← Retour

Lexicon Latinum : $b Universae phraseologiae corpus congestum etc.

16px
100%

ARBOR, ŏris, f. Arbre. Epith. Aurifera, novella, vetula, infelix, senescens. Usus: Arbores vivere et senescere dicimus. Directæ in quincuncem arbores. Ambulatio a novellis arboribus opacata. Arbores serere, qua alteri seculo prosint. Proceritates arborum.

ARBUSTUM, i, n. Arbuste. Syn. Arbores multæ ad fructum consitæ; solum arboribus consitum, convestitum. Usus: Arbusta foliorum tegmine ornata.

ARCA, æ, f. Armoire, coffre-fort. Syn. Armarium, capsa, cista. Epith. Inanis, plena. Usus: Animus hominis dives, non arca appellari solet. Argentum in arca positum. Arcæ alicujus confidere, compter sur la caisse de qqn.

ARCĀNO, En secret. Syn. Secreto, clam, remotis arbitris. Usus: Arcano paucula cum illo collocutus sum.

ARCĀNUM, i, n. Secret.

ARCĀNUS, a, um, Secret, caché. Syn. Occultus. Phras. 1. Non sunt ista arcana, ces choses ne sont pas secrètes. Non ex occulto aliquo genere litterarum quæsita sed sumpta de medio. Non sunt ista interiora quæpiam; nihil est, quod non in concione recte legi possit. Nihil hic mysteriorum; nihil quod non committi omnibus possit. 2. Arcana ista sunt, ces choses sont secrètes. Si quid sancti est ad silentium, istud est. In secreto hæc cum amicis sunt volutanda, et non foras efferenda. Tecum ista tibi habeto, quæ committi omnibus haud tuto possunt. Usus: Arcana occultaque omnia foras extulit, il a tout découvert et montré au grand jour.

ARCĔO, es, cui, ere, a. Enfermer, écarter, détourner. Syn. Defendo, abigo, propulso, prohibeo. Usus: 1. Honestas, non pœna ab injuria homines arcere debet. Ferro arcere contumeliam. 2. Prohibeo, pello, removeo, averto, repousser, éloigner de. Hostem finibus pauperes aditu arcere. Juventus a libidinibus arcenda. Frigora, nives, solem arcere; defendere solem, hiemem, ardorem, défendre du soleil, du froid etc. 3. Coerceo, emprisonner. Servi custodiis arcendi sunt et vinculis.

ARCESSO, & ACCERSO, is, ivi, itum, ere, a. Mander, appeler. Syn. Voco, evoco. Adv. Aliunde, ultro. Usus: 1. Olim ab aratro arcessebantur consules. In senatum, in patriam arcessere aliquem. 2. Repeto, tirer de, chercher. A capite rem arcessere, reprendre (une chose à son origine). Longius inde arcessere. 3. Accuso, appeler en justice, accuser. Capitis, in judicium capitis, arcessere quempiam, accuser qqn d’un crime capital. Judicio aliquem arcessere. 4. Concilio, procurer. Orationi splendorem arcessere, donner de l’éclat à un discours. Cf. Voco, Accuso.

ARCHĔTYPUS, i, m. Original, modèle, archétype. Syn. Prima forma, typus, exemplar. Usus: Archetypus crebris locis refectus et inculcatus.

ARCHĬPĪRĀTA, æ, m. Chef de pirates. Syn. Princeps piratarum. Epith. Subdititius, terrestris, vetus. Usus: Archipirata a latrone productus.

ARCHĬTECTOR, aris, atus sum, ari, d. Construire, bâtir. Syn. Fabricor, struo. Adv. Optime. Usus: Mente quidlibet nobis fabricari possemus, et architectari. Voluptates invenire novas, et architectari, inventer des plaisirs nouveaux. Cf. Ædifico.

ARCHĬTECTŪRA, æ, f. Architecture. Syn. Architectandi ars. Usus: Honestæ artes sunt, medicina, architectura.

ARCHĬTECTUS, i, m. Architecte. Syn. Machinator, princeps architectandi. Epith. Bellus, malus. Usus: Omnium architectorum et machinatorum princeps Chrysogonus. 2. Transl. Auctor, magister, auteur, artisan. Stoici, architecti verborum. Epicurus inventor voluptatis, et quasi architectus beatæ vitæ. Sceleris architectus.

ARCTĒ, Étroitement. Syn. Stricte. Usus: Arcte et graviter dormire. Arcte complecti aliquem.

ARCTO, as, avi, atum, are, a. Serrer. Syn. Constringo, coangusto, coarcto, in angustum cogo. Usus: Naves arctatæ. Cf. Angustiæ.

ARCTUS, a, um, Étroit, resserré. Syn. Adstrictus, obstrictus, angustus. )( Laxatus, latus. Usus: Arctissimum amicitiæ vinculum. Arctioribus laqueis tenetur, quam ut evadat. Arctiora somni tempora, quam nectis. Arctus me somnus complexus est. Cf. Angustus.

ARCŬLA, æ, f. Petite boite. Syn. Arca parva, capsa. Usus: Liber meus omnes Isocratis arculas consumpsit, mon livre a consumé tous tes parfums d’Isocrate (en parlant des ornements du style).

ARCŬO, as, atum, are, a. Courber en arc. Syn. In modum arcus curvo. Usus: Curru arcuato vectus, assis dans un char couvert.

