Lexicon Latinum : $b Universae phraseologiae corpus congestum etc.
SUBVŎLO, as, are, n. S’élever en volant. Syn. Evolo.
SUCCĒDO, is, cessi, cessum, ere, n. Succéder, remplacer; s’avancer, arriver. Syn. Alterius locum occupo, in alterius locum sufficior; procedo; cado, evenio. Phras. 1. Ut res succedet, ita de te homines judicabunt, on jugera de vous d’après le succès de cette affaire. Ut res cadet, eveniet; ut se res dabunt, ita de te existimabunt; qualis rei exitus erit, talem de te opinionem suscipient; ex eventu homines de te existimabunt. Rei exitum hominum judicia consequentur. Congruent cum exitu rei, consentient in utramque partem de te hominum judicia. 2. Ut id succedat bene opto, je désire que cette affaire ait pour vous un plein succès. Actum feliciter esse velit DEUS; quod actum fuerit, id felix faustumque sit, prosperum habeat eventum; id DEUS probet, approbet, fortunet; id fortuna secundet. Succedat ex animi sententia precor; id ut præclare, feliciter cadat; optime procedat; optatum finem sortiatur; exitum habeat cum animo tuo congruentem; quem ipse vis eventum ferat opto. Acta DEUS confirmet; rata esse velit, jubeat. 3. Utinam omnia tibi feliciter succedant! Puissiez-vous être toujours heureux! Utinam optata omnia contingant! contingant ea quæ cupis! omnia secunda fluant; nihil contra voluntatem eveniat! res omnes processus habeant optatos! Usus: 1. Succedam vicarius muneri tuo. Vicarius meæ diligentiæ succedat. 2. Evenio, cado, procedo, réussir, avoir un bon résultat. Omnia ex sententia succedunt. 3. Subeo, venio, aller sous, entrer dans. Tectum imbris causa succedere. Cf. Successus.
SUCCENDO, is, di, sum, ere, a. Allumer par dessous, mettre le feu à, brûler. Syn. Inflammo, incendo. Phras. Vicini domum succendit, il mît le feu à la maison du voisin. Vicini domui ignes admovit, adhibuit; ignem intulit; ignem injecit; faces, ignem jecit in vicini domum. Cf. Ignis, Incendo. Usus: Ira succensus, enflammé de colère.
SUCCENSĔO, es, sŭi, sum, ere, n. Être enflammé de colère être irrité, courroucé contre; s’irriter, se mettre en colère. Syn. Irascor. Adv. Justius, leviter, plane, vehementer. Usus: Irasci et succensere solemus iis qui, etc. Cf. Irascor, Sentio.
SUCCESSĬO, ōnis, f. Succession, substitution. Hereditas. Usus: Cædis merces, in cæsi locum successio petitur.
SUCCESSOR, ōris, m. Successeur, remplaçant. Syn. Qui sufficitur, subrogatur, submittitur; vicarius. Epith. Conjunctissimus, amicissimus, perblandus. Usus: Successori provinciam tradere. Successores fere aliquid mutant de institutis priorum. Regnum per manus traditur successoribus filiis.
SUCCESSŬS, ūs, m. Heureux succès, réussite. Syn. Eventus, exitus, processus. Phras. 1. Res spero feliciter succedet, la chose aura, j’espère, un heureux succès. Res ex animi sententia procedet. Eventus rei erit optimus. Successu res quo volumus concludetur; non aliter cadet ac volumus; sequetur id, quod optamus. Rem consequetur exitus, eventus, finis optatus. Exitum res habebit, mea quidem ut spes fert, optatum, felicem, qualem volumus, qualem optamus. Puto fore ut rem ex sententia geram, feliciter, prospere conficiam; ex animi sententia, ut animus fert expediam, conficiam; ad eum, quem volebam, exitum perducam; felici exitu concludam. Efficiam, opinor, ut res optime succedat; ne res contra quam volumus succedat; ne quid adversi contingat in re; ne sit infaustus, adversus, alius a nostris voluntatibus rei exitus; ne sit alius quam volumus rei eventus; spero futurum ut in hac re meis optatis fortuna respondeat; ut cum animo meo fortuna consentiat; ut ab animo meo fortuna minime dissentiat; ut nihil adversi fortuna objiciat. Spero futurum ut nequaquam fortuna repugnet, resistat, obsistat, adversetur, sese opponat, suam vim objiciat, obviam eat. Futurum existimo, ut in hoc secunda, felici, prospera, propitia, perbenigna fortuna utar; ut res omnes sub manus succedant; omnia ad voluntatem fluant; belle procedant omnia ac prospere; ut fortuna consilia nostra comprobet. 2. Res non successit ut sperabam, l’affaire n’a pas eu tout le succès que j’espérais. Non cecidit ut optabam; præter meam sententiam evenit; præter voluntatem accidit; aliter ac sperabam; contra quam volebam contigit. Non ut volebam; secus atque opinabar; aliter atque spes erat cecidit. Exitum res habuit alienum a sententia, spe, voluntate; dissimilem voluntatis, minime cum animo congruentem minime, cum voluntate congruentem; ab animo discrepantem, abhorrentem, diversum; contra spem, adversum voluntati exitum res habuit. Optatum exitum consecuta res non est; optatum ad exitum non pervenit. Exitus rei voluntati non respondit. Res pro voluntate non succedit; ex animi sententia non processit. Spes mea non eum quem volebam exitum consecuta est; spes me frustrata est, fefellit, decepit, delusit. Speratum eventum, exitum sortita, nacta, adepta non est. Inanem fuisse spem meam, exitus rei declarat. Opinione sum deceptus. Falsa me spes aluit, lactavit; haud bene res evenit; haud bene vertit; fortuna belli inclinavit; inclinata res est; omnia obstructa reperi; negotium totum refrixit.
SUCCĬDĬA, æ, f. Quartier de porc, flèche de lard. Syn. Tergum suillum.
SUCCĪDO, is, cīdi, cīsum, ere, a. Couper. Usus: Segetes succidere.
SUCCINGO, is, nxi, nctum, ere, a. Attacher, agrafer, ceindre; entourer, environner. Syn. Munio, circumdo. Usus: Carthago portubus succincta. Gladio succinctus. Armis legionibusque succinctus.
SUCCLĀMO, as, avi, atum, are, n. Crier, acclamer. Syn. Acclamo. Adv. Frequenter.
SUCCRESCO, is, ere, n. Naître ou venir après, succéder à. Syn. Succedo. Usus: Orator ille vestræ succrescit ætati. Cf. Cresco.
SUCCUMBO, is, cŭbŭi, cŭbĭtum, ere, a. Tomber sous, succomber. Syn. Inferior sum, vincor, cado, cedo, frangor, debilitor. Usus: Nulli neque homini nec perturbationi animi succumbere. Succumbere dolori, labori, senectuti, amori, fortunæ. Cf. Cedo, Vincor, Subjicior.
SUCCURRO, is, curri, cursum, ere, n. Accourir au secours de, porter secours à. Syn. Subvenio, subsidio venio, opem fero; occurro, in mentem venit. Adv. Confestim. Usus: 1. Succurrere saluti fortunisque communibus. 2. Occurro, se présenter à l’esprit, venir à l’idée. Quidquid succurrerit, scribam. Cf. Auxilium, Adminiculum, Juvo, Levo.
SUCCUS, i, m. Humidité, sève, suc, lait. Syn. Humor purus. Epith. Diuturnus, humifer, incorruptus, pristinus. Usus: 1. Stirpes ex terra succum trahunt. 2. Vis quædam, robur, force, vigueur. Non retinemus veterum oratorum succum. Oratio succum suum e philosophia omnem ducit.
SUCCUSSŬS, ūs, m. Secousse. Syn. Agitatio.
SŪDES, is, f. Pieu, piquet, échalas. Usus: Sudes sub aqua defixæ flumine tegebantur.
SŪDO, as, avi, atum, are, n. Suer, être en sueur; travailler. Syn. Sudore mano, diffluo, madeo, sudore perfundor, sudor ex omnibus artubus profunditur, sudorem emitto. Usus: Vides me sudare jam dudum laborantem, tu vois que depuis longtemps je me donne mille peines.
SŪDOR, ōris, m. Sueur; humidité, rosée. Epith. Multus, plurimus. Usus: Herculis signum multo sudore manavit. Medicamentum multus sudor consecutus est.
SŪDUM, i, n. Le beau temps, temps clair, sérénité. Syn. Cœlum serenum. Cf. Serenum.
SUESCO, is, ēvi, ētum, ere, n. S’habituer, s’accoutumer à. Syn. Assuesco, consuesco. Cf. Assuesco.
SUFFĔRO, fers, sustŭli, sublātum, sufferre, a. Porter, supporter; souffrir, endurer. Syn. Fero, patior, perpetior. Adv. In perpetuum, omnino, vicissim. Usus: Pœnas sufferre. Cf. Fero, Patior.
SUFFĬCĬO, is, fēci, fectum, ere, a. et n. Suffire, être suffisant. Syn. Satis sum, satis habeo. Phras. Non sufficiebat ad tantos sumptus, tametsi amplum patrimonium, son patrimoine, quoique grand, tu pouvait suffire à tant de dépenses. In tot sumptus vix suppeditabat amplum quantumvis patrimonium; in tot sumptus vix ampla satis erat tota hereditas; tot sumptus vix amplissimum patrimonium sustinebat. Cf. Satis. Usus: 1. Immensæ gulæ amplissima pecunia non sufficiebat. Nec scribas sufficere, nec tabulæ nomina capere poterant. 2. Substituo, être en remplacement. Suffici in locum alterius.
SUFFĪGO, is, xi, xum, ere, a. Attacher, clouer. Syn. Affigo. Usus: Cruci suffigi, être cloué à une croix.
SUFFĪMENTUM, i, n. Fumée d’une substance brûlée. Syn. Odores incensi.
SUFFLO, as, avi, atum, are, a. et n. Souffler. Syn. Inflo. Usus: Sufflata dicendi figura, style bouffi, plein d’enflure.
SUFFŌCO, as, avi, atum, are, a. Étouffer, asphyxier, étrangler. Syn. Strangulo, fauces premo, opprimo; animam intercludo, comprimo; animam reciprocare non sino; fauces ita premo ut anima interclusa exspiret; animam elido, spiritum elido; vocem includo; spiritu intercluso exstinguo. Usus: Urbem fame suffocare.
SUFFŎDĬO, is, fōdi, fossum, ere, a. Creuser, percer, démolir. Usus: Sacella suffossa.
SUFFRĀGĀTĬO, ōnis, f. Vote, suffrage, recommandation. Syn. Voluntatum et animorum declaratio quæ fit suffragiis. Epith. Facilis pro salute alicujus, gratior et par, militaris, si minus potens, at probata tamen, justa, debita, urbana. Usus: Suffragationem consulatus perdidit.
SUFFRĀGĀTOR, ōris, m. Qui vote pour, partisan. Epith. Communis, proprius, fucosus, firmus. Usus: Tua nobilitas suffragatoribus et populo est obscurior.
SUFFRĀGĀTŌRĬUS, a, um, De recommandation. Usus: Brevis et suffragatoria amicitia.
SUFFRĀGĬUM, ĭi, n. Bulletin de vote; vote, suffrage, voix. Syn. Punctum, tabella, vox, sententia. Epith. Corruptum, vitiosum, gratuitum, liberum, occultum. Usus: Ferre suffragium; inire suffragium de honore alicujus. Facta per tabulam suffragia. Suffragiis rem permittere. Me universis suffragiis, una voce consulem populus declaravit. Tribus in suffragium vocare. Ite bonis diis in suffragium. Redire in suffragium.
SUFFRĀGOR, aris, atus sum, ari, d. n. Donner sa voix, son vote, voter pour qqn; favoriser, approuver, louer. Syn. Faveo, suffragium fero. )( Adversor, refragor. Adv. Maxime. Usus: Suffragari pro aliquo, laudibus alicujus. Ei meorum temporum memoriam suffragari videbam. Cf. Assentio.
SUFFŬGĬO, is, fūgi, ere, * Se réfugier quelque part. Syn. Clam aufugio.
SUFFULCĬO, is, fulsi, fultum, cire, a. * Soutenir, étayer. Usus: Columnam mento suo suffulsit, il a placé une colonne sous son menton, il appose à son menton son bras pour appui. Cf. Fulcio.
SUFFŪMĬGO, as, are, a. * Exposer à des fumigations. Syn. Subtus fumum excito. Usus: Vulnus sulphure suffumigare.
SUFFUNDO, ia, fūdi, fūsum, ere, a. Répandre par dessous, couvrir, remplir, baigner. Respergo, perfundo. Usus: Animus nulla malevolentia suffusus, âme pure de toute malveillance. Sanguis cordi suffusus, sang répandu autour du cœur.
SUGGĒRO, is, gessi, gestum, ere, a. Suggérer, conseiller, rappeler; fournir. Syn. Suppedito, subjicio, commemoro. Usus: S-memoria defecerit, tu mihi suggere. Suæ sententiæ rationes suggerere. Quis tot rebus sumptus suggeret? Cf. Suppedito.
SUGGESTUM, i, n. et Suggestŭs, ūs, m. Estrade, tribune. Syn. Pulpitum, rostra, locus concionum. Usus: Suggestum ascendere. Cum in communibus suggestis consistere non auderet, ex alta turri concionari solebat.
SŪGO, is, xi, ctum, ere, a. Sucer. Syn. Haurio. Usus: Errorem cum lacte nutricis suximus.
SŬI, SĪBI, SE, De soi, à soi, se, soi. Usus: Nihil malo quam me mei similem esse et illos sui. Sui memoria delectatur.
SŬILLUS, a, um, De porc. Usus: Suilla caro.
SULCO, as, avi, atum, are, a. * Sillonner, labourer. Syn. Sulcos facio, sulcum imprimo; terram in sulcos proscindo.
SULCUS, i, m. Sillon. Usus: Sulcus altius impressus.
SUM, es, fŭi, esse, n. Être, exister, vivre; être là, avoir lieu, coûter. Syn. Ad pretium relata. Consto, valeo. Usus: 1. Frumentum tanti non est, quanti æstimasti. 2. Dego, ago, vivo, moror, versor, habito, être, se trouver, habiter. Totos dies cum illo est. Multum in publico, Athenis solet esse. 3. Intercedo, avoir des rapports, être en relation. Nihil mihi posthac tecum erit. Multum animo est cum corpore. 4. Attinet, spectat, oportet, regarder, concerner. Non est hoc nostri ingenii, vestri auxilii est. Boni viri, boni judicis est, c’est le propre d’un homme de bien, d’un juge équitable. Non erat hoc ejus curare, ce se n’était pas à lui à s’occuper de cela. 5. Cum Dativo varie, être un objet, une occasion, un motif de. Fuit ea res Scipioni vituperationi, invidiæ, maculæ, malo, dedecori, honori, laudi, gloriæ. Tua epistola magnæ mihi molestiæ fuit. 6. Æstimor, ducor, fio, être d’un grand prix. Annibalis nomen erat magna apud omnes gloria. Erat in magna gloria. 7. Habeo, avoir, être en possession de. Cum spe sum maxima, tum etiam majore animo. 8. Sto, être du parti de. Cicero erat a Pompeio, totus erat Pompeii, Cicéron était du parti de Pompée. 9. Cum ablativo laudis vel vituperii. Oraculum illud nunc minore gloria est. Esse mirifico in aliquem studio. 10. Varie. Est quod gaudeas, vous avez de quoi vous réjouir. Erit ubi te ulciscar, il y aura un moment où je me vengerai de toi. Melius est illi.
SUMMA, æ, f. Total, totalité, somme, montant. Syn. Caput, ratio præcipua rei pecuniariæ. Epith. Carior, communis, fatalis, grandis, maxima, vera. Usus: Addendo deducendoque videre quæ reliqua summa fiat. Subducamus summam. Aliquid de summa remittere. Magnam pecuniæ summam conficere. Certam summam præscribere, præfinire. De capite detrahendo, remittendo semper aliquid, summa non maxima fiet reliqua. 2. Ad alias res relata, la totalité, le résumé, l’ensemble. Summam causæ breviter exponere. Summa illuc pertinet ut sciatis. Omnia præcepta ad unam summam referre. In ea re tota judicii summa consistit, le fond de l’affaire en litige. Summam reipublicæ administrare. Ad summam ista sic abire non possunt, en somme, en un mot. Cf. Summatim.
SUMMĀTIM, Sommairement, superficiellement; en un mot, bref. Syn. Ad summam; in summa; breviter; uno verbo; ne plura; ne pluribus; ne multa; ne multis; quid multa? ne longus sim; ne longum sit; ne longum faciam. Cf. Breviter.
SUMMĒ, Au plus haut degré, extrêmement, souverainement. Syn. Maxime, summopere. Usus: Summe illud concupivi. Summe illud a te contendo.
SUMMŎPĔRE, Avec le plus grand soin. Syn. Summe, maximopere, summa ope. Cf. Valde.
SUMMUS, a, um, Le plus haut, le plus élevé, extrême, qui est au sommet. Syn. Amplissimus, perfectus, singularis, incredibilis, in quo summa sunt omnia. )( Infimus. Phras. Tua gloria ad summam pervenit, votre gloire est arrivée à son plus haut degré. Nihil addi jam posse videtur ad tuam gloriam; evasisti in apicem gloriæ; non in secundis jam aut tertiis consistis, sed ad summa pervenisti; ab humili ducta est ad summum gloria tua. Usus: Summum est quo nihil superius. Summus vir et singularis. Summa hieme. In summo aquæ. Summum pectoris. Bacillus a summo inflexus. Ad summum cras, au plus tard demain. Cf. Perfectus, Egregius.
SŪMO, is, sumpsi, sumptum, ere, a. Prendre, saisir, recevoir, accepter. Assumo, arrogo, attribuo, tribuo; capio, accipio. Adv. Aliquando, aliunde, crudelissime, nimium, quasi retro, communiter, gravissime, male. Usus: 1. Mihi tantum non sumo, ut te moneam, je n’ai point cette présomption de vouloir vous donner des conseils. Vide, quid mihi sumpserim. Hoc pro benevolentia nostra mihi sumpsi ut peterem, vulgo præsumo. 2. Assumo, poser en principe, admettre, établir. Pro certo, pro comperto sumere quod tamen controversum sit. Sumere res non concessas, et ex illis conficere quod velis. 3. Capio, eligo, prendre. Auctoritatem, magnam confidentiam, regis partes sumere. Tempus sibi ad negotium, locum sumere; nomen ex re sumere, trahere, ducere. Judicem aliquem sumere. Tempus ad deliberandum sumere. 4. Exigo, livrer au supplice, punir. Pœnas, supplicium de aliquo sumere. Cf. Accipio.
SUMPTĬO, ōnis, f. Action de prendre; les deux prémisses d’un syllogisme. Syn. Assumptio. Usus: Demus tibi has sumptiones, quas lemmata Dialectici appellant.
SUMPTŬĀRĬUS, a, um, Qui concerne la dépense, somptuaire. Usus: Leges, rationes sumptuariæ.
SUMPTŬŌSĒ, A grands frais, avec luxe, somptueusement. Usus: Sumptuosius se et insolentius jactant.
SUMPTŬŌSUS, a, um, De beaucoup de dépense; somptueux, riche, magnifique. Syn. Splendidus, magnificus, lautus. Adv. Magnopere. Usus: Cœna sumptuosa. Ludi magnifici et sumptuosi. Cf. Splendidus.
SUMPTŬS, ūs, m. Dépense, frais. Syn. Impensa, impendium. Epith. Annuus, exiguus, infinitus, expers fructuum, legitimus, magnus, minimus, necessarius, publicus, certus, effusus, nimis magnus, perpetuus, liberalis, quotidianus, tantus tamque profusus. Phras. (Alicui sumptus facere, Vulg.), faire des frais à quelqu’un. Sumptum alicui afferre, inferre, inducere; sumptui esse alicui. 2. Sumptus minuere, diminuer les dépenses. Sumptus circumcidere; sumptu alios levare; sumptum remittere, extenuare. 3. Magnos sumptus fecit, il a fait de grandes dépenses. Sumptus impendit, fecit, insumpsit; nullis sumptibus pepercit; multum pecuniæ in eam rem conjecit, effudit; magnas impensas fecit; multos sumptus expendit; prodigus pecuniæ in sumptus fuit. 4. Quis ita dives est ut his sumptibus sufficiat? Qui est assez riche pour suffire à tant de dépenses? Quis ita fortunæ bonis affluit ut sustinere sumptum possit? quis ita firmus ab opibus est ut sufficere, respondere sumptui possit; ut sumptum ferre possit; ut facere tantum sumptum possit; cujus divitiæ sumptui pares esse possunt? ferendo sumptui quis erit; tantam impensam quis sustineat? ita gravis est impensa ut opprimere quemvis possit; quis sumptum tantum toleret? Non is est sumptus, qui sustentari a quoquam possit. Sumptus supra modum, immoderatus, infinitus est. Cui res familiaris ita copiosa est, cui tantum fortuna largita est, cui tantum de bonis suis fortuna impertivit, ut quantum res postulat, tantum erogare possit? ut respondere tanto sumptui possit? Usus: Sumptum afferre. Sumptui esse. Sumptum facere. Sumptum tolerare, ferre, sustentare. Sumptum dare, suggerere, suppeditare. Sumptum minuere. Sumptum levare.
SŬO, is, sŭi, sūtum, ere, a. Coudre, attacher, joindre. Usus: Tegumenta corporum texta vel suta.
SŪPELLEX, ectĭlis, f. Ustensiles de ménage, mobilier, meubles. Syn. Instrumentum domesticum, ornamentum. Epith. Elegantior, lauta, multa, magnifica, optima et pulcherrima, oratoria, reliqua, universa. Usus: Multa in mancipiis, argento, ebore, veste, pecore, tabulis pictis, vasis Corinthiis, hydriis argenteis, scyphis aureis, stragulis multa et lauta supellex.
SŬPER, Sur, en dessus de; touchant. Syn. Supra; de. Usus: Hac super re consulam. De ea re satis superque dictum est.
SŬPĔRĀBĬLIS, e, gen. com. Qui peut être franchi. Usus: Murus scalis facile superabilis.
SŬPĔRADDO, is, addĭtum, ere, a. Ajouter sur, mettre par dessus. Syn. Addo. Cf. Addo.
