte ætate, liberalibus singularem dedit operam disciplinis, acie pollens ingenii et proba solertia. Buleutis Celticis adscitus adolescens, civium salute, honore et fortunis habuit nihil antiquius. Nullus gratiæ in judiciis apud illum locus, nullus odio, nullus sævienti iræ. Sunt qui alteri non gauderent bene fecisse, nisi se scirent alteri male fecisse. Scopus est illis male facere, et interdum ad scopum via bene facere. Qualem optaret sibi æterni numinis mentem, talis illi mens erga reliquos homines. Sic aliis Deus erat hominibus homo, ut bene multi his constituti in dignitatibus, aut prædæ aut sanguinis avidi, videntur lupi, prostituta ad infamiam fama. Ad sublimiores promotus honorum gradus, animum non mutavit. Nunc adsidet Buleuta Regi, Regum Celtico Jovi. Igitur, difficillimis admotus negotiis, visus est major. Gloriosum est quam plurimis honorum luce fulgentibus, non omnino negotiis esse impares: huic, invenisse nulla quæ ingenio [pg XXVI] usu rerum confirmato et politicæ dexteritati paria essent.

»Patrono huic tuo, Aloisia, in proclivi expedita et aperta sunt, quæ aliis plerisque in arduo, obscura et impedita, pecudibus superbis. Descenditur illi ad res difficiliores genii præstantia, ut aliis, nitenti gressu, adscendendum opacitate ingenii. Nec supercilio terrorem incutit adeuntibus, nec inani insultat fastu trepidis. Vere homo, hominibus se præstat humanum. Nam qui, præter se, nihil amant, nihil æstimant, belluas dixeris, non homines. Oblitus humanitatem jam bellua est, quandoquidem hominem exuit. Non vultus, sed mores faciunt hominem. Credulos et fidentes non ludit verborum præstigiis, non conjicit adulans in errorem. Pereant, pereant fraudum improbi artifices! Osculis petunt, quos et insidiis petunt. Amplectuntur, laudant, quibus perniciem moliuntur. Mens huic viro, ut frons, aperta. Suis de rebus nihil vult latere securus et constans, præter benefacta. Ostendit se factis, non verbis ostentat, inanique simulatione. At enim optantem et allaborantem suis finxere manibus Virtutes et Musæ. Instillarunt affectus, quos non puderet Virtutes et Musas suos fateri et agnoscere. Subcisivas non corrupit horas turpi otio. Sane quæ libidinibus et nugis pars vitæ datur, de vita expungitur; vitæ perit. Accersit ad se amicas Musas. Conveniunt: læta et beata cum iis ducit commercia. Hoc cœlos et terras auspicio peragrat, philosophico pernix volatu. Omnia ætatum et temporum indefessus pervolat animo intervalla, historiæ fido ductu. Sic hac in nostra natus, per omnes unus vivit ætates: sic quos oculis non vidit, celebres laude heroas habet in familiarium numero. Miscet et cantus cum Pegasidibus puellis. Lepida erudito ore fundit carmina, respondent alternis Musæ. Nugæ etiam illi, [pg XXVII] nec nugæ sunt. Boni igitur omnes amant, cui nihil nisi boni et honesti cordi est. Colunt et prædicant uno consensu, uno concentu Leucotetii, Unelli, Ergosiavi, et Alpini Ariobriges. Humaniorem hactenus non viderant, nec commodis suis opportuniorem. Hunc ad se missum esse virum, quem a vera honoris via nulla averterit unquam lucri fames, nulla pravi affectus insania, gaudent, sed puro, sed sincero gaudio.

»Gratuleris et tibi, Aule Persi: obvolvisti ipse te cæca nocte: videri nolebas. Altam versibus et versuum sensibus superfudisti caliginem. Nolebas intelligi, forte et tu non intelligebas. Non fecerunt venientem at te nox et caligo, ut exerraret. Venit: discussit noctem et caliginem. Te proxime videt. Perspectum id omne habet, ut tute loqueris,

»Quod latet arcana non enarrabile fibra.