ARCŬS, ūs, m. Arc. Epith. Coloratus, intentus, pulcher. Usus: 1. Animum tanquam arcum intentum habere. Arcum intendere, adducere; arcum remittere, laxare. 2. Iris, arc-en-ciel. Arcus ille e nubibus efficitur.

ARDENTER, Avec ardeur. Syn. Vehementer, intensius, majorem in modum cupere aliquid.

ARDĔO, es, arsi, arsum, ere, n. Être enflammé, brûler. Syn. Flagro, conflagro, deflagro. Adv. Acerrime. Phras. 1. Helenæ causa Troja arsit, Hélène fut la cause de l’incendie de Troie. Conflagravit; igne periit, absumpta, consumpta est; deflagravit, incensa est, in cineres abiit; in bustum conversa est. 2. Domus ardere cœpit, la maison commence à brûler. In ea domo non mediocre incendium excitatum est; domus igne correpta, absumpta, combusta est: gravis periculi, summi damni flamma exorta est. Domus ignem, flammam concepit, exarsit pars domus, et collucet continenti incendio; late fundit incendium; flammam differt; periit incendio domus; incendio hausta, deleta est. Usus: 1. Domus ardebat non fortuito, sed oblato incendio. 2. Transl. Ira et dolore ardet, il brûle de dépit et de douleur. Bello ardet Gallia. Ardent oculi. Ardet illi ad ulciscendum animus. Cupiditate, amore, invidia ardet. Omnium bonorum odia in te ardent. Cf. Flagro, Incendium, Accendo.

ARDOR, ōris, m. Ardeur, feu. Syn. Æstus, flagrantia, incendium. Epith. Acerrimus, et mobilissimus, cœlestis, clarus, expressus, imperatorius oculorum, integer et purus, et liber, restinctus, summus, nimius, temperatus, tenuis et nulla admixtione concretus, ultimus et altissimus atque undique circumfusus et extremus, omnia cingens, atque complexus. Usus: 1. Solis ardore torreri. Ardore conflagrare. Ardorem a vitibus pampini defendunt, propulsant. 2. Fulgor, splendor, éclat. Vide in eo ardorem vultus, atque motuum. 3. Vehementia, vis ingens, désir, ardeur, passion. Impetus animi, cupiditas vincendi, ardor mentis ad gloriam. Ardorem, cupiditatem restinguere, reprimere. Consedit ille animi ardor et studium. Cf. Fervidus, Calor.

ARDŬUS, a, um, Escarpé, élevé. Syn. Ascensu acclivi et aspero. Adv. Vehementer. Usus: 1. Oppidum difficili ascensu, et arduo. 2. Transl. Difficilis, pénible, difficile. Arduum longi temporis, magnæque cogitationis opus moliri. Cf. Difficilis.

ĀRĔA, æ, f. Aire, surface plane, unie. Syn. Locus sine ædificio in urbe; ruri ager, et ubi frumenta excutiuntur. Epith. Præclara, pulchra. Usus: Æstimatores magni æstimant tuas areas. In areis fraudare Decumanum, tromper le percepteur de la dîme. Nemo frumentum de area tollat.

ĂRĒNA, æ, f. Sable. Usus: Arenam emere aut paludem.

ARĒNŌSUS, a, um, Sablonneux. Usus: Terra, littus arenosum.

ĂRĔO, es, arui, ere, n. Être desséché, aride. * Usus: Fauces arent siti, sa gorge brûle de soif.

ĀRESCO, is, escere, n. Se dessécher. Syn. Viriditatem amitto. )( Madefio. Usus: Arescere herbæ, et interfici incipiunt. In alienis malis lacrima cito arescit.

ARGENTĀRĬA, æ, f. Banque. Syn. Argentariorum munus, functio, vel taberna. Epith. Dissoluta, non ignobilis, maxima. Usus: Argentariam non ignobilem fecit. Dissolvere argentariam.

ARGENTĀRĬUS, ii, m. Banquier. Syn. Trapezita, collybista, qui argentariam facit. Epith. Gratiosus apud omnes homines. Usus: Augusti avus fuit argentarius. Vidi hoc in argentariorum tabulis.

ARGENTĔUS, a, um, D’argent. Aquila, signa argentea.

ARGENTUM, i, n. Argent. Epith. Expositum, grande, optimum, plenum artis, purum, tam præclarum, tam nobile. Usus: 1. In illa insula ne scrupulus quidem argenti inventus est. 2. Pecunia, nummi argentei, argent monnayé, pièces d’argent. Navis erat plena argenti facti et signati. Argentum cælatum. Argento aliquem emungere. Cf. Pecunia. Argentum infectum, argent non travaillé, en lingots. Cui opponitur: Argentum factum, aut cælatum, argent travaillé, ciselé; Argentum signatum, argent monnayé.

ARGILLA, æ, f. Argile, terre de potier. Syn. Terra tenax. Usus: Hic homulus ex argilla et luto fictus.

ARGŬMENTĀTĬO, ōnis, f. Argumentation, raisonnement. Syn. Ratio, argumentum, argumenti inventi artificiosa expolitio. Epith. Aptissima ad judicationem, bipartita, expers artis, firma, firmior, firmissima, necessaria, probabilis, vehemens, accommodata, contraria, longa et brevis, multa. Usus: Argumentatio est argumenti explicatio. Argumentationem quærere, invenire, concludere.