SŬPERBĔ, Superbement, orgueilleusement. Syn. Arroganter, contumaciter. Usus: Superbe aliquem appellare. Cf. Arroganter.
SŬPERBĬA, æ, f. Fierté, orgueil, arrogance. Syn. Arrogantia, spiritus, elatio; tumor, inflatio animi, fastidium animi, insolentia, intolerantia. Epith. Inaudita, singularis. Phras. Odi superbiam hominum, je hais l’orgueil des hommes. Hominum insolentium spiritus; oris et oculorum illam contumaciam; supercilium, regios spiritus, protervitatem, fastidium, pompam, speciem intolerandam non fero. Odi homines qui ut victos nos intuentur; arroganter, contumaciter se efferunt; inhumanos, superbos, minaces et arrogantes; animis inflatos sublatosque; feroces aliorumque contemptores minime fero. Odi homines fastidio et contumacia elatos. Cf. Superbus. Usus: Secundæ res superbiam fere afferunt; humiles animos superbia inflat. Fugere, deponere superbiam. Cf. Arrogantia.
SŪPERBĬLŎQUENTĬA, æ, f. Langage arrogant, fier, hautain. Syn. Superbus et arrogans sermo.
SŬPERBĬO, is, ire, n. Être orgueilleux, s’enorgueillir. Syn. Efferor, superbus sum. Phras. Superbire cœpit, il commença à devenir arrogant, hautain. Luxuriari et evanescere nimia gloria; opinione inflari; spiritus nescio quos sumere; efferre se insolentius; magnifice se circumspicere; offendere in arrogantiam; ad vanam fiduciam efferri; animum super honoris fastigium efferre; flectere animum in superbiam et ambitionem; superbia intumescere; efferri animo cœpit. Cf. Superbus, Superbia, Effero.
SŬPERBUS, a, um, Superbe, orgueilleux, fier. Syn. Arrogans, insolens, imperiosus, elatus, inflatus, non ferendus; spe atque animis inflatus, asper, difficilis, gravis, qui fastidio et contumacia effertur. Phras. 1. Opes te superbum reddunt, tes richesses te rendent fier. Tuæ te divitiæ efferunt; insolentia tua, arrogantia tua ex opibus tuis, non ex animi præstantia manat. Istam insolentiam, istam elationem animi, istos spiritus immoderatos in te pariunt opes, non meritorum conscientia. Res domestica æquo major animos tibi facit; animum inflat; istos spiritus subdunt opes, ad superbiam istam extollunt. 2. Superbus homo est, cet homme est orgueilleux. Inflatus regiis animis et spiritu; nimius animi; animo inflato est et tumenti; ventosus et insolens homo; inest illi contemptor animus et superbia; contemptus hominum, superbæ aures, contumeliosa dicta, aditus non alienis modo, sed civibus difficiles argumenta sunt hominis ex incertissimo animos sumentis. Cf. Arrogans, Ambitiosus, Superbia, Superbio. Usus: Superbiorem se præbet in hac fortuna.
SŬPERCĬLĬUM, ĭi, n. Sourcil. Syn. Pars frontis ima; frontis nubecula, superbia. Epith. Abrasum, rasum, sublatum, depressum. Usus: In superciliorum motu exsistunt animi motus, arrogantiæ, gravitatis, severitatis. Libidines fronte et supercilio tegere. Illa superciliorum contractio et remissio, mœstitia, hilaritas, risus.
SŬPERFĬCĬES, ēi, f. Dessus, extérieur, superficie, surface. Syn. Extrema et aperta pars corporum. Usus: Superficiem ædium æstimare. Terræ superficiem nondum æquabat moles.
SŬPERFLŬO, is, xi, xum, ere, n. et a. Couler par dessus, inonder, déborder. Syn. Redundo, affluo, effluo, abundo. Usus: Is redundantes nos et juvenili licentia superfluentes repressit. Cf. Abundo, Redundo.
SŬPERFLŬUS, a, um, Superflu, inutile. Syn. Supervacaneus aut quod usum non habet, quod affluit rebus nostris aut opibus.
SŬPERFUNDO, is, fūdi, fūsum, ere, a. Verser, répandre sur. Usus: Tiberis agris superfusus, Tibre débordé. Superfundens se lætitia, joie qui déborde, qu’on ne peut contenir.
SŬPĔRI, orum, m. pl. Les dieux, les divinités. Syn. Cœlites.
SŬPĔRIMPŌNO, is, pŏsitum, ere, a. Mettre dessus, superposer, ajouter. Usus: Stipendio etiam superimposito.
SŬPĔRINCĬDO, is, cĭdi, ere, n. Tomber d’en haut sur. Usus: Ruina superincidentium virorum oppressus.
SŬPĔRĬOR, ōris, gen. com. Plus haut, plus élevé. Syn. Prior tempore, antérieur, précédent. Adv. Longe. Usus: 1. Quid proxima, quid superiore nocte? La nuit dernière et celle qui l’a précédée. Suscepta in superiore vita flagitia eluere. 2. Loco, supérieur, plus élevé. De loco superiore dicere. 3. Ordine, dignitate, supérieur, plus puissant, plus distingué. Fortuna famaque superior. Invidet paribus, inferioribus, superioribus. Quanto superiores sumus, tanto nos submissius geramus. Contra hostem superiores fuimus.
SŬPERJĂCĬO, is, jēci, jectum, ere, a. Jeter, placer par dessus. Usus: Superjecere quidam augendo fidem, qui longe plures cœlos dicerent, exagérer, ajouter, renchérir (en racontant).
SŬPERLĀTĬO, ōnis, f. Exagération, hyperbole. Usus: Comparationes et superlationes.
SŬPĔRO, as, avi, atum, are, n. et a. 1. n. S’élever au-dessus; l’emporter, surpasser; être de reste, rester. 2. a. Passer, franchir; l’emporter sur. Syn. Vinco, excello, præsto, superior sum, præpondero; superfluo; supersum. Adv. Facile, longe, multum, præsertim, perfacile. Usus: 1. Arte, virtute, doctrina omnes longe superavit. 2. Transcendo, traverser, franchir. Fluvium, montem superare. 3. Supersum, être très abondant, abonder. Quis ditior, cui deest an cui superat? Lequel est le plus riche, celui qui manque ou celui qui a de trop? Egentibus pauca superant, quibus aliis gratificentur. 4. Evado, échapper à, éviter. Mala, pericula superare, malis perfungi, defungi. Cf. Vinco, Excello, Subjicio.
SŬPERSCANDO, is, ere, a. Franchir, passer par-dessus. Syn. Supero. Usus: Murum superscandere.
SŬPERSĔDĔO, es, sēdi, sessum, ere, n. Être assis, posé ou perché sur; être dispensé de qqche, se l’épargner. Syn. Abstineo, tempero. Adv. Opportune. Usus: Hoc labore commode supersedebis, vous vous épargnerez facilement cette fatigue. Hæc causa non est supersedenda, reticenda. Cf. Omitto.
SŬPERSTES, ĭtis, omn. gen. Qui est présent; qui subsiste, sain et sauf. Syn. Salvus, incolumis, qui mortuo superest, qui vita aliquem superat. Phras. Quamdiu superstes ero, autant de temps que je serai vivant. Dum anima exsuperabo mea; dum vita superabit, superstes erit; dum spiritum duxero; dum vita suppetet. Cf. Vivo. Usus: Utinam te non solum vitæ, sed et dignitatis meæ superstitem reliquissem. Si quos fortuna reliquos fecerit et nobis superstites.
SŬPERSTĬTĬO, ōnis, Superstition, crainte superstitieuse. Rad. a superstite, quod quidam parentes, ut sibi sui liberi superstites essent, totos dies precabantur et immolabant, teste Cicerone. Syn. Nimia, vana et inanis religio. Epith. Anilis, barbara, contaminata, muliebris, propinqua, tanta, maxima. Usus: Omnis superstitio imbecilli atque anilis animi est. Superstitio fusa per gentes oppressit omnium animos, hominum imbecillitatem occupavit. Anili superstitione imbui, obligari, conflictari. Omnibus superstitionibus obnoxius vivit. Cf. Religio, Scrupulus.
SŬPERSTĬTĬŌSĒ, Avec ou par superstition. Syn. Aniliter, sine ratione.
SŬPERSTĬTĬŌSUS, a, um, Superstitieux. Syn. Superstitione imbutus. Phras. Plane erant superstitiosi, ils étaient tout à fait superstitieux. Dediti erant nescio quibus religionibus; nullus illis religionum modus erat; agitabat animos nescio quæ superstitio; invaserat animos multiplex religio, eaque vanissima; omnibus superstitionibus obnoxii vivebant. Capti jam erant superstitione animi victique; haud intactis religione animis homines erant; obligatæ omnium mentes miris et vanissimis superstitionibus. Oppresserat animos multiplex superstitio, imbecilles animos occuparat; non intacti erant superstitione mentis. Erant ii ad superstitionem humanarum mentium vitio facile revoluti. Usus: Stoici superstitiosa sollicitudine omnia credunt. Cf. Religio, Scrupulosus.
SŬPERSTO, as, are, n. et a. Se tenir au dessus de, être placé au dessus. Usus: Curribus superstans armatus hostis.
SŬPERSUM, es, fŭi, esse, n. Rester, subsister, exister. Syn. Resto, supero. Adv. Omnino, nihil. Usus: 1. E tanta cæde nemo fere superfuit. 2. Redundo, être très abondant, être superflu. Orator ita motu utetur ut nihil supersit in gestu. 3. Excello, supero, l’emporter sur. Scientia majoribus suis nec defuit, nec superfuit. Cf. Reliquus.
SŬPĔRUS, a, um, Qui est en haut, au dessus, supérieur. )( Inferus. Usus: Supera illa et cœlestia. Mare superum et inferum, la mer supérieure, la mer Adriatique et la mer Ionienne, la mer Inférieure ou de Toscane.
SŬPERVĂCĀNĒUS, a, um, Surabondant, inutile. Syn. Supervacuus, usum non habens. Usus: Vereor ne litteras meas supervacaneas existimes.
SŬPERVĂCŬUS, a, um, Surabondant, superflu, inutile. Syn. Inanis, redundans, sine causa, sine usu, superfluus.
SŬPERVĀDO, is, ere, a. Franchir, escalader. Usus: Supervadentem munimenta victorem fugarunt.
SŬPERVĔNĬO, is, vēni, ventum, ire, a. et n. Venir au dessus, arriver, survenir. Syn. Ex inopinato venio. Usus: Supervenire lætitiæ alicujus.
SŬPĪNUS, a, um, Penché en arrière, couché sur le dos. )( Pronus. Usus: Motus corporis supinus, pronus, obliquus.
SUPPAR, ăris, omn. gen. A peu près semblable. Syn. Fere par vel æqualis. Usus: Huic cæteri suppares. Cf. Æqualis.
SUPPĔDĬTĀTĬO, ōnis, f. Abondance, riche provision. Syn. Affluentia, subministratio. Usus: Suppeditatio bonorum nullo malorum interventu.
SUPPĔDĬTO, as, avi, atum, are, a. et n. 1. a. Donner en abondance, fournir, procurer. Syn. Subministro. Adv. Aperte, copiose, large. Usus: 1. Suppeditabit nobis de thesauris suis. Alicui rerum omnium quas natura desiderat, abundantiam et copiam suppeditare. Terra fruges fert et, ut mater, cibos suppeditat. Is locus miram varietatem et ubertatem dicendi suppeditat. 2. n. Suppeto, non desum, supersum, præsto sum, être en abondance, abonder, affluer. Si ei vita suppeditavisset, grandia moliebatur, s’il eut vécu assez longtemps. In hoc campo oratori omnis apparatus dicendi suppeditat. Cf. Do, Largior, Suggero.
SUPPĒTĬÆ, ārum, f. pl. Secours, assistance, aide. Syn. Auxilium, subsidium, præsidium. Usus: Laboranti exercitui suppetias mittere. Suppetias ire, proficisci, occurrere, venire, ferre. Cf. Auxilium.
SUPPĔTO, is, īvi vel ĭi, ītum, ere, n. Se trouver sous la main, être à la disposition de, être présent. Syn. Suppedito, sum, supersum, adsum, præsto sum. Usus: Verba mihi non suppetunt. Mihi præter voluntatem ad remunerandum nihil suppetit. Si vita suppetet. Cf. Habeo.
SUPPLANTO, as, avi, atum, are, a. Renverser qqn par un croc en jambe. Syn. Pede objecto vel subjecto, ad casum impello.
SUPPLĒMENTUM, i, n. Moyen de compléter; recrutement des troupes; levées. Usus: Legionum supplementa scribere; supplementis integrare, explere, reficere legiones.
SUPPLĔO, es, ēvi, ētum, ere, a. Ajouter à ce qui manque, compléter, suppléer. Syn. Præsto, alienam fungor vicem, expleo. Usus: Supplevit quod utrique defuit. Legionem supplere et reficere. Addere et supplere cætera ipse poteris.
SUPPLEX, ĭcis, omn. gen. Suppliant. Syn. Abjectus, jacens, prostratus ad pedes. Phras. Supplex vobis manus tendit, il vous tend les mains en suppliant. Ad pedes se vestros projicit; supplex ad vos venit, ad pedes se abjicit, deprecatur; supplicem se vestræ misericordia profitetur; vestram fidem obtestatur; fracto animo atque humili pro salute sua supplicat; maximo in squalore ad pedes vestros volutatur; plenus lacrimarum ad pedes vestros procumbit; genibus se vestris advolvit; nixus genibus, obsitus squalore et sordibus ad preces lacrimasque effusus orat, obsecrat, misericordiam vestram implorat. Usus: Tendit ad vos manus supplices. Senatum supplex adiit. Supplicem a genibus suis repellere. Cf. Supplico, Preces, Rogo, Oro.
SUPPLĬCĬTER, En suppliant, d’une manière suppliante. Syn. Demisse. Usus: Blanditur et suppliciter se insinuat. Suppliciter ac demisse gratias agere.
SUPPLĬCĀTĬO, ōnis, f., Supplication, prières publiques, actions de grâces, cérémonies religieuses. Syn. Honor diis immortalibus habitus pro victoria. Pompa solemnis adducta ad exposcendam Superum pacem. Epith. Consularis, crebra, vehemens, prærogativa, justissima. Usus: Supplicationem diis immortalibus pro singulari eorum merito decernere, facere, décerner des actions de grâces aux dieux immortels en reconnaissance de leur haute protection.
SUPPLĬCĬUM, ĭi, n. Peine, châtiment; supplice, torture, tourment; supplication. Syn. Cruciatus, pœna. Epith. Acerbissimum, commune, crudelissimum, æternum, dignum, divinum, extremum, summum, insigne, leve, majus, maturius, medium, præsens, singulare, supremum, acrius, exquisitum, inusitatum, justum, debitum, miserrimum. Usus: Alicui malefico supplicium constituere, condamner. Nova et exquisita supplicia excogitare, invenire, exquirere, rechercher, inventer. Aliquem ad supplicium trahere, rapere, traîner au supplice. Ultimo supplicio afficere reum; suppliciis improbos coercere, constringere, vindicare. Supplicio addicere damnatum; ad supplicium dare; supplicium de reo sumere, punir qqn, lui faire subir un supplice. Constanter ferre, perferre, subire supplicium, supporter. Debitum supplicium remittere, condonare, pardonner. Omni supplicio excruciatum necare, faire périr dans les supplices. Cf. Pœna.
SUPPLĬCO, as, avi, atum, are, n. et a. Prier humblement, supplier. Syn. Suppliciter peto, supplex sum alicui, deprecor, ad pedes alicujus supplex me abjicio, manus alicui vel ad aliquem tendo, supplicatum eo, pacem Superum exposco, suppliciis votisque DEUM fatigo. Adv. Diligentius, libentissime, submisse, publice. Phras. Supplicavit mihi, il me supplia. Multis et supplicibus verbis me oravit; suppliciter mecum egit; rogavit me quam suppliciter potuit; preces suppliciter admovit; ad pedes meos se stravit; genu posuit, supplicem vocem misit; passis manibus a me petiit, me obtestatus est; precibus omnibus petiit; supplex ad me confugit pedibus advolutus meis; infimis precibus a me contendit; precibus mecum egit quam diligentissimis; ad genua, pedes accidit mihi; aures oneravit meas precibus humillimis; fidem meam quanto potuit studio imploravit. Cf. Rogo, Preces. Usus: Quot pro innocentis hujus salute vobis supplicant. Cf. Supplex.
SUPPLŌDO, is, plōsi, ere, a. et n. Frapper du pied, trépigner. Syn. Pede terram percutio, plaudo.
SUPPLŌSĬO, ōnis, f. Action de frapper sur la terre. Epith. Crebra. Usus: Pedis rara supplosione.
SUPPŌNO, is, pŏsŭi, pŏsĭtum, ere, a. Mettre à la place d’un autre, substituer, supposer. Syn. Subjungo, subjicio. Usus: 1. In alterius locum suppositus et substitutus. 2. Subdo, mettre sous, placer sous. Ova anatum gallinis supponere, placer sous des poules des œufs de cane (pour les faire couver). Falsa testamenta supponere.
SUPPORTO, as, avi, atum, are, a. Porter, apporter, transporter. Usus: Frumentum navibus supportare. Cf. Fero.
SUPPŎSĬTĬO, ōnis, f. Substitution frauduleuse, supposition (d’un enfant). Usus: Pueri suppositione decepta mater.
SUPPRESSĬO, ōnis, f. Soustraction. Epith. Judicialis.
SUPPRĬMO, is, pressi, pressum, ere, a. Arrêter, modérer, cacher. Syn. Sedo, placo, occulto. )( Pervulgo. Usus: Dolorem sedare et supprimere. Retinuit pecuniam et suppressit, détourner une somme d’argent. Cf. Occulto, Premo.
SŬPRĀ, En haut. Usus: 1. Ratione loci, au-dessus, par-dessus. Supra terram, lunam. 2. Ordinis, précédemment, auparavant, plus haut. Illa quæ supra dixi. 3. Virtutis, ponderis, au-delà, plus que. Supra hominis fortunam; supra ætatem sapit. Potentia quæ supra leges est. Supra consuetudinem. Amor tantus ut nihil supra.
SŬPRĒMUS, a, um, Le plus élevé, le plus haut; très haut, très élevé. Syn. Summus, ultimus, extremus. Usus: Supremus vitæ dies; supremum supplicium. Cf. Summus.
SŪRA, æ, f. Mollet. Syn. Cruris pars aversa, posterior.
SURCŬLUS, i, m. Jeune branche, rejeton, scion. Syn. Planta. Usus: Da mihi ex ista arbore quos feram surculos.
SURDASTER, tra, trum, Un peu sourd, dur d’oreille. Syn. Cui hebetiores sunt aures; qui ægre audit.
SURDĬTAS, ātis, f. Surdité. Usus: In surditate quidnam est mali?
SURDUS, a, um, Sourd, qui n’entend pas ou qui entend mal. Syn. Qui sensu aurium vel audiendi caret, auribus captus. Cf. Auris. Usus: Surdus varietates vocum aut modos noscere non potest.
SURGO, is, surrexi, surrectum, ere, a. et n. 1. a. Lever, élever, dresser. 2. n. Se lever, se mettre debout. Rad. q. Surrigo vel sursum rego. Syn. De lecto exeo; me vel corpus e lecto corripio; somnum abrumpo; de sella exsilio. Usus: Ante lucem surrexit e lectulo. Cunctus senatus surrexit.
SURRĬGO, is, rexi, rectum, ere, a. Dresser. Usus: Aures surrigere.
SURRĬPĬO, is, rĭpŭi, reptum, ere, a. et n. Prendre à la dérobée, ravir, voler. Syn. Furor, sublego, clepo. Adv. Clam, occulte, impudenter. Usus: Surripere e bibliotheca libros. Cf. Aufero, Furor.
SURRŎGO, as, avi, atum, are, a. Faire élire qqn à la place d’un autre dans les comices. Syn. Substituo.
SURSUM, En haut, en montant. )( Deorsum. Phras. Sursum tendat animus, que l’âme s’élève vers le ciel. In cœlum suspiciat; sublime feratur; a terra longissime se efferat; supera semper petat et cœlestia; ad cœlum feratur; humana omnia inferiora se ducat. Usus: Idem sursum versus retroque dicatur, en remontant, à rebours.
SUS, sŭis, gen. com. Porc, cochon. Syn. Porcus. Epith. Lutulentus. Usus: Ut sues glande pascuntur.
SUSCEPTĬO, ōnis, f. Action de se charger de, entreprise. Usus: Laborum dolorumque susceptio.
SUSCĬPĬO, is, cēpi, ceptum, ere, a. Pendre sur soi, entreprendre. Syn. Sumo, capio, recipio. Adv. Acerrime, enixe, fortissime, frustra, gratis, palam, paulisper, proprie, publice, turpissime. Usus: 1. Suscipe quæso id negotium, curam, cogitationem te dignissimam; munus illud, legationis causam, labores multos, onus, rempublicam, molestias, profectionem; propugnationem reipublicæ suscipere. 2. Cogito, admitto, committo, patro, concipio, penser à, se charger de, faire, concevoir. Magnum scelus, facinus, spem suscipere. Mentem illam voluntatemque dudum suscepi. 3. Patior, subeo, recevoir, recueillir. Luctum, squalorem, sordes, pœnam pro scelere suscipere. 4. Habeo, avoir (un enfant). Liberos e conjuge suscipere. 5. Obtineo, avoir force de loi. Suscepit consuetudo communis ut, etc. 6. Accipio, recipio, accueillir, prendre sous sa protection. Suscipere alienum amicorum causa.
SUSCĬTO, as, avi, atum, are, a. Lever, soulever; exciter, stimuler. Syn. Excito, incito, exsuscito. Usus: Suscitare bellum civile. Cf. Excito, Expergefacio.
SUSPECTUS, a, um, Suspect, soupçonné. Syn. Suspicionem præbens, in quo subest suspicio alicujus. Adv. Falso, vehementer. Phras. Suspectus erat de morte patri illata, il était soupçonné d’avoir donné la mort à son père. Mors parentis filium suspicione asperserat; opportunum parricidii crimini se fecit longo in patrem odio; suspicionem de se præbuit patris veneno sublati; in suspicionem venit de morte patris. Cf. Suspicio. Usus: Doleo me tibi negligentiæ nomine suspectum esse.