»Eripuit tibi te neganti conspectum. Latebas intra te, ne te curiosa et erudita inveniret sagacitas. Eras ipse involucrum tibi. Quis vero fuit furor ille tuus?—Nulla,» exclamo ego, «deleat unquam Mæcenatis mei memoriam oblivio! Supremus sit illi dies qui soli erit et cœlis!—Vivat tanti viri nomen,» subjicit Persius, «in ea luce quam fugi! Effundat id in caput suos omnes gloria immortalis radios! Obsolescat nunquam celsæ virtutis honos! Favet virtuti: faveant et illi virtutes! referant laudantes et plaudentes gratias quas habent!» Subridet Mercurius et caduceum movet.—«Audite, pii Manes,» inquit. «Diuturnior est vita quæ suis cuique venit a benefactis: nam et verior est. Non ita diuturna quæ venit a parentibus. Jupiter rerum arbiter, cujus

»Pondus adest verbis, et vocem fata sequuntur,

»duris hanc statuit Parcarum legibus legem: corpora [pg XXVIII] quidem dedant neci; gloriam et laudem letho eximant. Instabili non subest rerum mutationi virtus, nec virtutis merces.»

Cum diceret, perculit aures dissipatus longe rumor, et confusæ convenientium voces. «Ecce, ecce,» pergit dicere Mercurius, «venit ad vos humanitate clarus in Musas, ortu clarissimus, Furbinus Oppedius. Eruditionem, florens dum manebat vita, maximum duxit esse mortalium bonum Oppedius. Principem debet inter vos locum tenere. Ingenuis favit disciplinis, ex animo favit, apud leves et turbidos Salyes togæ princeps. Sed enim et acceptissima fuisti Oppedio, Aloisia.» Audiit ille:—«Libros bono numero collegi,» reponit. «Et in tuis, Aloisia, scriptis magna cum voluptate conquiescebam. Eruditos, quotquot voluere, in clientelam et fidem meam suscepi: suscipite et vos, pii Manes, in fidem vestram me. Sed te, Aloisia, commendarat mihi tum adprobantis testimonium famæ, quum hominum ingeniosorum et doctorum de te judicium. Eras mihi amœnum et florens diverticulum a politicis curis.—Raros esse,» respondeo, «altero sub cœlo, Barclajus et Boccalinus conqueruntur, qui sui putent esse pensi in lucentibus dignitatum positi gradibus, litteris et litteratis fera subigere invidiæ odia. Lætor igitur vehementer, nove hospes, meum tibi quicquam dulce et gratum tanto viro fuisse.»

—«Et jure conquerimur,» refert Barclajus. «Enimvero mihi multa intercedebat cum Peyreskio amoris necessitudo. Meis delectabatur commentationibus et moribus. At plurimum Argenidis oblectabatur historia. Commendavi regiam virginem longe commendatissimo in litterarum Republica viro. Edit ille in lucem, vult vivere nobilem ingenii mei partum. Vide temporum iniquitatem, summe Furbine; hominum malignam [pg XXIX] vide stoliditatem. Non placuit varicosis Magnatum ingeniis liberalis Argenidis forma: non placebat stola Romana. Non amarunt in Latio natam pulchritudinem. Bibliopola magno, quod sumptus quos fecerat in ornanda et comenda, nullus inveniretur emptor qui refunderet, succensebat pudore offusæ. Piper et thus minabatur. Erat Argenis toga cordyllis et pænula olivis futura, ni Marcassi opem obtestaretur, non magni viri, non ingenio sublimis, non doctrina locupletis. Commendavit litteratorum plebi plebeius, nec nobilis scriptor. Rem ridiculam! Principibus viris placuit Argenis, postquam ineptis et fatuis placuisset. Quos graves putant et summos esse viros, interdum noxæ sunt viles et stulti. Si nudos, detracta opinionis larva, contempleris, homines non credes; aut nihili homines credes.»

—«Melius tecum, Aloisia,» inquit Oppedius, «fatui actum benevolentia fati. Nam inepti et ignavi illaudatam reliquerunt: magnæ et excellentes mentes laudarunt, foverunt. Sunt immo qui ex animo amant, et tamen obloquuntur. Secum ipse laudat Tubero: vafer, vappa, in perniciem famæ suæ et bonorum ingeniosus, qui et fruitur Dis iratis, Tubero. Coram et palam illaudatam temnit. Bene sensit et male dicit, simulator improbus. Sed non tulit impune.—Feriit indignans æther sacro fulgure vanum et perfidiosum caput,» inquit Mercurius. «Ignominia merserunt nequam nebulonem ulciscentes Musæ. Adfui nascenti Tuberoni,» adjicit, «cum Laverna et Cotytto; et cum pœnas dedit, adfui exsultabundus: colaphos ipse impegi.—Magni sane viri, sublimes animæ,» refert Oppedius, «ut viderunt, laudibus cumularunt: deperiere.—Jure fit,» reponit Mercurius, «ut qui auro, non meritis, emerunt dignitates, id solum plurimi faciant quod auro venit, [pg XXX] non quod ingenio. Ne quidem, paucos si exceperis magno e numero, primora labra Pegaseio latici admoverunt. Igitur probro sibi verti putant, quæ laudes conferuntur in litteratos. Velles amarent Parnassum, e cujus vident arce cudi tela, quibus petantur ut feræ bestiæ?»