ARGŪMENTOR, aris, atus sum, ari, d. Argumenter, raisonner. Syn. Argumentis ostendo, probo; argumentis vel conjecturis prosequor. Adv. Sedulo. Usus: Sed quid ego argumentor? quid plura disputo? Tu quidem sedulo argumentaris, quo ista pecunia pervenerit, quid de ea sperandum. Cf. Argumentum.

ARGŪMENTUM, i, n. Argument, raison. Syn. Ratio. Epith. Accusatorium, probabile, inventum, certius, certissimum, commune, falsum, firmum, grave, gravissimum et firmissimum, magnum, majus, maximum, mediocre, molestum et difficile, multum, parvum, pertenue, præclarum et nobile, premendum, propositum, proprium, simile, universum, aptum quoddam et paratum singulis causarum generibus, certum, clarum, clarius luce, consimile, expeditum, exquisitum, firmius, gravius, insitum, aut assumptum, leve, levissimum, medium, plurimum, perfectum, probabile et necessarium, utile. Phras. 1. Argumentis rem probare, prouver une chose. Exquisitis rationibus confirmare; accurate de re dicere; rationibus conquisitis disputare; argumentis uti gravibus et certis; rationibus concludere; rationes suggerere firmas, et certissimas; causam rationibus persuadere, ostendere, agere, tueri, sustinere. 2. Argumentum hoc affirmandi non leve habeo, j’ai de bonnes raisons pour affirmer ce que j’avance. Rerum earum hæc maxima argumenta habeo; argumentum non leve mihi nascitur; pro argumento est mihi; argumentum est; argumentum duco, accipio, arripio; argumento magno est. Usus: 1. Argumentum est ratio rei dubiæ faciens fidem. Argumentum excogitare, proponere, afferre. Argumentum ducere ab adjunctis; ex re obvia nancisci, arripere, accipere. Argumentum Stoicorum more breviter adstringere, premere, in pauca conferre, serrer ses preuves. Argumentum dilatare. 2. Conjectura, signum, indicium, nota, causa, occasio, signe, indication, indice. Exstant certissima argumenta et indicia sceleris. Id magno argumento est, hominem innocentem esse. Id ego jam antea multis argumentis judicaram. 3. Poematis, Comœdiæ, Tragœdiæ materia, sujet d’un poëme, d’une comédie etc. Tragici, cum explicare argumentum nequeunt, ad Deos confugiunt. 4. Quæcunque res, de qua agendum, subjecta materia tractanda, sujet, matière. Deest mihi argumentum scribendi, je n’ai rien à vous écrire. Argumentum epistolæ hoc erat. Audite concionis ejus argumentum. Cf. Probo, Confirmo, Disputo.

ARGŬO, is, ui, ūtum, ere, a. Accuser, inculper, convaincre. Syn. Accuso, incuso, insimulo. )( Defendo. Adv. Suspiciose. Usus: 1. Aliquem gravis sceleris, de gravi scelere, facinoris reum arguere. 2. Affirmo, prouver, affirmer. Arguo te pecunias in præmium sceleris accepisse. Tu arguis, ego nego. Cf. Reprehendo, Insimulo, Accuso.

ARGŪTĒ, Finement, ingénieusement. Usus: Acute mihi et argute respondit. Callide et argute aliquid conjicere. De difficillimis argumentis argute disputavit.

ARGŪTĬÆ, arum, f. pl. Traits ingénieux, grâce. Syn. Acumen, elegantia, jocus, urbanitas. Usus: Illa oratio multum argutiarum, acuminis, urbanitatis habuit. Argutiæ digitorum (celeritas), gesticulation des doigts. Cf. Acumen, Jocus.

ARGŪTOR, aris, atus sum, ari, d. Babiller, bavarder. Usus: Totam diem argutatur quasi cicada.

ARGŪTŬLUS, a, um, Un peu subtil. Usus: Perfeci libros sane argutulos.

ARGŪTUS, a, um, Fin, ingénieux. Syn. Qui argutias habet, callet, festivus, urbanus, concinnus, elegans, acutus. Adv. Nimium, plane. Phras. Nihil illo argutius esse potest, personne n’est plus délicat que lui. Multum argutiarum et urbanitatis habet; insunt in eo homine argutiæ non inanes ac frivolæ; acumen est singulare. Usus: 1. Poema est ita argutum, concinnum, elegans, ut nihil supra. Quis in sententiis subtilior? quis argutior? 2. Mobilis, vif, mobile. Oculi nimis arguti, ut affecti simus, arguunt. Manus minus arguta digitis. Cf. Facetus.

ĀRĬDUS, a, um, Aride, sec, desséché. Syn. Exsiccatus. Usus: 1. Folia arida. 2. Transl. Tenuis, maigre, sec, chétif. In hac arida, et horrida rusticorum vita. Genus dicendi aridum, exile, concisum, minutum, style sec, maigre.

ĂRĬES, ĕtis, m. Bélier. Animal, signum cœleste, machina bellica. Usus: Pellis inaurata arietis. Ariete murum verberare, quatere, percutere.

ĂRĬĔTĬNUS, a, um, De bélier. Usus: Arietinum jecur ad morbos utile.

ĂRĬĔTO, as, avi, atum, are, a. et n. Choquer (en parl. du bélier), heurter. Syn. Cornibus peto, impeto. Usus: Nisus est cornibus in me arietare.

ĂRĬŎLĀTĬO, ōnis, f. Oracle. Epith. Superstitiosæ ariolationes Accii.