SUSPENDĬUM, ĭi, n. Action de se pendre, pendaison. Usus: Malorum remedium suspendio ac morte quærere.
SUSPENDO, is, di, sum, ere, a. Suspendre, pendre. Syn. Cervices frango, in crucem ago; suspendio vitam finio, collum in laqueum insero, collum laqueo obstringo, in laqueum induo. Usus: 1. Caput obnubito, arbori infelici suspendito, attache-le au poteau. 2. Interrumpo, retenir, arrêter, suspendre. Opus ita ædificatum ut suspendi non possit. Cf. Suspensus.
SUSPENSĬO, ōnis, f. Suspension, interruption. Usus: Animi suspensio.
SUSPENSUS, a, um, Qui est en suspens, indécis, flottant; suspendu. Syn. Pendens, anceps, dubius, incertus, sollicitus. Adv. Diutius, graviter, valde. Phras. 1. Suspensus est, il fut pendu. In furcam actus, sublatus est; in crucem sublatus, actus est; suspendio necatus est; laqueo vitam finiit; ex arbore infelici pependit. Usus: 1. Suspensus ex trabe. 2. Sollicitus, dubius, incertus, incertain, inquiet. Metu suspensa civitas, perturbata seditionibus. Suspensum me jam diu et sollicitum tenes. Rerum exspectatione suspensi omnes et anxii. 3. Defixus, collocatus, certain. Suspensas aptasque a DEO habere vitæ rationes.
1. SUSPĬCĬO, is, spexi, spectum, ere, a. Regarder de bas en haut, lever les yeux, contempler. Syn. Aspicio. )( Despicio. Usus: 1. Cœlum, in cœlum suspicere, oculos attollere. 2. Veneror, miror, regarder avec respect, admiration, respecter. Eloquentiam virtutemque alicujus suspicere.
2. SUSPĬCĬO, ōnis, f. Soupçon, suspicion. Syn. Conjectura, opinio, metus. Epith. Abscondita, adversaria, atrocissima, cæca, certa, falsa, ficta, satis firma, indigna, maxima, minima quædam, pertenuis, propria, repentina, ridicula, similis, sollicita, subita, tanta, turpissima, vacua, pura, domestica, honesta, odiosa. Phras. 1. Multorum de illo, sed falsa suspicio est, bien des gens le soupçonnent, mais sans raison. Odiosæ quædam de eo suspiciones multorum insedere animos; multi odore quodam suspicionis afflati male de illo opinantur; hominibus ad suspicandum sagacissimis immerito suspectus est; multi sinistram falsamque de eo opinionem accepere; magna in illum suspicio confertur; gravi suspicione perstringitur; in gravi suspicione ponitur; in suspicionem sceleris, sed immerito, adductus, vocatus est; innocens in suspicionem multorum venit, cecidit, incidit. 2. Ne suspicio quidem fuit de illo, on ne le soupçonna même pas. Nulla vel levissima suspicione violatus erat; tam atrocis facti nulla vel suspicio ad illum pertinebat; ei suspicioni nec affinis erat; nulli vel levissimæ suspicioni in eo locus erat; nulla vel levissima suspicione aspersus erat; aberat longe a tam atrocis facti suspicione; longe remotus erat ab ea suspicione. 3. Vide ne cui suspicionem avaritiæ præbeas, prenez garde que qui que ce soit vous soupçonne d’avarice. Ne avaritæ suspicionem moveas, excites, des, præbeas; ne suspicioni huic locum vel materiam des; ne qua avaritiæ suspicio nascatur, exoriatur; ne qua avaritiæ suspicio in te resideat, consistat; ne qua avaritiæ suspicio in te convenire possit. 4. Fuge vel suspicionem avaritiæ, fuyez même le soupçon d’avarice. Avaritiæ vel suspicionem vita, a te depelle, minue, extenua; id age ut vel suspicionem avaritiæ a te propulses, dimoveas, removeas, tollas; a suspicione te liberes, vendices, exsolvas; delenda tibi vel suspicio avaritiæ, si qua in te residet. Cf. Conjectura. Usus: Suspicionem alicui facere, injicere, importare, faire soupçonner qqn. Suspiciones invalescunt, increbescunt; multa sunt, quæ eam suspicionem augeant vel confirment; suspicio in plures manat, le soupçon tombe sur plusieurs. Suspicionem de aliquo habeo; suspicio mihi de aliquo incidit, insidet, je soupçonne qqn. Venire, cadere, incidere, involvi in suspicionem, être enveloppé dans les soupçons. Suspicionem aliquam trahere, ducere, concevoir un soupçon. Abhorret a suspicione tam atrocis facti ætas innocens, on ne peut soupçonner d’un si grand crime cet âge innocent. Cf. Suspectus.
SUSPĬCĬŌSĒ, De manière à éveiller les soupçons. Syn. Credibiliter, criminose.
SUSPĬCĬŌSUS, a, um, Qui fait naître, qui éveille les soupçons, suspect; qui conçoit des soupçons, soupçonneux. Syn. Suspicionem præbens et suspiciens. Usus: Durus et suspiciosus in suos. Te conscientia scelerum timidum facit ac suspiciosum. Quod adhuc est suspiciosum, res ipsa perspicuum faciet.
SUSPĬCOR, aris, atus sum, ari, d. a. Soupçonner, suspecter. Syn. Suspicionem habeo, ex re aliqua suspicionem duco, traho; suspicione attingo, assequor. Adv. Difficillime, injuriose, levissime, nihildum obscurius, plane, sceleste, temere, valde. Usus: De ejus scelere nihil suspicari poteramus. 2. Cogito, reputo, conjecturer, penser, pressentir. In DEO nec figuram, nec sensum suspicari licet. Cf. Suspicio.
SUSPĪRĬUM, ĭi, n. Soupir, gémissement. Syn. Gemitus, doloris indicium. Usus: Quem nemo sine suspirio aspicere possit.
SUSPĪRO, as, avi, atum, are, n. Soupirer, gémir. Adv. Familiariter, occulte. Usus: Nemo est quicum libere jocari aut familiariter suspirare possim, avec qui nous puissions ou plaisanter librement ou soupirer comme avec un ami. Cf. Gemo.
SUSTENTĀTĬO, ōnis, f. Délai, retard, ajournement. Syn. Dilatio. Usus: Num res moram aut sustentationem habeat vide.
SUSTENTO, as, avi, atum, are, a. Soutenir, supporter, appuyer. Syn. Sustineo, fulcio, nitor. Adv. Maxime, privatim, vix, misere. Usus: Patrimonio se suo, amicorum liberalitate egestatem suam sustentare. Alienam tenuitatem opibus, sumptibus, officiis suis sustentare. Ea me spes et consolatio sustentat. Mœrorem meum et dolorem illud unice sustentat. Litteris sustentor et recreor. Cf. Alo.
SUSTĬNĔO, es, tĭnŭi, tentum, ere, a. Soutenir, empêcher de tomber, maintenir; arrêter, contenir. Syn. Sustento, tueor, corruere non sino, fulcio, labentem excipio, contineo. Adv. Maxime, privatim, vix, misere, arroganter, diutius, ægre, facile, facillime, firme, plane non, præcipue. Usus: 1. Rempublicam consiliis, humeris, cervicibus suis; causam alicujus sua auctoritate sustinere. Magnam invidiæ molem, vim hostium, multum malorum sustinere. Se a lapsu, currum, equos incitatos, gradum sustinere, detinere vel reprimere, 2. Occulto, tego, supporter, cacher. Fronte ac vultu simulatio facillime sustinetur. Cf. Patior, Fero.
SUSTOLLO, is, sustŭli, sŭblātum, tollere, a. Lever en haut, élever. Usus: Aliquem in equum sustollere.
SŬSURRĀTĬO, ōnis, f. Chuchoteries. Syn. Susurrus. Usus: De Cæsare crebri et non belli rumores, sed susurrationes veniunt.
SŬSURRO, as, are, n. Murmurer, chuchoter. Syn. Furtim et submissa voce loquor. Usus: Audio jam susurrari.
SŬSURRUS, i, m. Murmure, gazouillement. Usus: Susurrus aquæ. Susurro et laude infimorum hominum delectari.
SŪTOR, ōris, m. Cordonnier. Usus: Sutor ne ultra crepidam, que le savetier ne s’élève pas au-dessus de sa chaussure, fasse ses souliers (et rien de plus); chacun son métier. (Prov.)
SŪTŌRĬUS, a, um, De cordonnier. Usus: Sutorium atramentum, noir de cordonnier.
SŬUS, a, um, Son, sa; sien, sienne. Usus: Semper in disputando suus est. De suo addere, solvere, aliquid afferre.
SYLLĂBA, æ, f. Syllabe. Epith. Brevis, longa, brevior, longior. Usus: Leguleius auceps syllabarum, éplucheur de mots, critique vétilleux.
SYLLĂBĀTIM, Par syllabes; textuellement, mot pour moi. Usus: Dictare alicui syllabatim.
SYMPĂTHĪA, æ, f. Sympathie. Syn. Convenientia et conjunctio naturæ, cognitio, naturæ et quasi concentus atque consensus. Continuatio conjunctioque naturæ. Usus: Video sympathiam.
SYMPHŌNĬA, æ, f. Concert, musique, symphonie. Syn. Concentus, cithara. Usus: In conviviis symphonia canere.
SYMPHŌNĬĂCUS, a, um, De concert, de musique. Syn. Citharœdus, fidicen.
SYNGRĂPHA, æ, f. Billet, obligation, écrit, reconnaissance. Syn. Chirographum, cautio. Epith. Firmata sigillis, inanis. Usus: Habeo a te syngrapham, quam fecisti, scripsisti. Tanquam ex syngrapha agere cum populo, actionner le peuple comme en vertu d’une obligation écrite. Ex syngrapha credere, jus dicere. Cum inanibus syngraphis redire.
TĂBELLA, æ, f. Tablette; écrit, lettre; testament. Syn. Litteræ, codicilli. Epith. Grata, vindex. Usus: 1. Tabella cerata. Tabella judicialis. Tabellis obsignatis agere cum aliquo. 2. Voti tabulæ, petit tableau, tableau votif. Quot in eo fano tabellæ pictæ eorum qui votis vim tempestatum effugerint.
TĂBELLĀRĬUS, ĭi, m. Messager, courrier, piéton. Syn. Nuntius, qui litteras fert. Epith. Fidelis, ignotus, locuples, præposterus. Phras. Quoties tabellarium nactus ero scribam ad te, je vous écrirai toutes les fois que je pourrai trouver un courrier. Quoties mihi certorum hominum copia erit litteras a me accipies; quoties erit cui litteras recte dem, non committam ut desideres meas. Nullum ad te cui fidere audeam, tabellarium proficisci patiar, quin aliquid litterarum ad te dem. Quoties mihi sese tabellarius offeret, sine litteris non abibit; nemo deinceps hinc discedet quin litteras ad te perferat. Usus: Tabellarios instituere, mittere, remittere exspectare, subministrare, præbere. Tabellarios deprehendere, retinere, scrutari, excutere. Cf. Nuntius.
TĂBERNA, æ, f. Boutique de marchand, échoppe d’artisan, magasin. Syn. Caupona. Epith. Instructa, ornata, libraria. Usus: In eamdem tabernam divertimus, dans la même auberge. Tabernas, operis et quæstus quotidiani locum occlusere. Taberna libraria, boutique de libraire.
TĂBERNĀCŬLUM, i, n. Tente. Syn. Castrense tectum. Epith. Militare. Usus: Tabernacula carbaseis intenta velis collocabat. In philosophia quasi tabernaculum vitæ suæ collocare. Tabernacula statuere. Tabernacula defendere. Tabernaculum sacrum, tabernacle. Ædicula sacra vel sanctuarium asservando Sanctissimo Christi Corpori, rectius dicetur.
TĂBERNĀRĬUS, ĭi, m. Boutiquier. Syn. Caupo.
TĀBES, is, f. Consomption, langueur; peste, contagion, fléau. Syn. Macies. Usus: Tabes, cruciatus, afflicto.
TĀBESCO, is, bŭi, escere, n. Se fondre, se consumer, se liquéfier. Syn. Liquefio. Usus: 1. Durescit frigoribus humor, calore tabescit. 2. Contabesco, langueo, extabesco, périr de consomption, se consumer de chagrin, croupir dans l’oisiveté. Desiderio, otio, dolore tabescere.
TĀBĬFĬCUS, a, um, Qui fait fondre, qui consume; pestilentiel, mortel. Syn. Quod tabem inducit.
TĂBŬLA, æ, f. Planche, ais. Syn. Asser. Epith. Ænea, nova, præclara, religiosa. Usus: 1. Tabulam de naufragio arripere. 2. Pictura, tableau. Tabulas bene pictas in bono lumine collocare. 3. Liber rationum, scriptura publica, monumentum litterarum, tablette écrite, registre, affiche, table, archives de l’État. Facere, conficere tabulas. In tabulas referre. Tabulas accepti proferre. Digerere, obsignare tabulas. 4. Geographica descriptio, cartes géographiques. Tabulæ Dicæarchi.
TĂBŬLĀARĬUM, ĭi, n. Les archives publiques, le dépôt des archives. Syn. Locus, in quo tabulæ publicæ civitatis servantur.
TĂBŬLĀTĬO, ōnis, f. Assemblage des planches, boiserie, lambris, étage. Syn. Tabularum constructio. Usus: Centones injecerunt, ne tela tabulationem perfringerent.
TĂBŬLĀTUM, i, n. Plancher, étage. Usus: Turrim quatuor tabulatorum constituit Cæsar.
TĀBUM, i, n. * Sang corrompu, venin, pus, corruption. Syn. Sanies.
TĂCĔO, es, cŭi, cĭtum, ere, n. et a. 1. n. Se taire, ne point parler. 2. a. Taire qqche. Syn. Sileo, reticeo, conticeo, tacitum relinquo, silentio prætereo, supprimo. Adv. Arroganter, in perpetuum, insulse, nimium diu, pie, perpetuo, plane, recte, sapienter. Phras. 1. Ecquid taces? Pourquoi gardez-vous le silence? Quid te elinguem reddidit? Ecquid lingua obmutuit? Quid sibi vult hæc taciturnitas tua? quid hæras, quid dissimulas, quid tergiversaris? cur silentio uteris tam diuturno? Cur animi sensus nemini impertiris? Quid diutinum adeo silentium tenes? Cur consilia tua silentio premis? Quid tegis, occultas consilia tua? Cur vocem nullam mittis? Cur lingua consistit? Quæ res vocem tibi clausit, interdixit? Quid ita ad silentium obstinatus es? Quid sibi vult pertinax quod tenes silentium? 2. Tacebo de ea re, je me tairai sur cela. Verbum hac de re non faciam; sermonem hac de re nullum habebo; abstinebo me ab hujus rei sermone, silebo, præteribo; tacitus prætermittam; tacitus relinquam; silentio involvam, præteribo, percurram, prætermittam, prætervehar. Omittam ista; oratione mea non attingam; in oratione non ponentur. Cf. Sileo, Silentium. 3. Tacete, silence. Linguam comprimite, compescite; vocem nullam mittite; verbum ne facite; quiescite; loquacitatem continete; mutos vos volo et elingues; vox nulla vobis excidat. Usus: Diu de his rebus tacuerat.
TĂCĬTĒ, Tacitement, sans parler; en secret, sans bruit. Syn. Silentio, in sinu, suspenso gradu. Usus: Cum libere loqui non audeant, tacite rogant.
TĂCĬTURNĬTAS, ātis, f. Silence, discrétion. Syn. Silentium. Epith. Annua, perpetua. Usus: Taciturnitas imitatur confessionem, le silence ressemble à un aveu (qui ne dit mot, consent). Cf. Silentium.
TĂCĬTURNUS, a, um, Silencieux, taciturne, discret. Syn. Tacitus. Cf. Taceo.
TĂCĬTUS, a, um, p. Ce qui est tû, ce qu’on tait, passé sous silence; a. Silencieux, discret. Syn. Silens, obscurus, abditus, interior, prætermissus, compressus, non expressus. Usus: Nihil me mutum delectat, nihil tacitum. Tacito quodam sensu, sine arte aures judicant. Tacitum aliquid relinquere, præterire. Cf. Prætereo, Taceo.
TACTĬO, ōnis, f. Action de toucher, attouchement. Syn. Tactus. Usus: Voluptas oculorum, tactionum, saporum, le plaisir de la vue, du toucher, du goût.
TACTŬS, ūs, m. Action de toucher, attouchement. Epith. Interior, intimus. Usus: Tactus fusus est per totum corpus, omnesque ictus nimiosque frigoris appulsus sentit, le toucher est également répandu par tout le corps. Ad tactum chordæ respondent, les cordes résonnent sous la main qui les touche. Quæ sub tactum vel aspectum cadunt.
TÆDA, æ, f. Torche. Syn. Fax. Usus: Agitari et terreri ardentibus furiarum tædis, les torches ardentes des Furies.
TÆDET, dŭit vel sum est, ere, imp. S’ennuyer, être ennuyé, fatigué, dégoûté. Syn. Fastidio, fastidio est, tædium me capit. Phras. Tædet me ista toties audire, je suis fatigué d’entendre toujours cela. Fastidii delicatioris sum quam ut ista toties audire sustineam; fastidio quodam et satietate ab his rebus audiendis alienari me sentio; rerum notissimarum mirum quam pertæsum est; odio rerum tristissimarum teneor, capior; propius fastidium, quam desiderium fabulæ sunt istæ; tædium mihi jam afferunt res toties repetitæ; tædium me capit rerum toties auditarum. Usus: Prorsus vitæ tædet, ita sunt omnia omnium miseriarum plenissima. Cf. Piget, Tædium.
TÆDĬUM, ĭi, n. Dégoût, ennui, lassitude, aversion. Syn. Molestia, fastidium, satietas. Phras. Cavendum ne tædium capiat audientes, il faut prendre garde d’ennuyer ses auditeurs. Occurrendum satietati aurium; fugienda aurium satietas; audiendi tædium varietate levandum est. Cavendum ne audiendi satietate expleantur audientes; ne oscitantem jam auditorem, loquentem cum altero, nonnunquam etiam circulantem, (caput circumferentem,) fastidio et satietate prorsus abalienemus. Usus: Ejus sermo inconditus plurimum mihi tædium attulit. Magnum inde tædium cepi. Lectionis tædium varietate levare.
TĀLĀRIS, e, gen. com. Relatif à la cheville du pied. Syn. Ad talos usque demissus. Usus: Tunica talaris, tunique longue, flottante, qui descend jusqu’à la cheville du pied.
TĀLĀRĬUS, a, um, Relatif aux dés. Ludus talarius, lieu où l’on joue aux dés.
TĂLENTUM, i, n. Talent, somme d’argent. Le talent attique valait 6000 drachmes, environ 5600 francs. Syn. Argenti summa quæ pretium efficit sexcentorum fere coronatorum, si de talento attico sermo sit. (Talentum pro naturæ aut ingenii dotibus, talent, capacité, vulg. est.)
TĀLĬO, ōnis, f. Talion, peine du talion, par ex.: Œil pour œil, dent pour dent. Usus: Pœna talionis.
TĀLIS, e, gen. com. Tel, telle; de telle et telle nature, pareil, semblable. Syn. Hujusmodi, ejusmodi, ejusdemmodi, ejusdem generis, id genus, hujus exempli. Usus: Quales sumus, tales esse videamur.
TALPA, æ, f. Taupe, animal. Usus: Talpa cæcior.
TALUS, i, m. Partie inférieure du pied, talon; dé oblong, rond de deux côtés et n’ayant ainsi que quatre côtés marqués. Syn. Postremum cruris in quo os prope calcem eminet: inde os quatuor laterum, quo luditur. Epith. Rectus. Usus: Purpura usque ad talos demissa. Talum jacere, talis ludere, jouer aux dés. Talus tibi recte cecidit.
TAM, Autant, tellement, aussi, si. Syn. Æque, adeo. Usus: Quid opus tam valde affirmare? Ego hæc tam esse quam audio non puto, je ne crois pas qu’elles le soient (outrageantes) autant que je l’entends dire. Tam tibi credo, sicut alteri nemini. Res tam maxime necessaria.
TAMDĬU, Aussi longtemps. Syn. Usque eo, tanto tempore, tantisper. Usus: Feram tamdiu quam ferre potero. Tamdiu requiesco, quam diu ad te scribo.
TĂMEN, Cependant. Syn. Attamen, verumtamen, nihilominus, certe. Usus: Tamen nihilo minus putabam.
TĂMETSI, Quoique, bien que, encore que. Syn. Etsi, quanquam, licet.
TANDEM, Enfin. Syn. Demum, aliquando, ad extremum, denique, ad ultimum. Usus: Tandem legi tuas litteras.
TĀNGO, is, tĕtĭgi, tactum, ere, a. Aborder, atteindre, parvenir, entrer. Syn. Contingo, attingo. Adv. Leviter, modice. Usus: 1. In via quæ villam tangit. Simul ac tetigit provinciam. Genu terram tangere. 2. Indico, leviter tracto, leviter perturbo, toucher, traiter, s’occuper de; émouvoir. Leviter unumquodque tangam. Cura me illa, religio, earum rerum memoria tetigit. Minæ tuæ me parum tangunt. 3. Lædo, violo, toucher, frapper, pousser. Aliquem in convivio tangere. 4. Contracto, toucher, manier. Ulcus tangere. Rem acu tangere, rem ipsam putare, mettre le doigt sur la chose, c. à d., deviner juste.
TANQUAM, Comme si, de même que. Syn. Quasi, quodammodo ac, juxta ac, ut. Usus: Istum, tanquam si consul esset, salutavi. Tanquam domi meæ. Tanquam si res mea agatur. Cf. Sicut.
TANTISPER, Aussi longtemps, pendant ce temps-là. Usus: Morare tantisper, dum defervescat hominis bilis.
TANTO, Si longtemps. Usus: Non tanto ante fugisset.
TANTŎPĔRE, Tant, tellement. Usus: Non hæc tantopere desiderarem.
TANTŬLUM, Tant soit peu. Syn. Nec digitum, nec digitum latum vel transversum; nec transversum unguem. Usus: Si quis tantulum de via deflecteret.