—«Erant in Neapolitano Prætorio, meo tempore,» reponit Boccacius, «tres excetræ: Romulus, Elpinus, Valens, vaferrimi conflandis fraudibus et calumniis triumviri. Romulus cohortem duxerat, lepusculo timidior, cerva fugacior. Elpinus sacerdotem induerat: pessimum nebulonem non exuerat. At Valens, ætate provectior, in re augenda per fas et nefas totus erat. Astutam vapido sub pectore servabat vulpeculam; dulce de labris loquebatur, corde vivebat noxio. Accidit, volentibus Diis, calumniatorem insurgere in me nescio quem de lutulenta plebecula, egenum, mente captum, effrontem, Satyrum. Me insimulat criminis, me rerum repetundarum, Mercuri! me peculatus, o Musæ! me! Indignabantur boni, gratulabantur sibi tres hi laverniones. Exsultabant prurienti amentia. Celebritatem nominis sperabant sibi, qualem qui Ephesinum Dianæ templum subjectis flammis corrupit, qualem qui Vestalem vivam defodit insontem. Boni concupiscunt sibi gloriam, mali famam. Dire minitabantur. Dicebant sancti et probi cognitores e re sua esse me male haberi, et ignominia Boccacium mergi vel immerentem. Urgebant calumniatorem adhiberet accusationi acta, ut loquuntur, produceret testimonia, subornaret testes, acta confingeret. Volebant non veritati opem adesse, sed innocentiæ deesse, veritatem opprimi, obrui innocentem.—Abeat hic in malam crucem nugator! dicebat Romulus. Ausus est, quem voluit nostrum, pediculosis illis fabulis, quas misit in lucem, contaminare. Mihi [pg XXXI] quidem librorum hi scriptores odio sunt. Nam pilum mittere, ferro pugnare, hostem ferire didici, non legere; fortiter facere, non sapienter loqui. Omnia non emerim Musarum dona teruncio.—Nam qui doctrina vigent, grunniebat Elpinus, nos flocci non faciunt: nimirum pretium in nobis nostrum inveniri debere contendunt. Auro nos perduxerunt Regis diplomata, qui plumbei eramus, aut ahenei. Aureos ideo stulti e plebe credunt: eruditi, malum! aheneos vident esse aut plumbeos; et irrident. Simulata pietate, affecto ire ad gloriam. Fallaci vultum larva improbum tegi. Stupet et veneratur jejuna plebecula, ac si jam viverem cum Jove. Pestes hominum, eruditi perspectam habent in intimis fibris mentem; contaminatam sceleratis cupiditatibus vident et oderunt. Pereant hi lynces sua cum perspicacitate! Malo noctuam Minervæ mihi, quam Minervam.—Erumpebat Valens in cachinnos.—Non ita odi litteras ac tu, dicebat. Nam fuit mihi non ineruditus pater. Qua valebat gratia, derivavit in domum meam quicquid habet ornamenti et decoris. Sed supina superbiunt interdum contumacia viri docti. Quod velis nolunt; quod nolis volunt. Cui non doleat? Haud libenter ego tulerim. Audivi qui, orando causas, captiosis dictorum præstigiis me in curuli sedentem impeteret; qui sordes ultro objiceret insultans. Sed ea malignitatem arte effutiebat, ut ne quidem hiscere auderem. Impune oblatrabat furi, quia ingeniose. Pereant ingenio suo liberius evagante, et nostro severius ulciscente! Et Rempublicam persuasum habeo, plurimum a litteris capere detrimenti. Nec sunt utiles sibi litterati, nec rei apti faciendæ. Legunt, commentantur, scribunt: quid id est præ nummis? Non emerim tribus assibus trecentos Aristoteles, nec teruncio mille Petrarchas. Malim mihi auro plenam esse [pg XXXII] crumenam, quam doctrina cerebri sinus. Philosophis et Oratoribus, mea sententia, antestant longe sartores, cerdones, pistores. Deturbaverim libens e civitate mea id genus otiosorum, si legislator fiam, et in tres classes distinxerim cives. Primas tenebunt sedes Magistratus, ut nos sumus; secundas Sacerdotes, ut tu es, Elpine; inferiorem locum agricolæ et opifices.—Ineptum istud, respondebat Elpinus. Ineptum te legislatorem! Nam primo sunt in loco Sacerdotes. Quis dubitet, nisi amens et impius?—Accepi, reponebat Valens, jureconsultum, nescio quem, magni nominis, nam nimis curiosus nunquam fui, dicere Magistratus omnes Themidis esse Sacerdotes. Ergo qui sunt et Magistratus et Sacerdotes, ut tu es, Elpine, præstant Sacerdotibus. Sed oriatur nulla inter nos rixa, nulla contentio, nulla animi læsio. De Boccacio fieri quicquid jusseris, et id ego fieri jubeo. Innocens scilicet erit quem oderimus? Meo damnare calculo, vel frugi, vel innocentem, vel sanctum certum est. Et blandiens nummi refulget spes?

»Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo,

»ut quidam inquit poeta magnus, puto, Donatus. Nam alium non memini me legere. Dein id erit quod judicaverimus, non quod vere est. Res judicata facit de albo nigrum, de nigro album. O cœleste, per Ditem et Plutum, numina mea, prudentiæ juris effatum! Nam quid commodius et opportunius? O utile nobis, non ita sapientibus, ex arcana sapientia oraculum!—

»Quid plura, sancti Manes? Regi Roberto (cui non dictus Robertus Rex?) re intellecta, non potuit continere se placidissimus Princeps, quin sacro conciperet [pg XXXIII] iram pectore dignam se optimo, maximo, dignam Deo optimo maximo. Nec mora: verbis castigat amaris excitos ad se. Dein sublimi e sede, quam dehonestabant, agit fulminatrici manu præcipites: abdicat magistratu, quem incestabant. Romulum Thrasonem, ne fabulæ quid deesset ridiculi, et tamen duri, lixis exercitus, quem coegerat in Insubres, præfecit moderatorem, et calonibus. Nosocomio incurabilium abdit Elpinum; Valentem vero avarum et prædæ inhiantem Judæo Manassi, Portorii apud Calabros redemptori, sufficit.—O infelicitatem temporum meorum! ingemebat cœlo dignus Princeps. Boni et honesti vocabantur ad Judices: in lupos incidebant et leones. Discant hoc reliqui exemplo justitiam! Suos discant mores in sacraria Justitiæ non inducere. Dignum quidem fortitudine, qua se jactat amens Romulus, munus cepit. Lixis et calonibus ducem præfeci. In impedimentis exercitus, impedimentum ipse, Martem aget; insultabit Alexandro. Elpinum detrusi in Nosocomium incurabilium: nam quis ægrum ira, avaritia, superbia curarit unquam belluæ animum vel homo vel Deus? Nulla mansuescunt arte his in verbis animarum morbi. Sed mortuo suffeci Judæo Valentem. Conquerentur, scio, Calabri Judæum decessisse Judæo, forte et Arabem e Mahometis secta missum conquerentur: videbimus.—Sic acta est fabula, quibus ferocire, nocere, pessumdare ludus erat.»

—«Belle, belle!» exclamat Oppedius. «Nam is non fui de quo quicquam litterati queri possint agitasse unquam animo consilii, quod Musis injuriosum videretur.—Nomen igitur tuum et decus,» infit Mercurius, «commendabunt litteratæ immortalitati. Sempiternum per ævum volitabis vivus, ut gloriabatur de se moriens Ennius, per ora virum. Sed me vocant jussa Jovis. [pg XXXIV] Valete, cari Manes. Fruimini læti et securo in otio, Elysii campi deliciis, et vobis fruimini alter altero. Vetant quæ habeo in mandatis esse vobiscum diutius.» Tunc celeri raptus alarum remigio evolavit.