ĂRĬŎLOR, aris, atus sum, ari, d. Débiter des oracles. Syn. Divino, prædico. Usus: Sunt qui quæstus causa ariolentur. Cf. Divino.

ĂRĬŎLUS, i, m. Devin. Syn. Divinationi deditus, divinus. Epith. Impudentes, aut inertes, aut insani. Usus: Aruspicum, arilorum, augurum, vatum, conjectorum furiosæ prædictiones. Cf. Vates.

ĂRISTA, æ, f. Barbe, pointe de l’épi. Usus: Spica munitur vallo aristarum contra avium minorum morsum.

ĂRITHMĒTĬCA, æ, f. Arithmétique. Syn. Ars numerorum. Usus: Homo remotus a dialecticis, in arithmeticis satis versatus.

ARMA, ōrum, n. pl. Arme. Syn. Telum, ferrum. Epith. Aliena, aptissima, avita, civilia, domestica, firma, impia, justa, nefanda, prava, perniciosa, salutaria, scelerata, sempiterna, servilia. Usus: 1. Arma parare, préparer ses armes, s’en revêtir. Arma capere, sumere, induere; armis se accingere, instruere, munire; arma raptim capere, galeam sumere, clypeo corpus protegere, hastam vibrare. 2. Ad arma vocare, appeler aux armes. Ad arma concitare, ciere, conclamare; arma dare imparatis. 3. Ad arma descendere, en venir aux armes. Ad arma venire, concurrere; arma expedire; in armis esse; ire ad arma; arma tentare; rem armis committere. 4. Armis decertare, combattre. Armis contendere, disceptare, decernere; arma movere, ferre, inferre, conferre. 5. Ab armis discedere, cesser le combat. Arma vel conditionibus ponere, deponere, relinquere; aut defatigatione jactare, abjicere, projicere. 6. Defensio, armes, moyen de défense. Prudentiæ armis se tegere. Arma senectutis exercitationes virtutum. 7. Bellum, guerre. Res ad arma spectat, tout tourne à la guerre. Cf. Bellum.

ARMĀMENTA, ōrum, n. pl. Agrès, équipement d’un vaisseau; arme de guerre etc. Syn. Omnis generis instrumenta, ut navis, plaustri, belli. Usus: Caute armamenta locare omnia.

ARMĀMENTĀRĬUM, ii, n. Arsenal. Syn. Locus, ubi armamenta armaque servantur; item: Navale. Epith. Publica. Usus: Ex armamentariis publicis arma populo dividuntur.

ARMĀRĬUM, ii, n. Armoire. Syn. Locus in quo vestes, stragula, et id genus alia servantur. Usus: Aurum ex armario proferre. Armarium perfringere.

ARMĀTŪRA, æ, f. Armure. Epith. Levis, melior, varia. Usus: Levis armaturæ miles. Armatura Romana Transalpina melior.

ARMĀTUS, a, um, Armé, équipé. Syn. Armis instructus, ornatus. Phras. Succinctus armis est, il est revêtu de ses armes. Succinctus ferro est; cum telo est; in armis est; arma fert; telo paratus ornatusque est. )( Inermis, togatus. Usus: 1. Armatos vere appellare possumus, qui scutis telisque parati, ornatique sunt. 2. Transl. Munitus, præditus, animé, doué. Incredibili audacia armatus.

ARMENTUM, i, n. Troupeau de gros bétail. Differ. Grex minorum pecorum; armentum, majorum. Usus: Bos armenta sui generis sequitur.

ARMĬGĔR, ĕri, m. Écuyer. Usus: Armiger Catilinæ, stipator tui corporis, signifer seditionis.

ARMILLÆ, arum, f. pl. Bracelets. Usus: Armillæ, quæ brachialia appellantur.

ARMO, as, avi, atum, are, a. Armer, équiper. Syn. Arma do, arma induo, armis induo, armis instruo. Adv. Justius in aliquem. Usus: 1. Multitudinem hominum cogere, armare, instruere. 2. Transl. Munio, orno, instruo, confirmo, armer, munir, pourvoir. Perditos cives religione Deorum, temeritatem plebis auctoritate publica; se eloquentia armare.

ĂRO, as, avi, atum, are, a. Labourer. Syn. Solum aratro perstringo; terram proscindo, subigo; sulcum imprimo; solum opere renovo; aratro terram verto, effringo, findo. Usus: Sulcum altius imprimere, ut ager aratus, novatus, iteratus meliores fœtus possit, et grandiores edere.

ARRĒPO vel ADRĒPO, is, repsi, ere, n. S’insinuer. Adv. Moderate, sensim. Usus: Sensim et moderate arrepere ad amicitiam alterius.

ARRHA, æ, f. vel ARRHĂBO, ōnis, m. Gage. * Syn. Pignus. Usus: Ea relicta est arrhaboni, elle fut laissée en nantissement.

ARRĪDĔO, es, risi, risum, ere, n., nonnunquam a. Rire, sourire. Adv. Facete, leniter, leviter, valde, vehementius, urbane. Usus: 1. Arridere alicui, sourire à quelqu’un. 2. Transl. Placet, il plaît. Quod mihi plurimum arridet, tibi valde displicet.

ARRĬGO, is, rexi, rectum, ere, a. Lever, dresser. Syn. Erigo, excito. Usus: Arrigere aures, animum advertere. Animos oratione sua arrexit, exciter.