TANTŬLUS, a, um, Si petit, si faible. Syn. Tantillus. Usus: Vix huic tantulæ epistolæ tempus habui. Ex grano tantulo tanta arbor.
TANTUM, Seulement. Syn. Tantummodo, solum. Usus: 1. Non tantum parum commode, sed et turpiter. Tantum quod hominem non nominat. 2. Tam, ita, adeo, tant, autant. Id tantum abest ab officio, ut nihil sit officio magis contrarium. Tantum, quantum sat est.
TANTUMMŎDO, Seulement. Syn. Modo, duntaxat.
TANTUMDEM, Autant. Usus: Tantumdem populo dandum est, quantum.
TANTUS, a, um, Aussi grand, aussi considérable. Syn. Tam multus, tam magnus. Usus: Tantum studium posui. Tanta res tamque immensa. Alterum tantum, une autre fois autant.
TARDĒ, Lentement, d’une manière tardive. Syn. Sero. Usus: Litteræ ob longinquitatem tardissime ad nos perferuntur.
TARDĬTAS, ātis, f. Lenteur, marche lente. Syn. Cunctatio, mora, stupor. )( Celeritas. Epith. Abjecta, considerata, contraria, odiosa, mollior. Usus: Cursu corrigere tarditatem. Ista legatio moram et tarditatem bello afferet. Considerata tarditate uteris. Plerisque in rebus tarditas et procrastinatio odiosa est. Tarditas ingenii, debilitas, stupor, esprit lent, facultés bornées.
TARDO, as, avi, atum, are. 1. a. Retarder, causer du retard, arrêter. 2. n. Tarder, être en retard. Syn. Moram interpono, moror, moram et tarditatem affero, cunctor, indormio, differo, moram traho. Usus: 1. Venti profectionem meam tardant. Ejus animum negligentia tardabat. Animos accusatorum tardare. 2. Moram traho, commoror, n. tarder, être en retard. Tardare et commorari te melius est. Cf. Moror, Mora.
TARDUS, a, um, Lent à se mouvoir et à agir, tardif, paresseux, Syn. Serus, cunctator. )( Citus, celer, expeditus, velox, incitatus. Usus: 1. Homo tardus et parum efficax Consideratus et lentus potius quam tardus. 2. Hebes, remissus, obtusus, parum efficax, lourd d’esprit, borné, bouché. Quis tam indocilis, tam tardi ingenii? Cf. Segnis.
TAURUS, i, m. Taureau, bœuf. Epith. Corniger, nobilis, optimus, truculentus. Usus: Taurus Phalaridis.
TECHNA, æ, f. Ruse, fourberie, tromperie, artifice. Syn. Ars, dolus, fraus artificiosa.
TECTĒ, Secrètement, en cachette. Syn. Obscure.
TECTŌRĬUM, ĭi, n. Stuc, enduit de stuc, crépi. Syn. Calx seu crusta inducta parieti. Epith. Bellum, concinnum, novum, tantum, vetus. Usus: Columna ex qua tectorium vetus deletum sit.
TECTŌRĬUS, a, um, Qui sert à revêtir les murs, le sol, etc.; de stuc, de crépi. Usus: Exornare sepulcrum opere tectorio.
TECTUM, i, n. Toit. Syn. Pars summa domus, qua tegitur. )( Solum. Epith. Absolutum, sartum integrumque; tecta cælata, firma, inaurata, magnifica, marmorea, ebore fulgentia, misera, silvestria. Phras. Domum tecto spoliare, enlever le toit d’une maison. Domum detegere; nudare tectum; detrahere culmen domui; tectum diruere, demoliri. Usus: Porticus ad tectum prope pervenerat Tectum multorum fastigiorum. Multis locis ne tectum quidem accipio, sed in tabernaculo manendum est, une demeure, un abri. Vos in vestra tecta discedite, rentres dans vos foyers.
TECTUS, a, um, Couvert, secret, caché, dissimulé. Syn. Obscurus, occultus, defensus. )( Apertus. Phras. 1. Nullum delictum tectum esse diu potest, aucun crime ne peut être longtemps caché. Nullum facinus celari, velari, supprimi, silentio involvi, latere diu potest. Nullum facinus esse potest quin emanet pateat, in lucem prodeat, divulgetur aliquando. Cf. Occultus, Clam. Usus: 1. Bestiæ terra tectæ. Tectis verbis ad te scribo, je vous écris à mots couverts. 2. Taciturnus, dissimulé, discret. Quis illo consideratior, tectior, prudentior? 3. Defensus, protégé, défendu. Majores nostri leges et jura clarissimorum hominum auctoritate tecta esse voluerunt.
TEGMEN, ĭnis, n. Couverture, enveloppe. Syn. Tegumentum. Epith. Durum, latum.
TĔGO, is, xi, ctum, ere, a. Couvrir, recouvrir, envelopper. Syn. Obduco, obnubo, obtendo, contego, velo, operio, occulto, vestio, convestio. )( Aperio. Adv. Nimium, diu, perspicue, undique. Phras. 1. Tegit ille scelera sua, il cache ses crimes. Libidines suas tenebricosa fronte et supercilio contegit, circumvestit sedulo, in operto habet; frontis integumento ad occultanda vitia sua utitur; insignem nequitiam frontis ac dissimulationis integumento velat; multis simulationum involucris, et quasi velis quibusdam sua scelera obtendit, il déguise ses crimes de mille manières, les couvre de mille voiles. 2. Non decet nos ista tegere, il ne convient pas que nous dissimulions ces choses. Non decet nos ista tenebris involvere, velle ut in tenebris jaceant, ut in tenebris condantur, ut in obscuro sint. Cf. Abscondo, Celo, Occulto. Usus: 1. Suam prudentiam stultitiæ nomine tegere; suam sententiam tegere. 2. Excuso, defendo, protéger, défendre. Meam salutem suo præsidio et benevolentia texit.
TĒGŬLA, æ, f. Tuile; toiture, toit. Usus: Promitto tibi, si valebit, tegulam illum in Italia nullam relicturum, pas même une tuile. Quum tu tamen nocte socia per tegulas demitterere, quand... tu te laissais glisser par le toit.
TĔGŬMENTUM, i, n. Couverture, enveloppe. Usus: Quærere flagitiorum tegumenta, voile. Corporis tegumentum.
TĒLA, æ, Tissu, toile. Usus: 1. Telam texere, retexere. 2. Transl. Telam exordiri, rem aliquam incipere et aggredi, commencer qqche, entreprendre une affaire.
TELLUS, ŭris, f. Terre, globe terrestre. Epith. Infima, media. Usus: Tellus neque movetur, et infima est.
TĒLUM, i, n. Arme pour combattre de loin, projectile, trait, javelot, flèche; arme offensive. Syn. Jaculum, hasta, gladius, hostile ferrum. Usus: Telum in aliquem intendere, emittere, immittere, conjicere. Eo graviores habent emissiones tela, quo sunt contenta atque adducta magis. Erit id telum acerrimum ad omnes fortunæ impetus, ce sera une arme très suffisante contre tous les assauts de la fortune.
TĔMĔRĀRĬUS, a, um, Inconsidéré, imprudent, déraisonnable. Syn. Inconsideratus, præceps, nullius consilii. Usus: Ea sunt turbulenta, temeraria et periculosa consilia. Cæca et temeraria cupiditas. Cf. Præceps, Temere.
TEMERĒ, Sans réflexion, à la légère, avec témérité; de soi-même, spontanément. Syn. Inconsulto, inconsiderate, imprudenter, sine judicio et modo, temeritate quadam; nulla ratione, casu; fortuito, fortuitu. Phras. 1. Nihil temere agit, il ne fait rien de téméraire. A reprehensione temeritatis longe abest; nunquam impetu aut temeritate, sed delectu et sapientia ducitur; non offert se ullis temeritatibus; minime præceps in consiliis aut devius est; nihil per incogitantiam, stulte, aut incaute, aut sine consilio suscipit; nunquam in præcipitia agitur consilia; nihil fortunæ permittit, omnia consilio. 2. Temere in res irruit, il se mêle sans réflexion à toutes sortes d’affaires. Sine recti pravique discrimine res quasvis aggreditur; aura, non consilio fertur; impetu magis quam consilio incurrit; cæcus et præceps fertur in res; cæca cupiditate rapitur ad aliquid; cæcus atque amens furore; cæcus amentia, crudelitate ac scelere fertur in rem; temeritatis inconsideratissimæ, dementissimæ plenus est; temeraria utitur ratione; amentissimus atque omnibus consiliis præceps ac devius est, sine judicio, ratione; nullo adhibito consilio; per summam incogitantiam, per summam temeritatem in omnem se offert discriminis casum. 3. Temere credit, il croit facilement. Auditionem levem pro re comperta habet; rem credit de qua nihil præter auditum habet; verba sibi dari facile patitur; credulum se præbet iis etiam quibus fidem et auctoritatem justa suspicio derogat. Cf. Credo. Usus: Audacter hoc dico, non temere affirmo.
TĔMĔRITAS, ātis, f. Irréflexion, étourderie, témérité. Syn. Inconsiderantia. )( Sapientia, judicium. Epith. Admirabilis, furiosa, inconsideratissima ac dementissima, insignis, materna, summa, tribunitia, turbulenta, turpis, vitiosa. Usus: Genus inconsideratissimæ temeritatis. Errant qui temeritate et casu, non consilio agi, regi, administrari credunt omnia. Temeritas est florentis ætatis, prudentia senescentis, la témérité est le propre du jeune âge. Cf. Imprudentia, Temere.
TĒMĒTUM, i, n. Breuvage capiteux, vin. Syn. Vinum. Usus: Careant temeto mulieres.
TĒMO, ōnis, m. Timon, flèche d’un char.
TEMPĔRĀMENTUM, i, n. Combinaison habile, juste mesure, juste proportion. Syn. Temperatio, ratio. Usus: Inventum est temperamentum quo tenuiores ditioribus æquari se putarunt, un tempérament fut trouvé par lequel les pauvres crurent devenir les égaux des plus riches.
TEMPĔRANS, antis, omn. gen. Qui garde la mesure, modéré, retenu, réservé, tempérant. Syn. Continens, moderatus, qui ab omni libidine se continet. )( Libidinosus. Adv. Late, juste. Phras. Homo est temperantissimus, cet homme est très modéré. Ab omni cupiditate longe remotus; ab omni cupiditate alienus; omnis cupiditatis expers; vir est in quo rationis in libidinem aliosque non rectos animi impetus firma et moderata dominatio cernitur; qui rebus in omnibus certum habet vitæ modum; qui frugi hominis et temperantis fungitur officio; qui victu cultuque corporis parabili ad implenda naturæ desideria defungitur; vir est in quo cum modestia certat frugalitas; qui salubri victu cultuque moderato temperantissime agit, qui modum omnibus in rebus servat, adhibet, tenet, retinet, moderationem adhibet. Vir frugi et in omnibus vitæ partibus moderatus, plenus pudoris, plenus officii et religionis. Usus: An temperantem eum dices, qui in aliqua libidine se continuerit, in aliqua se effuderit? Appellerez-vous tempérant celui qui, se modérant dans une passion, s’abandonnera sans réserve à une autre? Cf. Modestus, Moderatus.
TEMPĔRANTER, Avec retenue, réserve. Usus: Si temperantius egisset.
TEMPĔRANTĬA, æ, f. Mesure, modération, tempérance. Syn. Modestia, moderatio, frugalitas, continentia. Usus: Temperantia moderatrix omnium commotionum, inimica libidinum, in prætermittendis voluptatibus cernitur. Temperantia, cupiditatum moderatio rationi obediens, animi motus regit. Temperantia est sedatio perturbationum animi, et rerum modus. Novi ego temperantiam et moderationem naturæ tuæ, je connais la mesure et la modération de ton caractère. Cf. Moderatio.
TEMPĔRĀTĒ, Avec modération, retenue, réserve. Usus: Temperate agere.
TEMPĔRĀTĬO, ōnis, f. Proportion régulière, juste mesure, modération. Syn. Temperamentum, moderatio. Epith. Modica, sapiens, superior. Usus: Cœli, civitatis, juris temperatio, température, climat, organisation politique. Caloris temperatione semina oriuntur et augescunt. Sol, mens mundi et temperatio, le soleil, âme et lien de l’univers.
TEMPĔRĀTOR, ōris, m. Celui qui organise, qui dispose, qui règle. Usus: Temperator ille ac moderator hujus varietatis.
TEMPĔRĀTUS, a, um, Modéré, posé, calme, tempéré. Syn. Temperans, moderatus, modicus. )( Nimis incitatus. Adv. Utcumque. Usus: Temperati mores. Temperatis escis et potationibus uti. Oratio temperata numeris.
TEMPĔRO, as, avi, atum, are, a. et n. Diriger, régler, organiser, se modérer, se contenir. Syn. Moderor, rego, administro; temperationem facio, misceo. Phras. Vix mihi tempero, je puis à peine résister au désir de.... Vix comprimor quin, etc.; vix me teneo; vix me contineo quin; vix possum animum vincere, vix me cohibeo. Usus: Lycurgus rempublicam optimis institutis et legibus temperavit. Amara risu, victoriam clementia temperare, tempérer l’amertume par la gaieté, la victoire par la clémence. Ab injuria, a maleficio temperare. Vix sibi temperat quin. Cf. Moderor, Coerceo, Cohibeo.
TEMPESTAS, ātis, i. Époque, temps; orage, tempête. Syn. Tempus, status cœli, æris constitutio; turbo, procella. Epith. Adversa, bona, calamitosa, civilis, horribilis, idonea, egregia; læta, sæva, serena, turbulenta, violenta, tetra, popularis, perfrigida. Phras. 1. Tempestas magna exorta est, une violente tempête s’est élevée. Coorta est tempestas maxima cum magno fragore tonitribusque; fœda tempestas cum grandine ac tonitribus cœlo dejecta est; tanta vis tempestatis, imbris ac turbinis ferebatur, ut nulla unquam dies turbulentior fuerit; fœda tempestas nimbo denso omnia operuit, mare exasperavit fluctibus, omnia permiscuit; ingens repente commota, concitata tempestas est; erumpebant venti, sævi exsistebant turbines, fluctus ejiciebantur maximi; multis imbribus et prope intolerabili tempestate vexabamur. Vento mixtus imber ferebatur in ora, ut jam spiritum prope intercludere, nec reciprocare animam sineret; tum vero ingenti sono cœlum strepere, et inter horrendos fragores micare ignes, donec effuso imbre creberrimaque grandine obruerentur omnia. Ab omni parte cœli emicabant fulgura, et nunc internitente luce, nunc condita, non oculos modo, sed etiam animos terrebant Erat prope continuus cœli fragor, et passim cadentium fulminum species visebatur, dum repente imber grandinem incutiens torrentis modo effunderetur. 2. In mari tempestas fœda exorta est, une tempête épouvantable régnait sur la mer. Spissæ se cœlo nubes intendebant, et quidquid lucis intermicabat, effusa caligine exstinctum est; tum inhorrescens mare paulatim levari, deinde acriori vento concitatum fluctus ciere, et inter se navigia collidere, ut scissis repente triremium vinculis ruere tabulata et cum ingenti fragore in profundum secum trahere quidquid erat vectorum, inciperent. Interea atro nubium globo effusa grando cum ingenti fragore cœli tonitribusque, ac fulminibus præstringentibus aciem oculorum, omne dehinc cœlum et mare in austrum cessit, qui immenso nubium tractu validus rapuit disjecitque naves. Vehemens primum ingruebat ventus, isque cum fulgetris et cœli fragore, tetraque ac minaci nubium vi, tum inhorrescens mare paulatim attolli majoresque in momenta ciere fluctus, qui violentis ab omni parte exasperati flatibus quassatæ jam navis in perniciem conspirabant. Tum vero non per gradus, ut solet, tempestas intumuit, sed direptus subito aer ita miscuit maria, ut artem mox a principio, et spem nautis eriperet. Coire paulatim nubes, sonare cœlum, micare ignes, ruere noctem videbamus; prœliabantur venti, surgebant undæ crebrisque fluctibus navem oppugnabant. Principio nigrescere ac condensari nubes, solis aspectus adimi; tenebris conduplicatis inhorrere omnia, ut cæca quadam nocte obsessi oppressique videremur; cœlum tonitribus dat mugitus ingentes, concursu conflictuque nubium fulgura et fulgetra ingeminant, atque in illa opaca caligine funestam nobis lucem præbent; glomerabant horrendam grandinem venti, imbresque densissimi, qui ad concitandum æquor sic incubuerant, ut illud ab imis sedibus eversuros putares; totum cœlum in mare descendere omniaque inter se elementa permisceri atque confundi crederes; volvebantur aquarum montes, crescebatque magis semper ac magis tempestas, et decumanis fluctibus, terribili procellæ fremitu navis latera feriebat. Immutata repente maris fides est, nam præter disturbatum procellis aerem et furentium ventorum violentiam, ex obliquo mare miscentem, etiam nubes, æstivis caloribus incensæ, inter se collidebantur, creberrimoque ruptæ tonitru, fragoribus aures, tumultu pontum ac cœlum, fulgurum jactu oculos animosque confundebant; cumque procella nimbos impelleret, nubes præcipiti ruina fractæ tam densis imbribus descendebant, ut torrentes ac nova quasi maria effundere viderentur. Usus: 1. Qua tempestate Græci florebant. 2. Turbo, procella, orage, tempête, intempérie. Imbres, nimbi, turbines cæteræque tempestates. Tempestate jactari, abripi, everti. 3. Transl. Ætumnæ, calamitas, tempus miserum, trouble, désastre, tempête, calamité, malheur. Tempestas in me coorta, commota, concitata est. Impendentem reipublicæ tempestatem dudum prospexi. Hac populi tempestate jactamur. Turbulentissimæ huic tempestati cedendum. Tempestate reipublicæ detineri, in portum rejici. Mutata sedataque hac reipublicæ tempestate. Tu procella patriæ, turbo ac tempestas pacis. 4. Æris ac temporis constitutio, cœli status, temps, température. Tempestatem idoneam nancisci, habere. Tempestate bona conscendere, solvere, navigare. Cf. Serenus.
TEMPESTĪVĒ, A temps, à propos, au bon moment. Syn. Opportune, in tempore, mature, in loco, commodum, opportuno tempore, optima opportunitate.
TEMPESTĪVĬTAS, ātis, f. Temps propre, temps opportun ou favorable. Syn. Opportunitas. Usus: Sua cuique parti ætatis tempestivitas est data, chaque âge a son caractère particulier.
TEMPESTĪVUS, a, um, Qui arrive à propos, en son temps; prématuré, précoce. Syn. Opportunus. Usus: Mari ad navigandum nondum tempestivo solvit. Tempestivi fructus. Convivia tempestiva. Cf. Opportunus.
TEMPLUM, i, n. Temple, lieu consacré, lieu saint. Syn. Ædes sacra, locus sacer, domicilium divinum; fanum, delubrum; sacrarium. Epith. Amplissimum, antiquum, sanctum et religiosum, auguratum, augustissimum clarissimum, egregium, pulcherrimum et magnificentissimum. Opere nobilissimum, religione sanctissimum. Phras. 1. Templum ibi est valde celebre, il y a ici un temple très célèbre. Ædes DEO sacra ibi est, magnis populorum concursibus celebrata. Sedes ibi Deo consecrata est advenarum frequentia insignis; inclitum ibi divitiis et sanctitate templum est. Templum ibi visitur advenarum concursu imprimis nobile ac celebratum. Templum ibi est opere nobilissimum, religione sanctissimum. Antiquum augustissimumque ibi templum est; augustissima Numini dicata ibi domus est. 2. Templa visitare, visiter les églises. Religionis causa celeberrima urbis templa obire; loca sanctimonia inclita veteri religione visere; loca sacra et cœlestibus prodigiis illustrata, nobilitata, inclita venerari. Usus: Templa publice vota et dedicata. Sanctissimarum et antiquissimarum religionum templum.