Superest vero mihi, VIR SUMME, ut paucis de me dicam, quo sim notior tibi, quam esse possum, si non dixerim. Vivebam ante annos centum in Hispania, Toleti nata. Ingenio, eruditione, forma præstiti, et omnibus excellui virtutum dotibus, quæ ingenuas decent. Non in abjecta animi demissione, non in sordida rei familiaris cura, non in vili nugarum studio virtutem mihi positam habebam: liberalibus navare operam disciplinis, scriptis pulchram mihi et æternam parere famam, ad summam sapientiam niti, non ad summas contendere opes, id demum optimum putabam, laudabile prædicabam: quod tamen fœminæ pleræque omnes per ignaviam negligunt; homines multi, per socordiam stultam et furentem, contemnunt. Quamobrem veri amans libere malos insectabar; quæ sentirem de flagitiosis et impuratis ultro intonabam. Velut quadam in curuli sedens sella, morum Censuram exercebam, plaudente e cœlo Pudicitia. Me suspiciebant omnes, et ob os ora obvertebant sua. Nobilium imprimis fœminarum spurcis infensa libidinibus infremebam: quo injecto saltem pudore ad meliorem revocarem frugem, nihil non agebam: pati non poteram specie prælucentes, nobilitate commendabiles, brevis gaudii aut spe aut gustu, velut emotas mente, ipsas in ludibria se vertere. Dicebam, ut Virtuti honestum et gloriosum est nudam sisti ob oculos mortalium, sic Vitiis esse ignominiosum. Quæ meretricie viverent, ideo volui e fornicibus suis, in quibus latebant, in scenam humanæ vitæ nudas educere, quæ essent documento impune non peccari, mulieres quasdam superbi nominis et oris, et alto cretas sanguine. Nam, quas Tulliam, Octaviam, [pg XXXV] Semproniam, Eleonoram, Isabellam voco, eæ fuerunt Ducum, Marchionum, Comitum aut uxores aut sorores. De his enarro nihil quod vere non factum sit, et ut eram a mendacio et ab omni dissimulationis et simulationis specie alienissima, liberiori omnia sermone exsecuta sum, qui solus conveniebat.

Satyram Sotadicam inscripsi opus, quod Colloquiis sex complexa sum, et infra mensem absolvi. De Sotade nihil est quod dicam. Rerum amatoriarum scriptorem fuisse liberrimum, neminem fugit. Sed puellam ad scribendum his de rebus animum appulisse, post Elephantidem et Philænim, nihil mirum videri debet. Fuerunt et aliæ hoc scriptionis genere celebres. Et sane aptiores sunt fœminæ his rebus depingendis, si quæ sint cordatæ, si quæ non fatuæ procacitatis. Libidinum ipsæ sunt campus in quo nascuntur omnes, in quo efflorescunt, in quo vigent, oriuntur et occidunt. Hispanice scripsi: vir doctus Joannes Meursius, Lugdunensis apud Batavos Academiæ clarissimum lumen, Latinitate donavit adolescens; etiam adjecit, quæ mihi sane non venerant in mentem. Sed liber periit meus Hispanice scriptus, Meursii superest commentatio, non infelicis ingenii, non proletariæ eruditionis partus, quæ nec fastidium legenti creet, nec stomachum moveat Sapienti. Attico sale condita omnia. Invideri tam salsa, tam lepida, tam etiam utilia bene vivendi præcepta huic ætati tuæ bonis litteris amicæ turpe esset, et studiosis arduæ sapientiæ ingeniis durum. Quis ægre molesteque non ferret? Bonos utique mores laudet Tullius; Philosophus doceat Plato: melius sane suadebunt Publius Syrus, Laberiusque Mimi. Ferit mentem et movet qui miscet utile dulci; a qua plerumque aberrat laude verbosus Orator, strigosus Philosophus. Medicamentis vires addit, dum horrorem et odium adimit, qui in bellaria format solers Medicus. [pg XXXVI] Hæc mea fuit cogitatio. Omne mihi visa sum punctum tulisse, quæ ingeniose, quæ facete utile dulci miscuissem. Dura tamen amori silex fui: pectus nullo fixi telo. Inaccessa libidini malæ, sanctam constanter duxi vitam. Severiori virtuti assidua hæsi comes. Mores laudarunt boni, reveriti sunt mali. Et his et illis eram acceptissima. Ut Regibus, et principibus in Republica viris, sic et plebi placui miranti. Me et litterati coluerunt, litterarum, ut dicebant, bono natam. Cave de pura et proba, VIR BONE ET SANCTE, hac judices ex libertate loquendi quæ sentirem. Fœdas depinxi rerum species, non amavi. Depinxi, quia odio habebam. Inique feceris, si velis has, adversus Aloisiam tuam, pictas tabulas testimonia esse, et Tulliam, Octaviam, testes. Humanius age. Famam consule; gloriam consule nominis mei, quæ nulla obsolevit annorum injuria. Uni judicium accommoda. Vale.

~~~~~~

[pg 1]

Chargement de la publicité...