ARRĬPĬO, is, ripui, reptum, ere, a. Prendre, enlever; s’emparer de. Syn. Apprehendo, rapio, accipio, capio, eligo, assumo, aggredior. )( Relinquo. Adv. Aliunde, avide, celeriter, sero, subito. Usus: 1. Arripere facultatem lædendi, maledictum ex trivio; causam ad incendia, et cædes arripere. Arripere sermonem. 2. Disco, intelligo. Litteras Græcas avidissime arripui, j’ai embrassé avec avidité l’étude des lettres. Pueri celeriter res innumerabiles arripiunt 3. Prehendo, saisir. Medium arripere aliquem. Illum collo arripuit.

ARRĬSĬO, ōnis, f. Sourire d’approbation. Usus: Exordiemur ab arrisione.

ARRŌDO, is, rosi, rosum, ere, a. Ronger. Syn. Rodo, consumo, perdo. Usus: Rempublicam arrodere.

ARRŎGANS, antis, omn. gen. Arrogant, présomptueux, hautain. Syn. Insolens, superbus, temerarius. Adv. Stulte. Phras. Arrogas tibi plus quam licet, vous êtes plus arrogant qu’il ne convient. Altius, quam oporteat, te extollis. Nimium te effers, tibi places; Assentaris tibi ipsi, et amas. Cum de te judicas, non rationem consulis, non veritatem. Largiris ipse tibi plus, quam veritas concedat, vel plus quam veritati. Plus tibi assumis, quam deceat, conveniat, æquum sit, ratio ferat, patiatur, concedat. Ita superbe agis, ut ferri non possis. Superbia est prorsus non ferenda. Parem tibi neminem vis, te cunctis antefers. Omnes despicis, te unum suspicis. Tibi ipsi magnus es, atque eximius. Amas ipse te sine rivali. Omnia putas in te uno collocata. Fortunam ipsam minus esse te fortunatam putas. Persuasum habes, tuis te fortunis ipsam Fortunam anteire. Elati nimium animi es, et superbia tumes, turgescis, intumescis, turges, inflatus es nimia. Arrogantiam tibi sumis nimiam; spiritus sumis nimis arrogantes. Animos effers insolentes. Spiritus tollis. Fastu turges et insolentia intolerabili. Superbe te circumspicis. Te unum miraris; neminem præ te hominem putas. Cf. Arrogo, Superbus, Insolens, Fastus.

ARRŎGANTER, Avec arrogance. Syn. Superbe, contumaciter. Usus: Nihil aspere, nihil arroganter, turpiter, aut sordide quidquam ab illo dictum. Contumaciter et arroganter scribere.

ARRŎGANTĬA, æ, f. Arrogance. Syn. Superbia, insolentia, contumacia, intolerantia. )( Modestia. Epith. Desipiens, gravis atque intolerabilis, inanis, molestissima, odiosa, summa. Usus: Sermo odiosæ arrogantiæ plenus. Ex arrogantia odium, ex odio arrogantia nascitur. Alterius arrogantiam deprimere. Cf. Ambitio, Superbia, Insolentia.

ARRŎGO, as, avi, atum, are, a. s’Arroger, s’approprier. Syn. Temere mihi tribuo, mihi sumo. )( Derogo. Phras. Non mihi tantum arrogo, tribuo, ut.... je n’ai pas la prétention de.... Non eam de me opinionem suscepi. Non sumo, assumo mihi tantum. Non ita mihi assentor. Non ita mihi placeo. Non ita me effero. Non in me tantum statuo, pono, loco; non ipse me tanti facio, æstimo, pendo, puto, duco. Ad hunc me sapientiæ gradum pervenisse non puto. Eam mihi sapientiam contigisse non sentio. Fateor eo me sapientiæ non pervenisse; ea me sapientia non esse, non usque adeo sapere. Non præcerpo mihi hunc laboris tui fructum; alienam hanc laudem mihi non appeto; nihil mihi ex ea laude decerpo. Alii ad se trahant omnia; assumant sibi in hoc præcipuam prudentiam; ego nihil istorum mihi vindico. Non istam adscisco mihi sapientiam; non cos tollo spiritus; non eam mihi sumo arrogantiam. Usus: Non hoc mihi sumo et arrogo. (Vulgo: non præsumo.) Multum tibi tribuo, illud mihi arrogo. Cf. Vindico, Sumo.

ARS, artis, f. Art, science, métier, profession. Syn. Artificium, ratio faciendi, facultas, doctrina, scientia, disciplina. Epith. Amplissima, absoluta et perfecta, bona, difficilis, difficillima, divina, dux certior quam natura, excellens, facilis, facillima, fidelis, humilis, inaudita, incompta, iners, intima, levis, loquax nimium, ludicra, magna et gloriosa, major et uberior, maxima, multa, mutua, nulla aut perennis, obscura et difficilis, opinabilis, optima, politissima, perfecta atque uber, plena delectationis, recondita, multiplex subtilisque; rhetorica, solers, sordida, summa, tanta tamque fructuosa, tanquam operosa, et perinde fructuosa, tanta tamque varia, tota. Phras. Artes liberales discere, étudier les arts libéraux. Artibus erudiri, quibus ingenia ad magnæ fortunæ cultum excitantur. Omnibus artibus liberalium studiorum excoli. Bonis, ingenuis artibus; studiis bonarum artium; omnibus doctrinis erudiri; omnium doctrinarum studiis, omnibus disciplinis imbui, institui. Cf. Litteræ, Humanus, Disco, Doceo. Usus: 1. Ars est præceptio, quæ dat certam viam, rationemque discendi. Ars a natura proficiscitur. Artem efficit, parit animadversio naturæ. Non omnia ad artem et præcepta sunt revocanda. 2. Artibus aliquem instituere, instruire qqn dans les arts. Erudire, tingere, inficere. 3. Homo artibus præditus, homme bien doué, instruit. Qui disciplinas egregie coluit, percepit penitus, in arte multum versatus est. Ex omnibus ejus dictis ars exstat. Quam quisque norit artem, in hac se exerceat. 4. Artem abjicere, quitter une profession. Se ab arte abducere. 5. Artem exercere, exercer un métier. Artem facere, factitare, exercere, profiteri; operam dare arti.