TEMPUS, ōris, n. Temps, époque. Syn. Temporis status, forma, ratio, varietas, cursus, inclinatio, perturbatio; tempestas, ævum; sæculum. Phras. 1. Tempore minime opportuno reverteris, vous revenez à un moment tout à fait défavorable. Alieno tempore reverteris; in alienum tempus cadit reditus tuus; reditum tuum ratio temporis haud sane probat; si rationem temporis spectasses, redeundi consilium non suscepisses, aut susceptum abjecisses, ineptum, aversum a ratione plane stultum judicasses; revertendi maturitas nondum erat 2. Nemini bene est tempore tam misero, dans ces temps malheureux tout le monde a qqche à souffrir. Nemo est cui recte sit hoc miserrimo temporum statu; in tanta temporum acerbitate, tristitia, calamitate, atrocitate, iniquitate, injuria; in tam iniqua, dura, adversa temporum ratione, in tam infelici temporum conditione; in hac temporum perturbatione, in his omni calamitate, omni scelere ac flagitio refertis temporibus; in hac omnium rerum perturbatione; in hac malorum colluvie; in hac non modo virtutum, verum etiam doctrinarum pernicie; his miserrimis temporibus; his tam miseris, infaustis, iniquis, perditis temporibus; his tam alienis ab omni virtute, a bonis artibus, ab omni vivendi ratione ac ordine temporibus. 3. Tempore felici amicis abundamus, dans le temps de la félicité, nous avons beaucoup d’amis. Prosperis temporibus; in prospera fortuna; in secunda, læta, felici, optima fortuna; rebus ad voluntatem fluentibus; cum rebus omnibus belle est; cum omnia facillimo cursu procedunt; optimis, lætissimis temporibus amicorum turba circumsepti sumus. 4. Tempus breve admodum indulges, vous accordez un temps beaucoup trop court. Tempus perexiguum præfigis; exiguam temporis usuram concedis; in horæ unius circulum me cogis; spatium agendæ rei das perexiguum; angustis terminis concludis. 5. Tempus non habeo ad scribendum, je n’ai pas le temps d’écrire. Tempore excludor ad scribendum; multæ quæ me circumstant occupationes spatium non dant, relinquunt scribendi; temporis angustiis, temporibus excludor ascribendo; otium, spatium non est scribendi; temporis nihil est quod a reliquis negotiis possit subtrahi ad scribendum; quod eripi tot occupationibus possit; scribere per quotidianas confertasque occupationes non licet; temporis nihil vacat, nihil reliquum est ad scribendum; quotidianæ occupationes tempus omne mihi eripiunt. 6. Tempori servire sapientis est, le sage sait se plier aux circonstances. Consulere temporibus, necessitati parere; rationem temporis habere; res ad tempus accommodare; servire, inservire, cedere, assentiri tempori; parere tempori; scenæ servire nec sapiens interdum refugit. 7. Tempus omne in litteris consumo, je passe tout mon temps dans l’étude des lettres. In bonis litteris tempus omne pono, traduco, tero, contero; tempus omne bonis litteris do, transcribo; otium quod nactus sum in bonis litteris tero; diem legendo scribendoque condo; vitam, ætatem doctrinarum studiis contero. 8. (Cum tempore, Vulg.), avec le temps, à temps. Tempore suo; dato tempore, annis venientibus; procedente tempore; olim. 9. Nondum tempus est, il n’est pas encore temps. Immatura res agitur; nondum habet maturitatem res suam. 10. Ubi tempus erit, faciam, je le ferai, dès qu’il sera temps. Ubi res et ratio postulabit; ubi locus agendæ rei datus fuerit; ubi tempus agendæ rei stabit, faciam quæ cupit; quæ cupis, in loco, suo tempore perficiam. Usus: Tempus alicui ad colloquium dare, constituere, designare, indiquer, assigner un moment. Appropinquat, venit, accedit tempus rem exsequendi; tempus est ut rem exsequamur, il est temps de faire cela. In quæ reipublicæ tempora incidimus, incurrimus, se trouver. Adeundi aliquem tempus scite capere, arripere, observare, saisir l’occasion, le moment. Ad litteras scribendas vix mihi tempus sumo, habeo, nanciscor, prendre, trouver à peine le temps. Tempus in aliqua re pono, tero, contero, passer le temps. Frustra tempus perdere, prendre son temps. Nugis tempus eximere, tuer le temps. Tempus omittere, dimittere, prætermittere, laisser échapper le moment. Abiit, præteriit tempus illud, le temps est passé. Nec revocari, nec recuperari amissum tempus potest, racheter, retrouver le temps perdu. Temporis causa facere aliquid, faire qqche à cause des circonstances. Tempore, in tempore, ad tempus venire, dans le temps convenable, en temps opportun; à temps, à propos. Ab eo tempore, ex eo tempore declinare cœperunt omnia, à partir de cette époque. Coluntur duntaxat ad tempus, seulement pour un temps. Dux ad tempus lectus, général choisi temporairement. Interjecto haud longo tempore, peu de temps s’étant écoulé. Multum temporis intercesserat, beaucoup de temps s’était écoulé.
TĒMŬLENTUS, a, um, Ivre, en état d’ivresse. Rad. Temetum. Syn. Ebrius, ebriosus. Cf. Ebrius, Vinolentus.
TĔNĀCĬTAS, ātis, f. Force avec laquelle on tient ou retient. Usus: Aves quædam unguium tenacitate cibum capiunt. Cf. Avaritia.
TĔNAX, ācis, omn. gen. Économe, avare; qui retient fortement, tenace, attaché à. Syn. Parcus, retinens. Phras. Propositi tenax est, il est tenace dans ses idées. A suscepta sententia dimoveri, averti non potest; a sententia nec transversum unguem deflectit; in suscepto consilio perstat; consilium non mutat, sua in sententia constat. Usus: Parcus et tenax. Cf. Parcus.
TENDĪCŬLÆ, ārum, f. pl. Petit filet, petit piége. Syn. Laquei, retia. Usus: Aucupia verborum et litterarum tendiculæ.
TENDO, is, tĕtendi, tensum, ere, a. et n. Tendre, se diriger vers, avoir tel ou tel but. Syn. Aliquid cogito, ad aliquid aspiro. Usus: Ad consulatum tendere. Hæc jam habebamus, ad illa nunc acri tendamus animo. 2. Extendo, porrigo, tendre, présenter. Græcia tendit dextram Italiæ, la Grèce tend la main à l’Italie. 3. Molior, tendre, préparer. Insidias alicui tendere. Adversus aliquem pertinaciter tendere. 4. Fundo, diffundo, répandre. Animum autem per totum corpus tetendit. 5. Eo, contendo, peto, diriger ses pas, sa course vers, voyager, aller. Romam, aliquo suum cursum tetendit. Sententiæ in diversum tendebant. 6. Tentoria figo, dresser les tentes, camper. Tendere, simpl.
TĔNĔBRÆ, ārum, f. pl. Obscurité, ténèbres. Syn. Obscuritas, caligo, nox. )( Lux. Epith. Æternæ, crassæ, diurnæ, intimæ, magnæ, opacæ, tetræ et quasi perpetuæ. Phras. Tenebræ media die factæ sunt, au milieu du jour, l’obscurité enveloppa la terre. Umbra nocti similis premebat terrain; nox cœlo obducta lucem condidit, suppressit; lux ipsa solis crassis occultata et circumfusa tenebris latebat; quidquid lucis internitebat, offusa caligine exstinctum est; spissæ repente tenebræ lucem supprimebant. Usus: Tanquam si reipublicæ offusa sempiterna nox esset, ita in tenebris jacebant miscebanturque omnia. Ex caligine et tenebris in lucem respicere cœpit respublica. Obscuram familiam e tenebris in lucem vocare. Afferre, obducere, offundere tenebras rei. In tenebras deprimi. In tenebris jacere. Philosophia ab animo caliginem et tenebras dispellit. Luce non tenebris rediit, il revint de jour et non de nuit.
TĔNĔBRĬCŌSUS, a, um, Obscur, ténébreux, secret. Syn. Obscurus. Usus: Sensus tenebricosus. Libidines tenebricosæ. Tempus reipublicæ tenebricosissimum. Cf. Obscurus.
TĔNĔO, es, ŭi, tentum, ere, a. Retenir, conserver. Syn. Retineo. Adv. Acutissime, ægre, copiosissime, diligenter, diu, facile, firmius, maxime, mordicus, necessario, omnino, bene, plane, postremo, præclare, probe, summe, jam ante, aliquando, coram, manifesto, undique. Usus: 1. Cursum suum tenere; dignitatem, morem, gravitatem, statum et instituta sua tenere. Locum urbis principem, gubernacula imperii, summam reipublicæ, provinciam tenere. Gratiam alicujus, rei alicujus memoriam tenere. 2. Adstringo, obligo, retenir, enchaîner, obliger. Voto, promisso, religione, lege, jurejurando teneri. 3. Obtineo, posséder, occuper. Qui mare tenet, rerum potitur. Civitatem servitute oppressam tenere. Dominatu unius omnia tenentur. Causam tenuit, obtinuit. 4. Agnosco, assequor, intelligo, comprendre, posséder, connaître. Probe rem teneo. Teneo voluntatem tuam. Aliquid animo tenere. 5. Habeo, avoir. Tenere animum attentum ad aliquid. Tenere exercitum, fiduciam. 6. Deprehendo, circumvenio, prendre, surprendre. Tenetur in manifesto crimine. Manibus rem teneo; tenemur undique, non elabemur. 7. Cohibeo, retenir, comprimer. In tanto dolore lacrimas tamen tenui. Iram non tenui quin erumperem. Vix risum tenui. 8. Moveo, afficio, impello, être poussé, animé. Desiderio, spe, verecundia, studio rei alicujus, morbo, otio, ludis, etc. tenetur. 9. Conservo, retenir, conserver. Domum totam amicitia devinctam teneo. 10. Moror, detineo, retenir. Tempestas biduum me tenuit. Sermone hominem in multam noctam tenui. 11. Contineo, se tenir. Domi se, suis finibus se, aliquem in custodia tenuit. Vix teneor quin. Vix me teneo quin. (Tenet mecum, vulg. est), il est avec moi, de mon parti. Latine: Mecum stat, in meis partibus stat; stat a me; mecum facit; meis partibus studet; mecum sentit.
TĔNER, ĕra, ĕrum, Tendre, mou, souple, délicat. Syn. Mollis, tractabilis. )( Durus. Usus: Nihil tam tenerum, neque tam flexibile, neque quod facilius sequatur quocumque torqueas, quocumque ducas. Oratio mollis et tenera. Animo mihi videris teneriore. Cf. Mollis.
TĔNĔRĬTAS, ātis, f. Délicatesse, mollesse. Syn. Mollities.
TĔNĔRĬTŪDO, ĭnis, f. Tendreté, qualité de ce qui est tendre. Usus: Si siccitates sunt et terra teneritudinem habet, si la terre est molle.
TĔNOR, ōris, m. Cours non interrompu, continuité. Syn. Æquabilis ratio, cursus. Usus: Is (stilus medius) uno tenore, ut aiunt, in dicendo fluit, ce style tempéré coule uniformément. (Litteras hujus tenoris scribere, vulg. est), écrire une lettre à peu près en ces termes. Latine: In hanc sententiam, rationem scribere litteras.
TENTĀBUNDUS, a, um, Qui essaye, qui tente. Usus: Ventum ad angustam rupem, ut ægre expeditus miles tentabundus, manibusque virgulta retinens se demitteret.
TENTĀTĬO, ōnis, f. Attaque, atteinte de maladie. Syn. Commotiuncula. Usus: Valetudinem tuam et a vetere morbo, et a novis tentationibus confirmatam gaudeo. 2. Essai, tentative. Ægre Hortensius pati, tentationem eam credens esse perseverantiæ suæ. Cf. Consentio tentationi.
TENTĀTOR, ōris, m. Celui qui tente.
TENTO, as, avi, atum, are, a. Attaquer, assaillir; éprouver, essayer. Syn. Attento, periclitor, conor, periculum facio. Phras. Omnia tentabo, je tenterai tous les moyens. Vias omnes persequar, quibus putabo ad id quod volo, posse perveniri; nihil erit in quo acquiescam; odorabor omnia, quam potero, sagacissime; animum versabo in omnes partes, agitabo, omniumque animos tentabo; sensus omnium mentesque degustabo, explorabo; nihil ad summam diligentiam mihi faciam reliqui; ad omnia nitar; omnem lapidem movebo; ad vim etiam et armatas preces animum convertam. Usus: Tentare leviter aliquem, quo animo ferat aliquid. Prœlio belli fortunam tentare, experiri. Aliquem donis, spe, metu, armis tentare. Morbo tentari. Manu, pede aquæ frigus tentare. Cf. Experior.
TENTŌRĬUM, ĭi, n. Tente. Syn. Tabernaculum militum.
TĔNŬIS, e, gen. com. Mince, fin, délié, petit, chétif, mesquin; peu considérable; misérable. Syn. Exilis, minimi momenti, subtilis; parum locuples. )( Crassus, locuples. Phras. Homines tenues, hommes du commun, de la basse classe. Obscuro loco nati; animo et fortuna imbecilliores; ordinis tenuioris homines; infimo loco nati; humili fortuna orti, nullius nominis aut dignitatis; terræ filii; inferius genus hominum; qui in obscuro vitam agunt; obscuri inter populares generis. Cf. Vilis, Humilis, Abjectus. Usus: 1. Tenue cœlum, ciel limpide. Auctoritas tenuis. In tenuissimis ac minutissimis rebus sæpe labimur. Patrimonium tenue. Tenuis aqua vadum alibi aperiebat. 2. Pauper, vilis, obscurus, humilis, pauvre, vil, obscur, misérable. Cui tenues opes, nullæ facultates, exiguæ amicorum copiæ. Ordinis tenuioris homo. Tenuem victum anteferre copioso. 3. Gracilis, maigre, grêle, fluet. Corpusculo tenui.
TĔNŬĬTAS, ātis, f. Ténuité, finesse, délicatesse, petitesse. Syn. Gracilitas. Usus: 1. Quosdam corporum tenuitas ipsa delectat. 2. Subtilitas, subtilité. Tanta est animi tenuitas, ut fugiat aciem, l’âme est d’une nature tellement subtile, déliée, qu’elle échappe à la vue. 3. Paupertas, pauvreté, dénûment. Ex meis angustiis illius sustento tenuitatem. Cf. Vilitas.
TĔNŬĬTER, Petitement; d’une manière fine, subtile. Syn. Anguste, presse, philosophorum more. )( Copiose. Usus: Tenuius, subtilius et acutius tractare.
TĔNUS, Jusque. Usus: Aurium tenus. Verbo tenus, en paroles seulement, nominalement.
TĔPĔFĂCĬO, is, fēci, factum, ere, a. Faire tiédir, échauffer. Syn. Calefacio.
TĔPESCO, is, pŭi, escere, n. Devenir tiède. Phras. Tepescere cœpit in spiritu, il commença à perdre de son ardeur, de sa ferveur. Spiritus fervor in illo, quasi frigida effusa aqua restinctus est; ardor primus virtutis exstinctus est; a religione officii declinavit; ardorem refrigescere passus est. Ardor remisit, refrixit, deferbuit; oblanguit fervor ille ex diuturna meditatione conceptus et sensim evanescere cœpit. Usus: Maria agitata ventis tepescunt.
TĔPĬDUS, a, um, Tiède. Usus: Tepidus vapor. Cf. Remissus.
TĔPOR, ōris, m. Tiédeur. Syn. Moderatus calor. Epith. Externus, modicus. Usus: Tepor excitatus. Modico tepore calet.
TER, Trois fois. Ter decies, trente fois.
TĔRĔBRA, æ, f. Foret, vrille, tarière. Syn. Instrumentum, quo ligna perforantur.
TĒRĔBRO, as, avi, atum, are, a. Percer, forer, trouer.
TĔRES, ĕtis, com. gen. Arrondi, fait au tour, poli; fin, délicat. Syn. Rotundus; acer. Usus: Plena et teres oratio. Atticorum teretes aures.
TERGĬVERSĀTĬO, ōnis, f. Tergiversation, subterfuge. Syn. Recusatio. Usus: Quid ergo erat moræ et tergiversationis?
TERGĬVERSOR, aris, atus sum, ari, d. Tergiverser, user de détours, éluder. Syn. Refugio. Usus: Invitum, æstuantem et tergiversantem ad dicendum coegi. Quid taces? quid dissimulas? quid tergiversaris? Non est locus ad tergiversandum. Cf. Nolo, Invitus, Moror.
TERGO, is, vel ĕo, es, si, sum, ere, a. Essuyer, frotter, nettoyer. Syn. Abstergo. Usus: Qui tergunt, qui ungunt, verrunt.
TERGUM, i, n. Dos. Syn. Aversa pars corporis tota. Usus: A tergo adoriri aliquem. Terga vertere, in fugam abire, tourner le dos, prendre la fuite. Hostem a tergo interclusum relinquere. Insequitur nos a tergo senectus, nec opinantes assequitur. Ab tergo se objicere.
TERMĬNĀTĬO, ōnis, f. Délimitation, définition. Syn. Finis, mensura, modus. Usus: Versus inventus est terminatione aurium, par la délimitation qu’assigne l’oreille à la mesure du vers. Terminatio rerum expetendarum exposita, après avoir exposé à quoi se réduisent les vœux de la nature.
TERMĬNO, as, avi, atum, are, a. Fixer, déterminer; finir, borner, délimiter. Syn. Determino, concludo, laudo, definio; regionibus aliquibus circumscribo, definio. Usus: Imperium Rom. non terra, sed cœli regionibus terminatur. Iisdem finibus vitam et gloriam terminare. Epicurus bona voluptate terminavit. Verba melius terminantur ac cadunt in syllabas longiores. Cf. Finio.
TERMĬNUS, i, m. Borne, limite, terme. Syn. Finis, regio. Epith. Certi, modici. Usus: Jus suum nullis terminis ac finibus circumscribere, definire. Termini quos Socrates pandit et constituit. Certos mihi fines, cancellos, terminos ipse constituam, extra quos non egrediar. Cf. Finis.
TERNI, æ, a, Trois par trois; qui sont trois, au nombre de trois. Usus: Terna, aut bina, aut singula etiam verba dicere.
TĔRO, is, trīvi, trītum, ere, a. User, consumer, employer, perdre. Syn. Contero, consumo, mollio. Usus: Terere tempus, ætatem nugis. Verbum vulgari sermone tritum, langage, terme commun, trivial.
TERRA, æ, f. La terre, le globe terrestre, le monde, l’univers. Syn. Globus terræ, medius mundi locus, orbis terræ, humus, tellus, solum. Epith. Altrix, beata, effectrix, fecunda, fœta, horrida, hostilis, immanis, immobilis, infirma, ingrata, lata, mater omnium, media, misera, parva, solida, globosa, tota, vestita floribus, universa, aliena, aspera, continens, disjuncta, mortifera. Usus: 1. Terra mater omnium, vestita floribus, herbis, arboribus. Conquirere aliquem terra marique. Romam terra petere, aller à Rome par terre. A terra solvere; navim ad terram deligare. Ad terram aliquid abjicere, affligere. Terram aratro proscindere, discindere, subigere. 2. Orbis, la terre, le monde, l’univers. Homini nihil in terris simile. 3. Regio, terre, pays, contrée, région. In terra hostili. Ex ultimis terris protectus. Nostra sunt maria et terræ.
TERRÆ MŌTŬS, ūs, m. Tremblement de terre. Epith. Horribilis, magnus, usitatus. Phras. Magnus terræ motus in Sicilia fuit, il y eut en Sicile un violent tremblement de terre. Sicilia magnis terræ motibus conquassata est, contremuit; in Sicilia terra per plures dies movit horrendum in modum; terra ingenti motu contremuit, ut non moveri, sed everti crederentur omnia. Sicilia magnis terræ motibus concussa est, adeo ut in agris tecta corruerent, multarum urbium magnæ partes prosternerentur, cursu rapido averterentur amnes, montes lapsu ingenti proruerentur, ventis per cava terræ citatis, rupti montes tumulique subsiderent. Terræ motus Siciliam maxime quatiebat; multa tum oppida corruere, multis locis labes facta, terræ desedere, flumina in contrarias partes fluxere; nutabat perpetuo solum, frequenter etiam subsultabat, tanto impetu ac fragore, ut urbes ac oppida suis divellendas sedibus putaremus, nec quisquam tam saxei esset pectoris, quin saxis terraque rementibus contremisceret. Usus: Animi terræ motibus ac pestilentiæ vastitate maxime terrentur. Terræ motus factus.
TERRĒNUS, a, um, Formé de terre; terrestre. Syn. Terrestris. Usus: Humor maritimus et terrenus. Terrenis et concretis corporibus sunt intersepta. Corpora nostra terreno principiorum genere sunt confecta. Bestiarum terrenæ sunt aliæ, partim aquatiles, parmi les animaux, les uns sont terrestres, vivent sur la terre, les autres sont aquatiques, vivent dans l’eau. Cf. Mundanus.
TERRĔO, es, ŭi, ĭtum, ere, a. Effrayer, épouvanter. Syn. Terrorem affero, infero, injicio; metum affero, infero, facio. Adv. Minaciter, vehementius. Phras. 1. Res ea vehementer nos terruit, cette chose nous a fortement effrayés. Animos terruit, formidine oppressit; perculit nos ea res, id fulmen, ejus vocis terror vehementer; percussit nos vox ea, inque animis auribusque omnium adhuc versatur? magnum ea res metum incussit; multum trepidationis fecit; terrorem subita res præbuit, excivit et repentino pavore pene nos exanimavit; ea res subitum terrorem effudit; metu nos territavit; in timorem dedit; animos graviter percussit; ea res terrorem injecit; trepidationem injecit animis; terroris mutui nos implevit; metum, terrorem incussit omnibus; pavorem offudit mentibus; pavorem injecit; terrorem nobis ingentem obtulit; formidinis nos implevit; terrore animos fregit oppressitque; in metum nos adduxit; metum objecit, incussit; metu nos affecit; animos in terrorem conjecit; timore mentes omnium nostrum præpedivit; religionem et formidinem incussit; periculi species animos hominum horrore perstrinxit, perfudit, pavore implevit, exanimavit. 2. Magnopere territi sumus, nous fûmes tout à fait épouvantés. Novo quodam terrore ac metu permoti, concitati, obstupefacti, perterriti, perculsi fuimus. Lingua obmutuit, manus obtorpuit, mente debilitata metu concidimus, toto corpore perhorruimus. Nemo fuit tanta confidentia quin timido sanguis refugeret et metu exalbesceret. Ultimo metu perfusi sumus tot terroribus undique ostentatis. Perlatus est ad omnes terror. Circumfuso undique pavor ita obtorpuimus, ut nemo dicere quod in rem esset, nemo audire posset. Præsens timor adeo animos omnium occupaverat, ut prope alienata mente, obcæcati metu et terrore nobis ipsis excideremus. Trepidatum repente, omnium pectora occulto metu pervadente, sic ut vox omnes ac sanguis deficeret. 3. Territi hostes in fugam sedant, les ennemis épouvantés prennent la fuite. Hostes pavore perculsi; vano timore perfusi; metu subacti; multiplici terrore perculsi, circumventi; tantis terroribus vexati, ancipite circumstante metu in fugam se conjiciunt; terror incussus hostes per tota castra trepidos agit. Cf. Timeo. Usus: Non me terrent ista. Suæ quemque conscientiæ animi terrent.
TERRESTRIS, e, gen. com. Qui vit sur la terre, terrestre. Syn. Terrenus. Usus: Terrestre præsidium.
TERRĬBĬLĬS, e, gen. com., Terrible, effrayant. Syn. Horribilis, horrendus. Usus: Vultus terribiles et ardore animi micantes. Pompeii virtus terribilior Romanis quam exteris gentibus, la valeur de Pompée était plus redoutable pour les Romains que pour les nations étrangères. Cf. Terror, Terreo.
TERRĬCŬLA, ōrum, n. pl. * Épouvantail, fantôme. Syn. Quod terrorem injicit.
TERRĬFĬCUS, a, um, Effrayant, terrible. Syn. Quod terrorem incutit. Cf. Terribilis.
TERRĬTŌRĬUM, ĭi, n. Territoire. Syn. Terra, ager. Epith. Atriale. Usus: Florentis coloniæ territorium minuitur.