ARTĒRĬA, æ, f. La trachée-artère; artère du pouls. Epith. Aspera, crebra, multa. Usus: Micat arteria velut igneo motu, palpitat, facile læditur; abactis febribus acquiescit.

ARTHRĪTĬCUS, a, um, Goutteux. Syn. Qui articulorum dolores habet.

ARTĬCŬLĀTĒ, Clairement, distinctement. Syn. Clare, aperte. Usus: Illam a me articulate salutabis.

ARTĬCŬLĀTIM, Par morceaux, par pièces. Syn. Separatim, seorsim. Usus: Quæ fuse olim, ac libere, nunc articulatim, distincteque dicentur. Membra articulatim dividit.

ARTĬCŬLUS, i, m. Articulation, jointure. Syn. Nodus, junctura. Epith. Singuli. Usus: 1. Terentia magnos habet articulorum dolores. 2. Momentum, occasio, opportunitas, punctum temporis, point, moment, occasion favorable. In ipso articulo temporis supervenit. Omnes commoditatis articulos novit. 3. Membra et intervalla orationis, membre de phrase, mot, article. Oratio sine nervis, sine articulis fluctans, dissoluta. Articulis membrisque distincta oratio. 4. (Articulus fidei. Vulg.) article de foi. Captus doctrinæ Christianæ, dogma Christianæ religionis præcipuum.

ARTĬFEX, ĭcis, m. Artiste, artisan, auteur. Syn. Opifex; item: Sciens, peritus. )( Inscius. Epith. Callidus, egregius, politus, probus, summus, multus, scenicus. Adv. Plane. Usus: 1. Artificem non fortuito, sed quem præcepta, et comprehensa tenere videmus, appellamus. 2. Magister, auctor, rhéteur, écrivain, créateur. Græci dicendi artifices et doctores. Callidus comparandarum voluptatum artifex. DEUS mundi artifex. Cf. Opifex.

ARTĬFĬCĬŌSĒ, Avec art, avec méthode; artistement. Syn. Scite, venuste, summo artificio; opere mirabili; politissima arte; arte exquisita, summa, singulari; opera et artificio præclaro. Usus: Artificiose rem digerere.

ARTĬFĬCĬŌSUS, a, um, Avec art, industrieux; artificiel. Syn. Habens artem, et vim artificii. )( Naturalis. Usus: 1. Natura non artificiosa modo, sed plane artifex. 2. Artificio præditus. Artificiosum et divinum opus, œuvre magnifique et vraiment divine. Artificiosa divinandi genera, præsensio artificiosa. Cf. Naturalis divinatio.

ARTĬFĬCĬUM, ii, n. Art, métier, profession; adresse, habileté. Syn. Artificis industria, opus, actio, præstantia, opera; ars ipsa. Epith. Accusatorium, alienum, antiquum, callidissimum, commodum, dissimile aliorum, incertum, intimum, levius, maximum, mirum, proprium, singulare, sordidum ancillareque, suburbanum, summum, tenue et leve, urbanum, elegantius, magnum, necessarium, varium. Usus: 1. Omnia antiquo opere, et summo artificio facta. Non tam argenti illius, quam artificii cupidus fuerat. 2. Astus, dolus, artifice, ruse, manège. Homo artificio simulationis eruditus. Non tantum consilio, sed artificio pugnare. 3. Ratio, disciplina, institutio, affectata diligentia, studium, apparatus, science, théorie, système. Orator in artificio accusatorio callidus. Suspicio artificii minuit dicentis auctoritatem, fidem. Non eloquentia ex artificio nata est, sed contra, l’éloquence n’est pas née de la théorie, mais la théorie de l’éloquence. Cf. Ars.

ARTŎLĂGĂNUS, i, m. Sorte de pâtisserie. Panis delicati genus, qualia sunt liba, et placentæ. Usus: Dediscendæ sunt tibi sportellæ tuæ, et artolagani.

ARTŬS, ūs, m. Sæpius artus, artuum, tubus, m. pl. Membre. Syn. Membrum. Epith. Mollis, tremulus. Usus: 1. Vehementer omnes ejus artus laborant. Omnibus artubus cruciatur. 2. Articulus, commissura, nodus, articulation, jointure des os. Omnibus artubus contremisco. Nervi atque artus sapientiæ sunt, non temere credere.

ĂRUNDO, ĭnis, f. Roseau. * Usus: Arundine texta; stramento intecta ædificia.

ĂRUSPEX, ĭcis, m. Aruspice. Syn. Extispex. Usus: Aruspices, augures, arioli, conjectores, vates prædicunt, quæ extis significentur.

ĂRUSPĬCĬNA, æ, f. Science des aruspices. Syn. Ars aruspicum. Usus: Aruspicinam facere, colere, exercere, rendre des oracles d’après l’inspection des entrailles des victimes.