TERROR, ōris, m. Terreur, effroi, épouvante. Syn. Minæ. Epith. Barbarus, inanis verborum, immanis, implacabilis, militaris, nocturnus, novus, sempiternus, summus, tantus, tribunitius, mirus, mediocris. Usus: Terrores minasque jacere, spargere, jactare, épouvanter, répandre l’effroi. Is nuntius magnum nobis terrorem obtulit, attulit, intulit, incussit, injecit, magno terrori fuit, glacer d’effroi. Terrorem addere, admovere, augmenter l’épouvante. Si quid increpet terroris, si quelque effroi se fait jour. Anceps terror circumstabat, une terreur secrète nous environnait. Terrorem illatum reddere, rendre l’effroi causé. Firmare ex terrore hominem metuque liberare, délivrer qqn de son épouvante, le rassurer. Cf. Terreo.
TERTĬĀNUS, a, um, Relatif au troisième. Usus: Febres tertianæ, fièvre tierce, qui revient tous les trois jours.
TERTĬO, Pour la troisième fois. Usus: Iterum ac tertio.
TERTĬUS, a, um, Troisième.
TĔRUNCĬUS, ĭi, m. Quart de l’as. Syn. Nummulus. Usus: Ne teruncii quidem sumptus mea causa factus est, dépense d’un liard, d’un denier.
TESSĔRA, æ, f. Dé à jouer, marqué sur les 6 côtés; mot d’ordre; signe d’hospitalité. Syn. Talus. Usus: Nobis senibus de lusionibus multis talos relinquant, et tesseras. Quid enim est sors? idem propemodum, quod micare, quod talos facere, quod tesseras, jouer à la mourre, aux dés, aux tessères.
TESTA, æ, f. Vase de terre cuite; coquille. Syn. Concha, vas fictile. Epith. Nativa.
1. TESTĀMENTĀRĬUS, ĭi, m. Rédacteur d’un testament. Syn. Subjector testamentorum.
2. TESTĀMENTĀRĬUS, a, um, De testament, testamentaire. Usus: Lex testamentaria.
TESTĀMENTUM, i, n. Testament. Syn. Suprema voluntas; voluntatis nostræ justa sententia de eo quod post mortem nostram fieri voluerimus. Epith. Falsum, firmissimum, non improbum, non inofficiosum, non inhumanum, irritum, ruptum, ratum. Usus: Testamentum facere, conscribere, componere, obsignare; testamento aliquid alicui relinquere. Testamentum falsum supponere; testamentum subjicere. Nefas est testamenta mutare, rumpere, inducere, irrita facere et voluntates mortuorum evertere. Qui factionem testamenti non habuerit. Cf. Hereditas.
TESTĀTUS, a, um, Attesté, certifié, démontré. Syn. Exploratus, ratus, indubitatus. Usus: Nihil dixi nisi notum et testatum. Ut res multorum oculis fieret testatior, afin que la chose fut plus notoire. Res certissimis monumentis testata.
TESTĬFĬCĀTĬO, ōnis, f. Déposition, témoignage. Syn. Testimonium, formula testimonii. Epith. Summa, sempiterna. Usus: 1. Manebit hujus tui facti testificatio sempiterna. Chirographa, testificationes, judicia, quæstiones. 2. Affirmatio privata, déclaration, preuve. Cum summa testificatione suorum erga me meritorum. Cf. Testimonium, Testes.
TESTĬFĬCOR, aris, atus sum, ari, d. a. Déposer, témoigner, certifier, attester qqche comme témoin. Syn. Testor, attestor, notum facio, testimonium dico, testibus firmo. Usus: Id feci testificandi amoris mei causa. Hæc in maxima hominum frequentia testificabatur.
TESTĬMŌNĬUM, ĭi, n. Témoignage, déposition, attestation. Syn. Testificatio, jurejurando devincta auctoritas. Epith. Acerrimum, debitum, divinum, exploratum, extremum, falsum, firmum, gratum, grave, improbum, inimicum, majus, mutuum, præclarum, proprium, publicum, sempiternum, totum, vehemens, divinum, tacitum. Usus: Testimonium secundum fidem et religionem gravissime dicere. Pro testimonio dicere; testimonium innocentiæ alicui tribuere, impertiri. Sunt in eam rem multa testimonia. Refellere, refutare, elevare testimonia. Eodem is convertit aculeos testimonii sui. Causa ejus gravissimorum virorum testimoniis communita fuit.
TESTIS, is, m. Témoin. Syn. Laudator, auctor, obsignator; testimonium. Phras. Ejus rei multos testes habeo, j’ai de nombreux témoins de cette chose. Ejus rei testes citare, proferre, edere, producere possum plurimos, qui se non opinari sed scire, non audivisse, sed vidisse, non interfuisse, sed egisse dicent. Rem testibus planam facere perfacile mihi est. Testem citabo totam domum; ejus rei auctores testesque optimos dare possum; res ea multorum testimoniis communiri potest; in ea causa deesse non possunt, qui pro testimonio dicant; rem eam multis testibus firmare possum. Usus: Testes adhibere locupletes, idoneos, religiosos, integros, incorruptos, gravissimos; aut contra falsos, diobolares, ab religione remotos. Testis ac spectator vivus ac præsens. Testis est Italia. Clarissimæ victoriæ testes. Deos facere testes.
TESTOR, aris, atus sum, ari, d. a. Être témoin, déclarer, attester comme témoin. Syn. Doceo, significo, ostendo, demonstro, testificor; testes adhibeo, facio, voco, invoco. Usus: 1. Ejus artificium operis artificis peritiam testatur. 2. Testem invoco, imploro, obtestor, prendre qqn ou qqche à témoin, attester. Deos testor, omnesque homines. 3. Testamento decerno, faire son testament, tester. Possitne testari exul, quæritur. Cf. Testis.
TESTŪDO, ĭnis, f. Tortue, animal. Syn. Animal crusta tectum tardumque. Epith. Fluviatilis. Usus: 1. Testudo capite brevis, cervice anguina, aspectu truci. 2. Tortue, machine de guerre. 3. Voûte d’un bâtiment. 4. Toit formé par les soldats romains qui réunissaient sur leurs têtes leurs boucliers.
TĒTER, tra, trum, Qui affecte désagréablement les sens, affreux, hideux; abominable. Syn. Fœdus, flagitiosus. Usus: Quo nihil tetrius, fœdius, truculentius, aspectu terribilius immanius reperiri potest. Bellua omni diritate atque immanitate teterrima. Cf. Horridus.
TĒTRĒ, D’une manière affreuse, honteusement. Syn. Fœdissime, impure.
TEXO, is, xŭi, textum, ere, a. Tisser. Syn. Contexo. Usus: 1. Quid araneæ texerent. 2. Necto, ourdir, arranger, façonner. Stoici ipsi sibi plagas texuere. Festive carmen aliquod texere.
TEXTĬLIS, e, gen. com. Tissé, tissu. Syn. Textus. Usus: Textile stragulum.
TEXTOR, ŏris, m. Tisserand.
TEXTRĪNA, æ, f. Atelier de tisserand, de tissage. Syn. Textoris officina.
TEXTUM, i, n. Tissu; contexture, assemblage. Usus: Clypei textum.
THĂLĂMUS, i, m. Chambre à coucher, lit nuptial. Syn. Conjugis utriusque cubiculum.
THĔĀTRĀLIS, e, gen. com. Théâtral, relatif au théâtre. Usus: Theatrales consessus.
THĔĀTRUM, i, n. Théâtre. Syn. Cavea. Epith. Bellum, commune, frequens, refertissimum celebritate, eruditissimum judicio, magnitudine; amplissimum, vacuum. Usus: Theatra tota reclamant. Id frequenti theatro, incredibili plausu et clamore comprobatum est. Cæsaris virtutes majoribus theatris propositæ, sur une plus grande scène, sur un plus grand théâtre. Me quasi in quodam theatro orbis terrarum versari credebam. Cf. Ludi.
THĒCA, æ, f. Enveloppe, étui. Usus: Theca nummaria. Thecæ vasorum.
Thĕŏlŏgĭa, æ, f. Théologie. Syn. Divinarum rerum scientia. Usus: Theologia mystica, théologie mystique. Arcana, recondita, interior, divinitus immissa mentibus hominum de DEO divinisque rebus scientia. Doctrina interior DEO magistro tradita. Divinarum rerum cognitio e cœlesti luce hausta. Theologia speculativa. Disceptatrix ac judex altissimarum de DEO divinisque rebus quæstionum disciplina. Scientia geminata fidei rationisque luce illustrata. Theologia moralis. Quæ quæstiones de christiani hominis officio complectitur; quæ arctas impeditasque conscientiæ rationes explicat vel expedit; quæ interioris fori causas quæstionesque tractat. Theologia polemica. Quæ controversas fidei ac religionis nostræ quæstiones explicat, dissolvit; quæ in evertendis novarum opinionum commentis operam Christianæ rei locat; quæ religionis arcana in controversiam adducta, ratione ac auctoritate firmat ac tuetur. Theologia positiva. Sacrorum codicum interpres Theologia, quæ Patrum, sacrorumque auctoritate Conciliorum, controversas religionis nostræ quæstiones dirimit.
THĔŎLŎGUS, i, m. Théologien, qui écrit sur DIEU et les choses divines. Syn. Rerum divinarum peritus; sacrarum litterarum intelligentia nobilis, interpres divinorum oraculorum; qui vita ac ratione religionis nostræ arcana explicat.
THĔŌRĒMA, ătis, n. Théorème. Usus: Percepta appello, quæ Græci theoremata (θεώρηματα).
THĒSAURUS, i, m. Trésor, richesses. Syn. Opes, divitiæ. Usus: Thesaurum defodere, alicubi obruere; alicui de thesauris suis aliquid suppeditare. Thesaurus rerum omnium, memoria, la mémoire, ce trésor (ce dépôt) de toutes les connaissances. Cf. Opes.
THĔSIS, is, f. Proposition, problème. Syn. Propositum. Epith. Perdifficilis, politica, acuta, tenuis.
THŪRĬBŬLUM, i, n. Cassolette à encens, encensoir. Syn. Acerra.
THUS, ūris, n. Encens. Usus: Thura et odores incendere.
TĬĀRA, æ, f. Tiare, coiffure des Orientaux.
TĪBĬA, æ, f. L’os antérieur de la jambe; flûte. Syn. Os cruris; fistula. Epith. Inflata, modulata, nuptialis, tardior. Usus: Tibia, ad tibiam canere. Tibiæ modulate canentes. Tibiam inflare. Tibiarum cantu instincti pugnant acrius.
TĪBĪCEN, ĭnis, m. Joueur de flûte. Syn. Qui tibiis canit. Epith. Bellus, latinus, tardior.
TIGNĀRĬUS, a, um, * De solive, de charpente. Usus: Faber tignarius, charpentier.
TIGNUM, i, n. * Pièce de bois de construction, solive, poutre. Syn. Trabs. Usus: Tigna bina sesquipedalia in flumen defixerat.
TĬMĔO, es, mŭi, ere, a. et n. Craindre, redouter. Syn. Metuo, horreo, extimesco, pertimesco, reformido, vereor, in metu sum, afficior timore, metus animo objicitur, mente vix consto. Phras. 1. Valde timet, il craint beaucoup. Magno in timore est; magnum in timorem pervenit; metu suspensus, fractus et debilitatus hæret; ictus metu gravioris mali et horrore perfusus, tuta omnia reformidat. Vix se præ formidine commovet. Metum cepit non mediocrem. Totus in metu est et trepidatione; magnus hominem metus agitat, commovet; magnum in metum adductus est; vacuus metu non est. Timor hominem incessit, occupavit ingens. Gravi metu sollicitatur. Pavor animum hominis intravit ingens; metum in se concepit; delirat miser timore et nescio quid pavitat. 2. Multi adeo imbecilles animo sunt, ut omnia timeant, il y a beaucoup de gens si faibles de cœur qu’ils redoutent tout. Multos ita pusilli infirmique animi videas, qui ad omnes casus metu contremiscant; metu exanimentur; metu exalbescant, exhorrescant; timore commoveantur; metu perturbentur. Multos ob animi infirmitatem, imbecillitatem, quilibet casus terret, perterret, perterrefacit; metu afficit; in timorem conjecit; ad timorem impellit; multis, quod animi imbecillitate laborent, vel minimus casus metum, terrorem incutit. Cf. Terreo. 3. Timeo ne non optime consilia mea succedant, je crains que mes projets ne réussissent point. Timeo mei consilii quis sit exitus futurus. Utinam consilio meo respondeat exitus, vereor tamen ne aliorsum cadat. Quam feliciter mihi eventurum sit ex consilio meo negotium, plane non video; equidem adversos metuo exitus. Metuo ne id consilii ceperim, quod explicare non facile possim. Meum consilium quo sit evasurum, nescio ac timeo. Consilium a me captum ut eum, quem volo, habeat exitum opto magis quam spero. Exitum consilii mei extimesco. 4. Tam vicino periculo timeo sane vehementer, c’est à bon droit que je redoute un péril si proche. Aspectu impendentis procellæ horret animus, vox torpet spiritusque; metus percurrit meum omniumque pectora; animus timore obstupescit; subito horrore obrigui, metuque nunc adeo exsanguis sum; formido incessit animum et pavore marceo. Cf. Timor, Terreo. Usus: Quemadmodum explicari hæc possint timeo. Timeo de consulatu, ab eo judiciorum genere.
TĬMĬDĒ, Timidement, avec crainte, avec appréhension. Syn. Ignave, timido animo, dubitanter, diffidenter. )( Fidenter, animose, fortiter. Usus: Timide ac verecunde dicere. Timide modiceque dicere.
TĬMĬDĬTAS, ātis, f. Timidité, crainte, appréhension. Syn. Angustus et parvus animus. )( Confidentia, fortitudo. Epith. Humilis, fracta, ingenua, turpis, utilis. Usus: Cautio mea timiditasque in causis. Pudore quodam et timiditate ingenua refugisti. Timiditati et ignaviæ militum proposita supplicia. Cf. Timeo.
TĬMĬDUS, a, um, Timide, craintif. Syn. Ignavus, nullius animi, circumspectans omnia; quidquid increpuerit pertimescens; diffidens, imbellis, vecors. )( Animosus. Phras. 1. Pusilli animi es et timidus, vous êtes timide et pusillanime. Exigui, infirmi, imbecilli animi es nimiumque demissi. Infirmus ab animo es; animo jaces, langues, non viges. Jacet, languet, non viget animus tuus. Animus tibi sine animo est; abest animus ab animo tuo. Facile concidis, commoveris animo; roboris ac nervorum in animo tuo parum est. Animum in te requiro, desidero. Umbras etiam times trementibus labiis. Timorem prodis; nemo te meticulosior; animo es nimis ignavo ac demisso; magna quadam animi infractione, formidine, pavore timiditatem tuam ostendis; nescio quas formidines agitando animis, ipse tibi curas et metus auges. 2. Exercitus erat timidus, l’armée avait peur. Fuga trepidus, plenus vulnerum et pavoris exercitus; tota acies pavore fluctuabat, ut vix gladio esse opus, et ambonibus propelli posse videretur; ut nec vultum, nec aciem oculorum ferre posset; miles abjectus metu, terrore exanimatus, animo debilitatus et qui umbram quoque metueret suam. Occupabat militum animos pavor insolitus; terror militi inciderat; terror militi mentem eripuerat; omnium mentes animosque militum timor perturbarat. Cf. Timeo. Usus: Timidus et cautus. Quæ timido animo, humili fractoque fiunt.
TĬMOR, ōris, m. Crainte, effroi, peur. Syn. Metus, formido. )( Spes, animus. Epith. Cæcus, domesticus, falsus, inanis, major, verus, novus, vetus. Phras. 1. Hostis vicinus urbi maximum timorem incussit, la présence de l’ennemi avait rempli la ville d’épouvante. Maximo timore affecit; ingentem timorem injecit, incussit; pavore cuncta complevit; civium animos horrore perstrinxit; in maximum timorem cives dedit; maximo timori civibus fuit; maximum timorem hostibus objecit; maximo timore civitatem cumulavit. Cf. Terreo. 2. In maximo timore est civitas, la ville est dans une mortelle frayeur. Ingenti timore perculsa, occupata est civitas; animi omnium ad timorem traducti; in magnum timorem venere; in timorem versi sunt. Cf. Timeo. 3. Timorem præ se tulit, il donna des signes de peur. Opinionem timoris hostibus præbuit; signa timoris dedit; cum simulatione timoris egit; timoris opinionem apud hostes, quibuscumque potuit rebus, auxit; timoris suspicionem dedit hostibus; timoris sui signa multis rebus misit. 4. Tandem timorem deposuit, enfin il cessa de craindre. Timorem omnem abjecit, deposuit; animum sollicitudine exoneravit; metum amisit; tandem timore vacuus animum recepit; solvit animum metu; timore se expedivit; metum abstersit, exuit; posito metu animum respexit; animum recepit, recuperavit, revocavit; ad pristinam se fortitudinem revocavit; ex timore se collegit; recreavit se a timore; animum, spem redintegravit; animum renovavit. 5. Timorem tibi hunc adimam, je vous ôterai cette appréhension. Isto te metu liberabo, levabo, a metu te isto abducam; metum tibi eximam, ejiciam, auferam, expellam; animum tuum confirmabo, constituam; animum afflictum excitabo, et ad spem et fortitudinem revocabo. Efficiam tandem, ne quis porro animum tuum metus perturbet, afficiat, commoveat, concutiat, exagitet; ut a metu vaces; ut animus, qui jacebat, erigatur, excitetur, exsurgat, ut animus tuus sese colligat atque confirmet. Languet animus tuus: ego ut valeat et vigeat efficiam. Cf. Recreo. Usus: Timor misericordiam non recepit. Timorem in rei frumentariæ simulationem conferre. Magno timore sum, sed bene speramus, je crains beaucoup, cependant j’espère. Ades animo et omitte timorem, et cesse de craindre, bannis toute crainte. Homini timor injectus est, cet homme fut effrayé, eut peur.
TĬNĔA, æ, f. Teigne, ver qui ronge le bois, les vêtements, les livres. Syn. Vermiculus vestes librosque erodens.
TINGO, is, nxi, ctum, ere, a. n. Teindre, colorer. Syn. Coloro, imbuo, inficio.
TINNĬO, is, īvi vel ĭi, ītum, ire, n. et a. Tinter, sonner, carillonner. Usus: Exspecto quid ille tinniat, j’attends ce qu’il payera, comptera en espèces sonnantes.
TINNĪTŬS, ūs, m. Tintement, sonnerie, son. Usus: Tinnitum ciere.
TINTINNĀBŬLUM, i, n. Sonnette, clochette, grelot.
TĪRO, ōnis, m. Nouveau soldat, recrue; débutant, novice, apprenti. Syn. Novus miles, rudis in re aliqua, inexpertus, inexercitatus, qui aliquam artem discit, tirocinium artis ponit. Epith. Egentissimus. Usus: Usu et exercitatione tiro. Orator nulla in re tiro, rudis, hospes et peregrinus esse debet.
TĪRŌCĬNĬUM, ĭi, n. Apprentissage de la guerre; début, noviciat. Syn. Rudimentum. Phras. 1. Religionis tirocinium subire, faire son noviciat de religieux. Sacræ militiæ tirocinium auspicari; religiosæ militiæ rudimenta ponere; religiosæ militiæ disciplinam complecti; in religiosæ virtutis scholam se abdere; religiosæ militiæ rudimentis instituendum se tradere. 2. In tirocinio etiamnum est, il est encore au noviciat. Tironem etiamnum agit; tiro est; rudis adhuc novusque est in religiosa virtute discipulus; in tirocinio adhuc exercetur; in palæstra religiosæ vitæ adhuc exercetur; in religiosæ disciplinæ studio novitius adhuc est et tiro; tirocinio, religiosa periclitatione defunctus nondum est; tirocinium emensus nondum est; inter ipsa religiosæ virtutis incunabula et rudimenta hæret etiamnum, sanctioris vitæ præceptionibus informandus, imbuendus, excolendus. Usus: Lapsus ætatis tirocinio, postea se correxit, il a corrigé, étant plus âgé, les égarements de sa jeunesse.
TĪTILLĀTĬO, ōnis, f. Chatouillement. Syn. Suavitas motus. Usus: Non est senibus tanta titillatio voluptatum.
TĪTILLO, as, avi, atum, are, a. Chatouiller; flatter, caresser. Syn. Moveo cum aliqua voluptate, suavitate. Usus: Voluptas cum suavitate quadam affluit et allabitur, sensusque titillat.
TĬTĬO, ōnis, f. Tison. Syn. Lignum adustum quod ab igne extrahitur.
TĬTŬBANTER, En balançant, en hésitant. Syn. Dubitanter, inconstanter.
TĬTŬBĀTĬO, ōnis, f. Embarras, obstacle. Syn. Hæsitatio. Usus: Ut ne parva quidem titubatione aut offensione impediremur.
TĬTŬBO, as, avi, atum, are, n. Chanceler, broncher; hésiter. Syn. Hæsito; nec vox, nec lingua consistit. Usus: Erubuisse, expalluisse, titubasse. Si quid in bello titubatum sit. Cf. Dubito.
TĬTŬLUS, i, m. Titre, titre d’honneur. Syn. Index. Epith. Indignissimus, insignis. Usus: Me sapientis titulus delectat. Titulum consulatus vix sustinet. Regis titulum sibi adscribere. Inscriptio libri; honoris vocabula et nomina, rectius et usitatius quam libri vel honorum tituli, titre d’un livre, titre de noblesse. (Competentem titulum non dare, Vulg.), ne pas donner à qqn le titre qui lui convient. Latine: Aures debita appellatione fraudare.
TŎGA, æ, f. Toge, robe longue et ample d’une seule étoffe à l’usage des citoyens romains en temps de paix. )( Sagum. Epith. Felix, parva, pulla, purpurea, texta, virilis, pura. Usus: Toga pacis est insigne et otii. Virilem togam sumere, assumere, induere.
TŎGĀTUS, a, um. Vêtu de la toge, citoyen romain. Usus: Quasi unus e togatis.
TŎLĔRĀBĬLĬS, e, gen. com. Qu’on peut supporter, supportable, tolérable. Syn. Vendibilis, non contemnendus; patibilis. )( Impatibilis. Usus: Vix singulis ætatibus singuli tolerabiles oratores, passable. Tolerabili fenore solvere. Tolerabilis conditio.