ĂRUSPĬCĪNŬS, a, um, Relatif aux aruspices. Usus: Libri rituales et aruspicini.

ĂRVUM, i, n. Plus ordin. au pl., champs, terre. Usus: Ager, campus. Epith. Frugiferum et fertile. Usus: Frugifera Asiæ arva.

ARX, arcis, f. Citadelle. Syn. Castellum. Epith. Alta, communis, tota. Usus: 1. Amisso oppido arx munita retenta est. 2. Perfugium, præsidium, place forte; refuge, asile. Roma arx omnium gentium. Fecisti ex illo templo arcem improbitatis, castellum forensis latrocinii.

ĀS, assis, m. Nummus minimus. Monnaie de cuivre. Usus: 1. Negat, se vel assem daturum. 2. Totum, cujus divisio est in duodecim assis partes, unité que quelconque se divisant en douze parties. Ex asse hæres, légataire universel.

ASCENDO, is, scendi, scensum, ere, n. et a. Monter. Syn. Scando. )( Descendo. Adv. Alte, gradatim, omnino non, sensim in partem. Phras. 1. Ascendit in montem, il gravit la montagne. Gradum fecit ad montis fastigium; in montem, in jugum montis ascensu arduo ac difficili evasit. Enisus est, et loci iniquitatem exsuperavit; montis jugum petiit; per ardua nisus, horrentibus scopulis gradum intulit; in summum clivi jugum leni gradu ductus est; in ardua evasit; montis fastigium cursu subiit. 2. Ascendere in classem altiorem, monter dans une classe plus élevée. Ingredi majorum studiorum rationem; gradum studiorum altiorem conscendere; gradum facere ad superiorem studiorum classem; in scholam superiorem adscisci; absolvi ab inferiore studiorum classe; donari altiore. 3. Non ascendere ad classem altiorem, ne pas monter dans une classe supérieure. Prohiberi aditu scholæ superioris; depelli de spe classis altioris; rejici, excludi, repulsam ferre, præteriri, cum de evehendis in classem superiorem litterarum alumnis sententiæ feruntur. Usus: Quibus veluti gradibus in cœlum me ascendisse credebam. Ascendere in oppidum. Ascendere, et in altiorem locum virtute pervenire.

ASCENSĬO, ōnis, f Ascension. Syn. Ascensus. Usus: Quæ fuerit ascensio, dicam.

Ascensio Domini, l’Ascension de Jésus-Christ. Christi reparatoris in cœlum ascensus. Triumphalis Christi in cœlum reditus. Dies ascendenti in cœlum liberatori hominum Christo sacra. Dies memoria triumphalis Christi in cœlum reditus celeberrima.

ASCENSŬS, ūs, m. Action de monter, ascension. Usus: Oppidum est arduo ascensu et difficili. Ad honoris amplioris gradum hic primus ascensus esto.

ASCĬA, æ, f. Hache pour travailler le bois, doloire. Syn. Dolabra. Usus: Ascia polire lignum.

ASCISCO et ADSCISCO, is, scīvi, scītum, ere, a. Rechercher, approuver. Syn. Appeto, approbo. )( Repudio. Adv. Undique. Usus: 1. Natura ipsa voluptatem asciscit, dolorem reprobat. Hæc senatus populusque ascivit, adopter. 2. Adscribo, adjungo, annumero, s’associer qqn, s’adjoindre. Plurimos ad ejus sceleris fœdus, societatem ascivit. Boni bonos sibi asciscunt, et diligunt. In civitatem asciscere quempiam. 3. Retineo, comparo, adopter, acquérir, attirer à soi. Consuetudinem aliquam, leges certas sibi asciscere. Laudem sibi asciscere. Me patronum ascivit. Inest in eo ascitus quidam, ac minime nativus lepor. Non eam mihi sapientiam ascisco. Cf. Adjungo.

ASCRĪBO et ADSCRĪBO, is, scripsi, scriptum, ere, a. Mettre au nombre de, s’adjoindre. Syn. Adjungo, ascisco, assigno. Adv. Vulgo. Usus: 1. Ad judicium tuum sententiam ascribo meam, je joins mon opinion à la vôtre. Tu me tuis laudibus socium ascribis. Quæso in numerum tuorum, in tuam amicitiam me ascribe. 2. Assigno, tribuo, attribuer, rapporter, imputer à. Bonos exitus Diis adscribimus; (Vulg. imputamus). 3. Immatriculo, coopto, vulgo, inscrire, enrôler. Homo Tarsensibus ascriptus. Smirnæ, Epheso ascriptus. 4. Litteris aliquid inferre, ajouter à une lettre. Caius salutem tibi adscribit, Caius vous salue.

ASCRIPTĬO, ōnis, f. vel ADSCRIPTĬO, Addition (à un écrit), clause additionnelle. Usus: Declarat ista ascriptio.

ASĬNUS, i, m. Ane. Epith. Onustus auro. Usus: 1. Longum est, persequi mulorum utilitates, et asinorum. 2. Transl. Ad hominem segnem, imbécile, stupide. Quid nunc te, asine, litteras doceam? non opus est verbis, sed fustibus.

ASŌTUS, i, m. Voluptueux. Syn. Prodigus, in luxum effusus. Epith. Acerbus, mundus et elegans, non religiosus. Usus: Asoti mundi, et elegantes, optimis cocis, pistoribus, aucupio, piscatu, venatione.