TŎLĔRĀBĬLĬTER, Patiemment. Toleranter. Usus: Dolores tolerabiliter ferre.
TŎLĔRANTER, Patiemment. Usus: Toleranter dolorem pati.
TŎLĔRANTĬA, æ, f. Constance, patience dans la douleur. Usus: Tolerantia rerum humanarum, contemptio fortunæ. Cf. Patiens.
TŎLĔRĀTĬO, ōnis, f. Constance à supporter.
TŎLĔRO, as, avi, atum, are, a. Supporter, endurer, souffrir, tolérer; soulager, apaiser. Syn. Fero, patior, perfero, sustineo; concoquo. Usus: Forti animo militiam, hiemem, fortunam adversam tolerare. Latrociniis vitam; castaneis famem tolerare. Verbera plagasque is toleret, qui verbum concoquere vix potest! Cf. Fero, Patior.
TOLLO, is, sustŭli, sublātum, ere, a. Élever, soulever, enlever; éloigner, écarter. Syn. Aufero, removeo, eximo, detraho, deleo, exstinguo, attollo. Adv. Celeriter, funditus, obscure, omnino, perfacile, recte. Usus: 1. Memoriam alicujus rei tollere. Suspicionem mihi omnem sustulit. 2. In currum patris sublatus. Risum, cachinnum, clamorem maximum sustulit. 3. Laudo, louer. Tollere in cœlum laudibus; augere et altius dicendo tollere. 4. Suscipio, recevoir, prendre. Tollere aliquid oneris. Cf. Aufero, Adimo.
TONDĔO, es, tŏtondi, tonsum, ere, a. Tondre, raser. Usus: Dionysius ne tonsori collum submitteret, tondere filias docuit.
TŎNĬTRŬS, ūs, m. vel ŭum, ĭi, n. Tonnerre. Syn. Æris sonitus, nubium fragor. Usus: Tonitrua, jactusque fulminum quis non extimescit? Cœlum tonitribus contremit. Cf. Tempestas.
TŎNO, as, ŭi, are, n. Tonner. Phras. Tonat, il tonne. Ingenti sono cœlum strepere et inter horrendos fragores micare ignes cœpere. Continuus cœli fragor est et passim cadentium fulminum species visitur. Cœlum tonitribus dat mugitus ingentes, et concursu conflictuque fulgura ingeminat. Nubes æstivis incensæ caloribus inter se collisæ creberrimoque ruptæ tonitru fragoribus aures, fulgurum flammis oculos verberant. Cœlum tumultu miscetur. Ruptæ cum fragore nubes omnia terrore tumultuque complent. Usus: Si fulserit, si tonuerit, si tactum fuerit aliquid de cœlo.
TONSILLÆ, ārum, f. pl. Glandes de la gorge, amygdales. Syn. Glandes ad radicem linguæ.
TONSOR, ōris, m. Barbier, perruquier.
TONSŌRĬUS, a, um, Qui sert à tondre, à raser. Usus: Cultri tonsorii, rasoirs.
TONSTRĪNA, æ, f. Échoppe de barbier. Syn. Locus in quo tonderi solet.
TŎPĬĀRĬA, æ, f. (sc. ars.) Horticulture, art de tailler les arbres et de leur donner diverses formes. Usus: Topiariam facere.
TŎPĬĀRĬUM, ĭi, n. (sc. opus.) Topiaire, art du jardinier fleuriste. Syn. Opus ex arbore vel frutice factum, varie inflexis detortisque ramis, ad speciem decoremque hortorum.
TŎPĬCA, ōrum, n. pl. Les Topiques, titre d’un ouvrage d’Aristote traduit par Cicéron. Usus: Aristotelis topica.
TŎREUMA, ătis, n. adhibetur plurali. Ouvrage on demirelief, ouvrage ciselé, vase d’or ou d’argent. Syn. Opus torno factum. Epith. Nova, pretiosa. Usus: Pretiosa toreumata, artificis manu facta.
TŎRI, ōrum, m. pl. Muscles. Syn. Lacerti. Usus: O pectora! o terga! o lacertorum tori!
TORMENTUM, i, n. Torture, question. Syn. Cruciatus, supplicium, equuleus; machina bellica. Epith. Acerrima, graviora, varia. Usus: 1. Tormenta ad exprimendam veritatem adhibemus. Nulla vis tormentorum acerrimorum prætermitittur. Vi tormentorum adducti servi. 2. Machina bellica, machine de guerre à lancer des projectiles. Tormentis muros verberare, quatere, disturbare, labefacere, labefactare, abattre les murailles à coups de machines. Cf. Cruciatus, Torqueo, Oppugno.
TORMĬNA, um, n. pl. Mal de ventre, coliques. Syn. Intestinorum dolor. Usus: Fortem se in torminibus præbere. Cf. Pœna.
TORMĬNŌSUS, a, um, Qui a des coliques. Usus: Torminosi, gravedinosi.
TORNO, as, avi, atum, are, a. Tourner, façonner au tour, arrondir. Syn. Polio, quasi torno facio. Usus: DEUS mundum ita tornavit, ut nihil possit fieri rotundius.
TORPĒDO, īnis, f. Engourdissement, torpeur, paresse.
TORPĔO, es, ere, n. Être engourdi, immobile, inactif. Syn. Obtorpeo. Usus: Epicurei DEUM feriatum cessatione volunt torpere, les Épicuriens veulent que DIEU croupisse dans un repos profond. Cf. Langueo.
TORPOR, ōris, m. Torpeur. Syn. Stupor.
TORQUĀTUS, a, um, Qui porte un collier. Usus: Torque hosti detracto, Torquati nomen invenit Manlius, Manlius, pour avoir dépouillé un ennemi de son collier, reçut le nom de Torquatus.
TORQUĔO, es, torsi, tortum, ero, a. Tourner, courber; torturer, tourmenter. Syn. Flecto, intorqueo; excrucio. Adv. Acriter, diu, vehementer, mirifice. Phras. 1. Ni fateatur, torquebitur, s’il n’avoue pas, il sera mis à la torture. In cruciatum maximum dabitur; tormentis acerrimis ex eo quæretur; omnibus intolerandis humanæ patientiæ cruciatibus lacerabitur; metu tormentorum admoto vera fatebitur; tormentis exprimetur veritas. Nisi de se ultro confiteatur, in cruciatum abripietur, agetur; cruciatus in illum exempla dirissima edentur; omnis tormentorum acerbitas in illum exprometur; gravissimis cruciatibus afficietur, conficietur; per tormenta veritas explorabitur; quæstionibus atrocissimis subjicietur; quæstiones adhibitis tormentis de illo agentur, habebuntur. Ni fateatur, tortores et carnifices, dum verberibus ac tormentis fatigentur, crudelitatem explebunt, satiabunt suam; tortores, dum tormenta ipsa defessa erunt, crudelitatem exercebunt suam. Usus: 1. Terra se circa axem convertit et torquet, la terre opère un mouvement de conversion et tourne autour de son axe. Opinionum vanitas torquet ac flectit imbecilitatem animorum quocumque libuerit, tourne à son gré la faiblesse des esprits. Vultus mutantur, ora torquentur. 2. Vexo, exagito, tourmenter, affliger, chagriner. Torquent te libidines tuæ, laudes meæ. Torqueri equuleo. 3. Jaculor, lancer, brandir un projectile. Torquere hastas amentatas. Cf. Flecto, Excrucio, Crudelis.
TORQUES, is, m. et f. Collier. Syn. Monile, colli ornamentum. Usus: Aliquem phaleris et torque donare.
TORRENS, entis, m. Cours d’eau rapide, impétueux, violent. Syn. Fluvius imbri crescens, qui e montibus lapsus rapide fertur. Usus: Cum fertur, quasi torrens, oratio.
TORRĔO, es, ŭi, tostum, ere, a. Sécher, dessécher, rôtir, brûler. Syn. Exuro. Usus: Solis ardore succensis ignibus torreri.
TORRĬDUS, a, um, Sec, desséché. Syn. Perustus, aridus. Usus: Homo macie torridus, homme d’une maigreur extrême.
TORTOR, ōris, m. Bourreau. Syn. Carnifex.
TORTŬŌSUS, a, um, Tortueux, sinueux. Syn. Flexuosus. Usus: 1. Sonus ex tortuosis locis et inclusis refertur amplius. 2. Difficilis, insuavis, arduus, entortillé, embrouillé. Multiplex et tortuosum ingenium. Multa objecit obscura et tortuosa.
TORVĒ, De travers.
TORVUS, a, um, Dur, cruel, farouche. Syn. Horribilis.
TOT, Autant de, tant de. )( Quot. Usus: Tot homines, tanta servorum examina.
TŎTĬDEM, Autant de, tout autant de. Syn. Par numerus. Usus: Hunc ego locum totidem verbis e Græco transtuli.
TŎTĬES, Aussi souvent, tant de fois. )( Quoties.
TŌTUS, a, um, Tout entier, tout. Syn. Omnis, cunctus, universus, omnes partes, plenus, integer, solidus. )( Pars. Usus: Tota respublica, omnis Italiæ pubes, cunctus populus, universus senatus. Totus est mihi deditus, totum se mihi tradidit. Totus ex mendaciis et fraude factus. Ex toto id non intelligo. Totus in suis nugis est. Summa victoriæ totaque belli ratio in eo constat.
TRĂBĀLIS, e, gen. com. De poutre. Syn. Robustissimus. Usus: Beneficium trabali clavo figere decet, il faut assujettir un bienfait avec un clou de poutre, c. à d., le fixer solidement. (Prov.)
TRĂBĔA, æ, f. Trabée, habit officiel des augures, des rois, des chevaliers. Usus: Auguralis, regia trabea.
TRĂBĔĀTUS, a, uni, Vêtu de la trabée. Syn. Trabea indutus.
TRABS, ăbis, f. Solive, poutre. Usus: Abiegnæ trabes.
TRACTĀBĬLIS, e, gen. com. Qu’on peut toucher, maniable, palpable. Syn. Quod sub tactum cadit. Usus: 1. Corporeum et aspectabile, itemque tractabile omne necesse est, quod natum est. 2. Lenis, mollis, facilis, flexibilis, mitis ingenii, flexible, souple, traitable. Virtus in amicitia tenera est et tractabilis. Nihil illo tractabilius. Cf. Lenis.
TRACTĀTĬO, ōnis, f. Action de manier, maniement, mise en œuvre, usage. Syn. Usurpatio, usus, tractatus, explicatio. Epith. Digna, salutaris, varia. Usus: Qui in armorum tractatione versantur, maniement des armes. Tractatio litterarum mihi salutaris. In usu et tractatione dicendi, usage et la pratique de la parole. (Tractatio pro lauto convivio, être bien traité, faire un bon repas, vulg. est).
TRACTĀTŬS, ūs, m. Culture, pratique. Syn. Tractatio. Usus: Ipsarum artium tractatu delectari.
TRACTIM, En traînant, peu à peu, lentement. Syn. Longo tractu.
TRACTO, as, avi, atum, are, a. Manier, toucher; traiter, cultiver; traiter de telle ou telle manière, accueillir. Syn. Exerceo, differo, doceo, disputo, accipio aliquem honorifice aut aspere. Adv. Accurate, acute, aspere, comice, crudeliter, cupide, diligenter, diserte, divinitus, facile, gravius, hilare, honeste, honorifice, improbe, ingeniose, insidiose, laute, leviter, leniter, liberaliter, minutim, modice, nefarie, præclare, publice, remisse, scelerate, studiose, subtiliter, temere, commode, cumulate, bene. Phras. 1. Commodum id argumentum tractabamus, nous traitions facilement cette question. In eo argumento versabamur; multis eam rem sermonibus jactabamus; commodum de ea re disputabamus; in manibus habebamus ejus argumenti tractationem, id argumentum versabamus. 2. Honestissime me tractavit, il m’accueillit, me reçut avec beaucoup d’honneur. Omni me officio ac comitate complexus est; leniter ac clementer me accepit; victu me cæterisque rebus liberalissime commodissimeque habuit; liberaliter indulgenterque me coluit; lepide nitideque, honeste, comiter me habuit; nemo unquam prolixius lautiusque me habuit. Ornate cumulateque me tractavit. 3. Male me tractavit, il me traita mal, durement. Subcontumeliose me tractavit; asperrime improbissimeque me habuit; crudeliter in me consuluit; servilem in modum laceravit me convitiis; pessime me mulctavit; malis me modis ac miseris accepit; indigna in me exempla edidit; nec humaniter, nec amice me accepit; summa simulatione amoris insidiosissime me tractavit; omnes indignitates contumeliasque ab eo pertuli; maximum apud eum infortunium inveni. Usus: 1. Tractare et agere causas amicorum. Artem geometricam, historiam tractare. Pecuniam publicam tractare. 2. Accipio, excipio, cum aliquo ago, traiter, accueillir, manier, diriger. Liberaliter, insidiose aliquem tractare. Animos tractare, et permovere voluntates eloquentia. 3. Tango, toucher. Manu tractare. 4. Gero, se comporter, se conduire avec. Ita me in republica tractabo.
TRACTŬS, ūs, m. Contrée, région. Syn. Regio, ora, pars terrarum, cœli plaga. Epith. Celeberrimus, varius, levis, totus. Usus: 1. Tractus ille Venafranus. 2. Cursus, marche, allure, enchaînement du style. Tractu orationis leni et æquabili uti, user d’une marche douce et égale du style.
TRĀDĬTĬO, ōnis, f. Action de donner, transmission. Usus: Abalienatio est rei suæ traditio, l’abaliénation est la tradition (remise) d’une chose qui nous appartient en propre. (Traditiones Apostolicæ, Vulg.), les traditions apostoliques. Doctrina a Christo et apostolis ad nos derivata; dogmata religionis a Christo tradita et ab Apostolis ad nos transmissa. Religionis capita verbo tradita Patrumque sermonibus consignata. Doctrinæ Christianæ capita Apostolorum ore excepta et ad posteros transmissa. Christianæ legis sanctiones a Christo latæ, et Ecclesiæ omnium ætatum testimonio, a religionis nostræ primordiis ad nos usque derivatæ et quodammodo per manus traditæ.
TRĀDO, is, dĭdi, dĭtum, ere, a. Transmettre, livrer, donner, remettre. Syn. Do, exhibeo, dico, doceo, demonstro, prodo. Adv. Atrociter, bene, egregie, etiam, festive, gratis, græce, honeste, subtilius, penitus, expeditius, furtim, vere, latine. Phras. 1. Urbem victori hosti tradere, livrer la ville à l’ennemi vainqueur. In possessionem urbis victorem admittere; victoris imperio ac potestati urbem dedere; in fidem ac potestatem victoris urbem committere, hosti in manum tradere; divina humanaque omnia, urbem ac populum in ditionem atque arbitratum victori dedere; victori hosti urbem permittere; in fidem ac potestatem ultro venire. Cf. Dedo, Deditio. Usus: 1. Se suaque omnia alicui in fidem, in potestatem, in deditionem tradere. Se in disciplinam tradere. Quieti, voluptati, libidinibus se tradere. Bellum, provinciam successori tradere. Trado tibi hunc totum de manu, ut aiunt, in manum. Per manus tradam provinciam ei cui maxime vos vultis. 2. Doceo, refero, enseigner, transmettre par l’enseignement. Artem dicendi discipulis, res gestas litteris, memoriæ posterorum, monumentis litterarum tradere. Memoriæ traditum est.
TRĀDŪCO, is, xi, ctum, ere, a. Conduire au-delà, faire passer ailleurs. Syn. Trajicio. Adv. Paulisper, alio, tranquille, eleganter. Usus: 1. Fluvius profundior erat quam ut copiæ traduci possent. 2. Confero, flecto, converto, adduco, faire passer qqn de l’autre côté, amener à. Animum alicujus a metu ad spem, ab improbitate ad virtutem, ab iracundia ad lenitatem traducere; traducere aliquem ad se. 3. Transigo, ago, duco, en parl. du temps: passer, mener, écouler. Vitam otio, ætatem ludo traducere. Traducere aliquem per ora hominum. Cf. Irrideo.
TRĀDUCTĬO, ōnis, f. Action de faire passer, de mener. Usus: Traductio furibundi hominis ad plebem, admission d’un furieux dans l’ordre des plébéiens. Traductio temporis, marche ou cours du temps.
TRĀDUCTOR, ōris, m. Qui fait passer d’un état dans un autre. Usus: Traductor ad plebem.
TRĀDUX, dŭcis, m. Sorte de vigne ou de sarment que l’on fait passer d’un arbre ou d’une vigne à l’autre. Syn. Stirps arboris vel vitis alio traducta.
TRĂGĬCĒ, D’une manière tragique. Syn. Sublate, ample.
TRĂGĬCUS, a, um, Tragique. Usus: Poeta tragicus.
TRĂGŒDĬA, æ, f. Tragédie, genre tragique. Rad. a τράγος, hircus, et ἄδω, cano, quia in Bacchi honorem fabula canebatur, cujus victima hircus, qui victoribus in præmium dabatur. Usus: 1. Tragœdiam facere, scribere, agere, absolvere. 2. Transl. Langage élevé, sublime. Quantas tragœdias effecit, excitavit? Tragœdias in nugis agere, avoir recours dans les bagatelles aux grands moyens de la tragédie.
TRĂGŒDUS, i, m. Acteur tragique, tragédien. Usus: Vox tragœdorum.
TRĀGŬLA, æ, f. Sorte de javelot. Teli genus.
TRĂHO, is, traxi, tractum, ere, a. Tirer, traîner, emporter. Syn. Vi adduco, impello. Adv. Consulto, divinitus, amplius, extrinsecus, leviter. Usus: 1. Uno impulsu plures in calamitatem trahuntur. Trahere aliquem in invidiam. 2. Accipio, sortior, tirer, recevoir. Ex contumelia nomen traxit. Molestia ex re quapiam trahere. 3. Produco, extraho, traîner en longueur, prolonger. Bellum trahere; noctem vario sermone trahere. 4. Allicio, attirer, séduire. Trahimur omnes laudis studio. Cf. Moveo.
TRĀJECTĬO, ōnis, f. Action de traverser, passage, traversée. Usus: Maris trajectio; verborum trajectio.
TRĀJECTŬS, ūs, m. Passage, traversée. Usus: In trajectu Albulæ amnis submersus est.
TRĀJĬCĬO, is, jēci, jectum, ere, a. Traverser, franchir. Syn. Transeo, traduco. Adv. Aperte, celeriter. Phras. 1. Fluvium trajicere, traverser un fleuve. Flumen navibus transire; superare fluvium; fluvium transmittere; transgredi flumen. 2. Trajicere milites in adversum littus, transporter les soldats sur la rive opposée. Flumen copias traducere, trajicere; in adversam fluminis oram milites transportare. 3. Trajicere aliquem sciopo, percer qqn d’une balle. Glande plumbea sternere, conficere, exanimare, transverberare. Usus: 1. In Græciam trajicere. 2. Traduco, franchir. Alpes trajecit Antonius. Exercitum Rhodanum trajeci. 3. Longius jacio, jeter au-delà, lancer au-delà. Murum jaculo trajecit. Cf. Transeo.
TRĀMES, ĭtis, m. Chemin de traverse, sentier. Syn. Semita. Usus: Egressus est non viis, sed tramitibus.
TRĀNO, as, avi, atum, are, a. Traverser à la nage. Syn. Trajicio.
TRANQUILLĒ, Tranquillement, paisiblement, sans bruit. Syn. Placate, placide. Usus: Tranquille et placide vitam traducere.
TRANQUILLĬTAS, ātis, f. Tranquillité, repos, calme. Syn. Quies, otium, securitas, tranquillus animus; placata, tranquilla, quieta vita. Epith. Honesta, reliqua, summa, utilis, mirifica. Phras. 1. Res ea magnam tibi tranquillitatem pariet, cette affaire vous apportera un grand repos. Efficiet ut quiete tranquilleque agas; ut summa sit rerum tranquillitas, summa animi quies; ut vivere, agere, ducere vitam tranquillam possis; facilem ut habeas et expeditum rerum tuarum vitæque cursum; ut omni molestia vaces; ut otio fruaris jucundissimo, uberrimo, suavissimo; ut otio tibi frui liceat. Ea res præstabit tibi otium vitamque ab omni metu curaque vacuam; vitam facilem, quietam, omnium expertem perturbationum; vitam ab omni molestia remotam, sejunctam, segregatam, disjunctam. 2. DEO sit gratia, magna nunc tranquillitate fruor, grâces à DIEU, je jouis maintenant d’une grande tranquillité. Quæ DEI est gratia, vacuus molestiis sum, sine cura, sine sollicitudine; DEI benignitate factum est ut nunc quidem omni molestia vacem, ut nullis angar curis, ut nulla vexer sollicitudine. Divino munere procul absum a molestiis; extra molestiam tranquille ago. DEI benignitate contigit ut nulla animum paulo molestior afficiat, vexet, exagitet, commoveat, perturbet cogitatio. DEI benignitate bene, tranquille, commode est animo meo; animo sum ab omni molestia soluto, vacuo, libero, longe sejuncto. DEI me benignitas ab omni molestia exemit, eripuit, liberavit, vindicavit. Usus: Vitam otii, quietis, tranquillitatis plenissimam sectari. Cf. Quies.
TRANQUILLO, as, avi, are, a. Calmer, apaiser. Syn. Placo. )( Perturbo. Usus: Tranquillare animos perturbatos.
TRANQUILLUS, a, um, Calme, tranquille, paisible. Syn. Quietus, securus, sedatus, placatus, lenis, placidus, omnis perturbationis expers. )( Turbulentus. Phras. Vix credas quam tranquillo sim animo, vous vous douteriez à peine du calme dont je jouis. Vix cogitatione assequare securitatem, quietem, tranquillitatem, æquitatem animi mei; qua quiete fruar; quam ab omni cura vacuo sim animo; quam procul ab omni cura absit animus meus; quam tranquille agat ac se ipso fruatur; quam omni vacem perturbatione; quam parum animus cura fluctuet, agitetur; vix cogitatione possis consequi quæ sit animi mei tranquillitas. Cf. Tranquillitas. Usus: Tranquillo animo esse, consistere; tranquilla et serena frons. Cf. Quietus.
TRANS, Au-delà de, par-delà. Usus: Cogito trans Tiberim hortos parare. Trans mare fugi.
TRANSACTOR, ōris, m. Celui qui prépare une transaction, intermédiaire. Usus: Rerum omnium transactor et administer.
TRANSALPĪNUS, a, um, Situé au-delà des Alpes, transalpin. Usus: Nationes transalpinæ.
TRANSCENDO, is, di, sum, ere, a. Franchir en montant, traverser, passer. Syn. Transeo. Usus: Hoc malum transcendit Alpes. Cf. Scando.
TRANSCRĪBO, is, scripsi, scriptum, ere, a. Transcrire, copier, reproduire par écrit. Syn. Exscribo, describo. Usus: Orationes totas sua manu transcripsit.
TRANSCURRO, is, curri, cursum, ere, n. et a. Courir au-delà, courir devant. Usus: Dum Cyri, dum Alexandri similis esse voluit, qui suum cursum transcurrerant, en voulant ressembler aux Cyrus et aux Alexandre, qui au lieu de fournir leur carrière, l’avaient franchie d’un bond.
TRANSENNA, æ, f. Fenêtre. Syn. Fenestra, cancelli. Usus: Eam copiam quasi per transennam prætereuntes, strictim aspeximus, nous n’avons pu entrevoir ces richesses qu’en passant et comme à travers une gaze.
TRANSĔO, is, ĭi vel īvi, ĭtum, ire, n. Passer au-delà, passer à travers, traverser, franchir. Syn. Trajicio, transmitto, transcendo, transgredior, prætervehor, permeo, trano, delabor, deflecto, abeo, defluo. Adv. Auspicato, breviter, deinceps, facile, leviter, separatim, singillatim, tuto, quam brevissime. Phras. Cave ne modestiæ terminos transeas, prenez garde de dépasser les bornes de la modestie. Ne longius progrediare quam modestiæ ratio patiatur; ne quos modestia tibi terminos præscribit transilias, transgrediare, transcendas, prætergrediare; ne modestiæ terminos vel cancellos egrediare, excedas; ne a præscriptis modestiæ cancellis excedas. Usus: Flumen, mare transire. Ad alium sermonem transire; in sententiam alicujus, in alia omnia, ad partes alterius transire. Si quidem est peccare, transire lineas. Legem, modum transire. Aliquid silentio transire.
TRANSFĔRO, fers, tŭli, lātum, ferre, a. Porter au-delà, transporter, transférer. Syn. Traduco, confero. Adv. Acute, astutius, apertius, audacius verba. Contumeliose, crebrius, tragice, commode, deinceps, separatim, indidem. Phras. 1. Invidiam omnem in me transtulit, il fit retomber sur moi tout l’odieux. Ad me transfudit; invidiam omnem deoneravit et in me trajecit; totam invidiæ molem in me transmovit, derivavit, traduxit. Invidia tota, eo potissimum auctore, in me vertit. 2. (De verbo ad verbum in latinum transtulit, Vulg.), il traduisit en latin mot à mot. Verbis totidem in latinum transtulit; verbum pro verbo reddidit; verbum de verbo expressit; ad verbum transtulit. Usus: Cum de curriculo studiorum tuorum deflexisses, animumque alio transtulisses, et que tu te fus décidé à faire autre chose. Amorem suum, curam, laborem, studium ad illud transtuli. Culpam transferre in alium, rejeter la faute sur d’autres. Verba apertius transferre. Cf. Verto.
TRANSFĪGO, is, xi, xum, ere, a. Transpercer, percer d’outre en outre. Syn. Configo, gladium lateri, jugulo defigo. Usus: Hasta transfixus.
TRANSFŎDĬO, is, fōdi, fossum, ere, a. Percer, transpercer. Syn. Transfigo, transverbero, trajicio latus. Usus: Fugienti latus transfodit.
TRANSFORMO, as, avi, atum, are, a. Transformer, métamorphoser. Syn. In aliam formam muto; in aliam imaginem me converto; aliam personam, speciem, imaginem induco, fero. Cf. Muto.
TRANSFŬGA, æ, m. Transfuge, déserteur. Syn. Perfuga. Usus: Scipio transfugas et fugitivos bestiis objecit.
TRANSFŬGĬO, is, fūgi, ere, a. Passer à l’ennemi, déserter. Syn. Perfugio, profugio. Adv. Levissime. Usus: Ab afflicta amicitia ad florentem transfugere et devolare.
TRANSFŬGĬUM, ĭi, n. Action de passer à l’ennemi, désertion. Syn. Defectio, profugium. Usus: Longius ab hoste abiit, ut levibus ingeniis impeditiora essent transfugia, il s’éloigna de l’ennemi, afin que la désertion fut plus difficile pour tous ces esprits légers.
TRANSFUNDO, is, fūdi, fūsum, ere, a. Transvaser, verser, répandre. Syn. Transfero. Adv. Libenter. Usus: Amorem omnem abjecit atque in hunc transfudit. Omnes meas laudes libenter ad te transfuderim, je serais disposé à reporter sur toi, etc. Cf. Transfero.
TRANSGRĔDĬOR, eris, essus sum, ĕdi, d. Passer outre, traverser. Syn. Migro. Adv. Inauspicato. Usus: Alpes transgredi. Cf. Transeo.
TRANSGRESSĬO, ōnis, f. Action de franchir, de traverser. Syn. Transitus. Epith. Concinna. Usus: Vallum Alpium contra transgressionem Gallorum. Cf. Delictum.
TRANSĬGO, is, ēgi, actum, ere, a. Terminer un différend, conclure, arranger. Syn. Decido, pactionem facio, conficio, gero, ago, perficio. Adv. Commode. Usus: 1. Transigere et decidere cum aliquo de re aliqua. Modica pecunia transiges. 2. Rem perficio, absolvo, mener à bonne fin, achever, accomplir. Transigere multas res uno tempore. Susceptum negotium transigere. 3. Ago, passer, consumer, mener. Vitam otiosam transigere et ludo jocisque conterere. Cf Pactum, Paciscor.
TRANSĬLĬO, is, ŭi, ire, n. et a. Traverser en sautant, sauter; dédaigner. Syn. Prætereo, transeo, prætervehor. Usus: Transilire ante pedes posita, négliger ce qu’on a devant soi. Cf. Transeo.
TRANSĬTĬO, ōnis, f. Action de passer dans un autre parti; transition. Usus: Transitio ad plebem. Nullis transitionibus ejus utitur oratio.
TRANSĬTŬS, ūs, m, Passage, traversée. Usus: Fossæ transitum ponticulo junxit.
TRANSLĀTĬO, ōnis, f. Transport, translation; traduction dans une autre langue; métaphore. Usus: Verecunda debet esse translatio. Epith. Pervia, paulo durior, liberalis, multa, verecunda, continua, frequentissima, mollissima, puerilis.
TRANSLĀTĪTĬUS (tralatitius), a, um, Reçu par transmission ou par tradition, transmis, traditionnel. Usus: Vetus hoc edictum translatitiumque est, édit rendu par l’ancienne magistrature, tradition de jurisprudence. Nosti hæc translatitia.
TRANSLĀTĪVUS, a, um, Relatif au changement, qui produit ou exige un changement. Usus: Constitutio translativa, cause de récusation, exception déclinatoire.
TRANSLĀTOR, ōris, m. Celui qui emporte ailleurs, qui détourne. Usus: Translator quæsturæ.
TRANSMĂRĪNUS, a, um, D’outre-mer.
TRANSMĬGRO, as, avi, atum, are, n. Passer d’un lieu dans un autre, émigrer. Usus: Suadebat ut Veios transmigrarent, il leur conseillait de passer à Véies. Cf. Migro.
TRANSMISSĬO, ōnis, f. Trajet, traversée, passage. Syn. Trajectio. Epith. Superior. Usus: Navigationem magnopere timebam, memor prioris tuæ transmissionis.
TRANSMITTO, is, mīsi, missum, ere, a. Envoyer d’un lieu dans un autre, transporter, faire passer. Syn. Transeo, trajicio. Usus: 1. Cæsar in Africam transmisit secunda navigatione. 2. Trado, livrer, abandonner. Provinciam, bellum, negotium alteri transmittere. 3. Posthabeo, consacrer. Omne tempus meum amicorum temporibus transmittendum putavi, j’ai cru devoir consacrer tout mon temps aux intérêts de mes amis. 4. Consumo, en parl. du temps: passer, mener, couler. Tempus inter libros transmittere. Cf. Mitto.
TRANSMONTĀNUS, a, um, Situé au-delà des monts. Syn. Qui ultra montes habitat.
TRANSNĂTO, as, avi, atum, are, n. Traverser à la nage. Syn. Trano, natando flumen transeo. Cf. Trano.
TRANSPORTO, as, avi, atum, are, a. Transporter, passer ou faire passer au-delà. Syn. Trajicio, transfero. Usus: In Macedoniam tantum exercitum transportavit. Cf. Transfero.
TRANSTRUM, i, n. Banc de rameurs.
TRANSVECTĬO, ōnis, f. Passage traversée. Usus: Num te terret transvectio Acherontis?
TRANSVĔHO, is, vexi, ctum, ere, a. Transporter au-delà, faire passer. Syn. Trajicio, traduco. Usus: Mare transvehi, traverser la mer.
TRANSVERBĔRO, as, avi, atum, are, a. Transpercer, percer en frappant. Syn. Transfigo. Usus: Bestiam venabulo transverberare.
TRANSVERSUS, a, um, Oblique, transversal. Syn. Obliquus. )( Rectus. Usus: Multæ viæ transversæ. Ab hac lege mihi non licet transversum digitum, unguem discedere, il ne m’est pas permis de m’écarter d’une ligne de cette loi. Ecce tibi e transverso. Transversa ecce incurrit fortuna, vient se mettre en travers, vient à la traverse. Transversis itineribus Romam properat, par des chemins de traverse. Cf. Obliquus.
TRANSVŎLO, as, avi, atum, are, a. et n. Voler au-delà. Usus: Oceanum transvolavit Romanæ urbis gloria, la gloire de la ville de Rome a traversé les mers.
TRĂPĔZŎPHŎRON, i, n. Figure servant de support à une table, pied de table. Syn. Statua sustinendæ mensæ facta.
TRĔCENTI, æ, a, Trois cents. Usus: Leonidas se in Thermopylis trecentosque eos, quos eduxerat Sparta, opposuit hostibus, Léonidas s’opposa aux ennemis dans les Thermopyles avec les trois cents soldats qu’il avait amenés de Sparte.
TRĔDĔCIM, Treize. Usus: Tredecim captis navibus, decem demersis.
TRĔMĔBUNDUS, a, um, Tremblant, qui tremble. Usus: Vox, manus tremebunda.
TRĔMĔFĂCĬO, is, fēci, factum, ere, a. Faire trembler, ébranler. Syn. Concutio. Cf. Terreo.
TRĔMO, is, ŭi, ere, n. Trembler, être tremblant, craindre, redouter. Syn. Contremisco. Adv. Omnino. Usus: Qui tremunt et exalbescunt objecta re terribili. Cf. Timeo.
TRĔMOR, ōris, m. Tremblement, agitation. Usus: Terrorem tremor et pallor et dentium crepitus consequitur. Cf. Timor.
TRĔMŬLUS, a, um, Tremblant, agité. Syn. Tremens, tremebundus.
TRĔPĬDĀTĬO, ōnis, f. Agitation, préoccupation, désordre, trouble. Syn. Metus, commotio, tumultus. Cf. Timor.
TRĔPĬDĒ, En s’agitant, en tremblant, avec crainte. Usus: Stativa trepide deserta sunt.
TRĔPĬDO, as, avi, atum, are, n. S’agiter en désordre, se troubler, s’alarmer. Syn. Timeo, metuo, pavore defixus sto. Phras. Trepidatum est, on commença à trembler. Lymphati trepidare cœperunt; omnium pectora occultus metus percurrit, pervasit; lymphati aguntur ferunturque; metu obtorpescunt; pavore exanimantur. Cf. Timeo.
TRĔPĬDUS, a, um, Inquiet, agité, alarmé. Syn. Pavidus, metuens, timens. Usus: Trepida res, dubia, et ob hoc timorem inducens.
TRĬANGULUS, a, um, A trois angles, triangulaire. Usus: Ea triangula, alia quadrata nominant.
TRĬBŪLIS, is, m. Qui est de la même tribu. Syn. Curialis. Epith. Turbulentus, vicinus. Usus: Apud tribules suos plurimum gratia potest.
TRĬBŪNĂL, ālis, n. Espace élevé et demi-circulaire ou siégent les magistrats, tribunal. Syn. Sella judiciaria. Epith. Certum, totum, continuatum, proximum. Phras. Pro tribunali sedere, siéger sur son tribunal. Judiciis præesse; jura reddere; cognitionem capitalium rerum exercere; judicium exercere; causas cognoscere. Cf. Judicium. Usus: Pro tribunali sedere, sententiam pronuntiare.
TRĬBŪNĀTŬS, ūs, m. Dignité ou fonction de tribun, tribunat. Syn. Magistratus tribunorum plebis. Epith. Ardens, militaris, pestifer et funestus, præclarus, tacitus, totus, turbulentissimus. Usus: Tribunatum petere, suscipere, seditiose gerere.
TRĬBŪNĪTĬUS, a, um, De tribun (du peuple ou des soldats). Usus: Furor, terrores tribunitii. Potestas tribunitia.
TRĪBŪNUS, i, m. Tribun du peuple, magistrat institué pour défendre les intérêts du peuple. Syn. Populi defensor et custos. Epith. Nimium acer, vehemens, acerbus, criminosus, amentissimus, felix, fœdissimus, furiosus, horridus, improbus, inermis atque imparatus, iners, levis, non bonus, militaris, modestus, non modo non seditiosus, sed etiam seditiosis adversarius, officiosissimus, perniciosus, similis gladiatori, sordidissimus, vesanus, vetus ac fortis, vigilans et accuratus, valens, vetus. Usus: 1. Ut Lacedæmone Ephori regibus, sic Romæ consulibus tribuni sunt oppositi. 2. Tribunus militum, qui ordines ducit, tribuns des soldats.
TRĬBŬO, is, ŭi, ūtum, ere, a. Distribuer, donner, accorder. Syn. Do, præsto, impertio. Adv. Caste, exigue, infinite, libentissime, liberaliter, longe, plurimum, multum, nunquam, pure, recte. Usus: 1. Suum cuique, opem et misericordiam miseris, honorem magistratibus tribuere. 2. Honorem habeo, defero, confido, avoir des égards, de la condescendance, accorder par déférence. Patri tuo semper plurimum tribui. Tribue hoc valetudini tuæ. Nimium tibi ipse tribuis. 3. Divido, distribuer, diviser, partager. Rem universam in partes tribuere. Cf. Do, Divido, Largior.
TRĬBŬS, ūs, f. Tribu, division du peuple romain. Syn. Curia, corpus. Epith. Certa, rustica, urbana. Usus: Populum in tribus dividere. Tribu certa esse. Tribu moveri. Sui corporis tribusque homines sibi obnoxios habuit.
TRĪBŪTĀRĬUS, a, um, Tributaire. Syn. Stipendiarius, vectigalis. Cf. Vectigalis.
TRĬBŪTIM, Par tribus. Syn. Per tribus singulas.
TRĬBŪTĬO, ōnis, f. Division, partage, répartition. Syn. Distributio. Usus: Æquabilis tributio.
TRĬBŪTUM, i, n. Tribut, impôt, contribution. Syn. Quod a subjectis principi vel reipublicæ penditur. Epith. Acerbissimum, intolerabile. Phras. Magna tributa dare cogimur, nous sommes obligés de payer de grands tributs. Magnitudine tributorum premimur; gravi tributo et collatione iniqua frumenti opprimimur; ex censu tributa conferenda sunt maxima; vectigal in annos singulos magnum pendere; tributa pendere intolerabilia; stipendia ingentia dependere cogimur. Usus: Tributum ferre, pendere, solvere, conferre, payer, acquitter. In singula capita tributum imponere, imposer. Tributo, stipendio liberare, a tributis vindicare; tributorum finem afferre, délivrer, dispenser. Cf. Vectigal.
TRĪCÆ, ārum, f. pl. Embarras, contrariétés. Syn. Impedimenta. Epith. Domesticæ. Usus: Biennium in his tricis moror. Cf. Nugæ.
TRĪCĒNI, æ, a, Qui sont par trente. Usus: Tricenos milites ex singulis legionibus, trente soldats par légions.
TRĬCEPS, cĭpĭtis, A trois têtes.
TRĪCĒSĬMUS, a, um, Le trentième. Usus: Hujus a morte tertius hic et tricesimus est annus, il y a 33 ans qu’il est mort.
TRĪCĬES, Trente fois. Usus: Æris tricies potest habere, c. à d., trois millions de sesterces.
TRĪCLĬNĬUM, ĭi, n. Lit de table; salle à manger. Syn. Conclave, cœnaculum tribus ad discumbendum lectis instructum. Usus: Tribus tricliniis accepti sumus valde copiose.
TRĪCOR, aris, atus sum, ari, d. n. Faire des difficultés, chercher des détours. Syn. Nugor, nugas ago. Usus: Publius tecum tricatus est. Cf. Nugor.
TRĪDŬUM, i, n. Espace de trois jours. Usus: Quum tridui viam processisset, après trois jours de marche.
TRĬENNĬUM, ĭi, n. Espace de trois ans, trois ans. Usus: Biduum aut triennium est quum virtuti nuntium remisisti.
TRĬENS, entis, m. La troisième partie d’un tout, le tiers. Usus: Eum video testamento cum duobus coheredibus esse in triente, le tiers dans une succession.
TRĬĔTĒRIS, ĭdis, f. Fête qui se célèbre tous les trois ans: fête de Bacchus.
TRĪGĒSĬMUS, a, um, Cf. Tricesimus.
TRĪGINTA, Trente. Usus: Romulus quum septem et triginta regnavisset annos. Conjectus in carcerem triginta jussu tyrannorum, par l’ordre des trente tyrans (à Athènes).
TRĪNI, æ, a, Qui sont trois, qui vont par trois. Usus: Ipse cum tribus legionibus circum Samarobrivam trinis hibernis hiemare constituit. Milites trinis castris potiuntur, s’emparent des trois camps.
TRĬPARTĪTŌ, En trois parties ou trois parts. Usus: Qui bona dividit tripartito, qui fait trois parts de ses biens.
TRĬPARTĪTUS, a, um, Divisé ou divisible en trois parts. Usus: Qui e divisione tripartita duas partes absolverit, huic necesse est restare tertium.
TRĬPLEX, ĭcis, gen. com. Triple. Usus: Plato triplicem finxit animum, Platon fait l’âme triple.
TRĬPLĪCĬTER, De trois manières, d’une triple façon. Usus: Commutabimus tripliciter: verbis, pronuntiando, tractando.
TRĬPLUS, a, um, Triple. Usus: Pars tripla.
TRĬPŬDĬO, as, avi, atum, are, n. Danser dans les solennités religieuses, trépigner, bondir. Usus: Exsultans ac tripudians. Cf. Exsulto.
TRĬPŬDĬUM, ĭi, n. Danse religieuse; augure favorable. Epith. Solistimum. Usus: Tripudium solistimum fit, cum ex offa aliquid in terram cadit, l’augure est favorable quand il tombe qqche par terre (à cause de l’avidité des poulets sacrés).
TRĬPUS, ŏdis, n. Siége à trois pieds, trépied. Usus: Sacri tripodes.
TRĬQUĔTRUS, a, um, Triangulaire, qui a trois angles. Syn. Triangulus.
TRISTIS, e, gen. com. Triste, affligé, chagrin. Syn. Mœstus, mœrens, dirus. )( Hilaris, jucundus. Phras. Quid ita tristis es? Pourquoi êtes-vous si triste? Quid angeris? quid te excrucias? cur mœrore conficeris? quid tuæ miseriæ te ita discruciant? quid te mœror quotidianus lacerat et conficit? cur animum ita mœrori das luctu afflictus et confectus? quid ita in lacrimis et mœrore consenescis? quid diffidens ac desperans de rebus tuis in sordibus, lamentis luctuque jaces? quid tristis capite demisso terram intueris? quid ita in domo tua omnia deserta, horrida, muta, plena luctus et mœroris? quid ita frontem contrahis? quid te in hunc mœrorem rapit, conjicit? Cf. Tristitia. Usus: Tristis et conturbatus domum abiit. Tristis natura et recondita. Tristissimis reipublicæ temporibus.
TRISTĬTĬA, æ, f. Tristesse, affliction. Syn. Mœror, severitas. Epith. Simulata versutaque. Phras. 1. Immodica tristitia laborat, une tristesse immense l’accable. Æger animi est; haud levis dolor mœstum opprimit; fatigat hominem animi ægritudo ingens; vultu ipso dolorem animi præfert; doloris magnitudinem vix capit; tristitiæ immodicæ se dat, dedit; ægritudini se dedit; ægritudine ingenti opprimitur, conficitur; ægritudinem suscipit immodicam; pessime est animo; afflictus mœrore languet animus; tristissimis vexatur et conficitur curis; mœrore et lacrimis propemodum contabescit; assiduo in luctu est, versatur; modum lugendi non facit; magnam tristitiam subit; lacrimis et tristitiæ se tradit. Cf. Tristis, Ægritudo, Mœror. 2. Res ea magnam mihi tristitiam peperit, cette affaire m’a causé une grande affliction. Magnam mihi ægritudinem attulit; magna me ægritudine affecit; animum mœrore cumulat, cruciat, opprimit, conficit; ea res vehementer me mordet, pungit, sollicitat, angit, acerbe vexat, graviter commovet. Cf. Dolor, Mœror. 3. Deponamus tandem hanc tristitiam, débarrassons-nous enfin de cette tristesse. Mitigemus istam tristitiam et relaxemus; tollatur omnis illa superior tristitia; mentem tandem a tristitia hac abducamus; ægritudinem exuamus, abjiciamus; animum ægritudine levemus, deleatur ista ex animo tristitia; ægritudinem, quam ea res nobis asperserat, ex animo deleamus, exturbemus, abstergamus. Usus: Aliquem ad tristitiam contorquere. Tristitiam et severitatem mitigare. Oratione aliquem a tristitia abducere. Cf. Ægre fero.