ASPECTĀBĬLIS, e, gen. com. Que l’on peut voir, regarder. Syn. Quod sub aspectum cadit. Usus: Corporeum et aspectabile, itemque tractabile est omne, quod natum est.

ASPECTO et ADSPECTO, as, avi, atum, are, a. Regarder souvent. Syn. Intueor, aspicio. Usus: Quid me aspectas?

ASPECTŬS vel ADSPECTŬS, ūs, m. Vue, regard. Syn. Acies. Epith. Acris, defixus. Usus: 1. Roma ad aspectum venusta. E primo tui aspectu voluptatem maximam cepi; curæ omnes consedere. 2. Præsentia, conspectus, aspect d’un objet, présence, extérieur. Adducere copias in aspectum hostium. Aspectum, præsentiam hominum vitare. Plura sub uno aspectu ponere. 3. Acies oculorum, vue, yeux. Solem intuens aspectum amisit. Ista sub aspectum cadunt, veniunt. Orator in contentione utatur aspectu acri.

ASPELLO, is, pŭli, pulsum, ere, a. Chasser, bannir. Syn. Pello, depello. Usus: Longe a patria aspellor. Cf. Pello.

ASPER, era, erum, Rude, raboteux. Syn. Scaber, durus, habens aliquid asperitatis. )( Lenis, levis. Usus: 1. Loca aspera, et insalubria. 2. Transl. Homo moribus asper et durus, homme dur et intraitable. Aspera, tristis, horrida oratio. Cf. Agrestis, Durus.

ASPĔRĒ, Âprement, durement. Syn. Dure, severe, rigide, acerbe. )( Leniter. Usus: Aspere et vehementer loqui, accusare. Aspere, ferociter, libere dicta. Asperrime eum tractavit.

ASPERGO vel ADSPERGO, is, spersi, spersum, ere, a. Répandre sur, arroser, saupoudrer. Syn. Respergo. Adv. Leniter, temere. Usus: 1. Sale carnem, aras sanguine aspergere. Aspersa temere pigmenta in tabula. 2. Transl. Maculo, souiller. Dignitati alicujus maculam, labemque aspergere. Hujus facti non modo infamia, sed ne suspicione unquam fui aspersus. 3. Misceo, adjungo, tribuo, ajouter, parsemer. Comitati gravitatem aspergere, sales orationi. Aliquid in litteris aspergere. Hæreditatis particulam homini aspergere. Cf. Conspergo.

ASPĔRĬTAS, ātis, f. Aspérité, inégalité. Syn. Salebra. Epith. Judicialis, rustica. Usus: 1. Viarum, saxorum asperitates, les aspérités des pierres. 2. Transl. In his rerum asperitatibus, temporum angustiis, morem tibi tamen gero, dureté, rigueur, sévérité. Agrestem, inconcinnam, nativam asperitatem humanitate adscita condire. Cf. Durus, Inhumanus.

ASPERNĀTĬO, ōnis, f. Mépris. Syn. Contemptio, contemptus. Usus: Perturbationes animi ex aspernatione rationis eveniunt. Cf. Contemptus.

ASPERNOR, aris, atus sum, ari, d. Mépriser. Syn. Respuo, repudio, recuso, rejicio, fugio, abhorreo. )( Appeto, amo, consector. Adv. Admodum, aperte. Usus: Hæ eorum querimoniæ aspernandæ non sunt. Nemo est, qui te oculis fugiat, auribus respuat, recordatione ipsa perhorrescat, ac animo aspernetur. Cf. Abhorreo, Sperno, Contemno.

ASPERSĬO vel ADSPERSĬO, ōnis, f. Action de répandre, aspersion. Syn. Respersio. Epith. Fortuita, sumptuosa. Usus: Fortuita aspersione commaculatus.

ASPĬCĬO et ADSPĬCĬO, is, spexi, spectum, ere, a. Regarder, voir. Syn. Conspicio, intueor, contueor, aspecto, contemplor. Adv. Decore, furtim inter se, strictim. Phras. 1. Hominem diu aspexi, j’ai longtemps considéré cet homme. Conjeci in hominem oculos; obtutumque in illo defixi. Oculos de homine nunquam dejeci; in ejus vultu diu habitarunt oculi mei. Os, oculosque in hominem converti. Hominem oculis probe collustravi. Aspectu ejus oculos diu pavi meos. Oculos adverti penitus. Oculos ad hominem adjeci illico; intenta immotaque acie contemplatus sum. Oculos a vultu hominis nunquam movi. Intendi in hominem oculos, diu in ejus vultu moratus sum. 2. Aspicio loci situm, je contemple les beautés de ce site. Perlustro oculis; oculis metior regionem omnem. Oculos collium nemorumque spectaculo, quæ locum coronant, impleo. Regionem loci omnem oculis obeo, usurpo. Ludentis eo loco tot naturæ spectacula oculis capesso. Oram omnem felicissimi littoris oculis mando, trado diligenter. 3. Corpus tot vulneribus deformatum ab omnibus aspicitur, tout le monde regarde ce corps couvert de blessures. Ante omnium oculos versatur; in omnium oculos incurrit; spectaculo est omnibus; omnium in se oculos avertit. Omnium oculi in tam fœdum spectaculum sunt conversi. 4. Torvo hominem oculo aspicere, regarder de travers, méchamment. Terribili vultu, limis oculis intueri; torvo lumine, acriterque intuente hominem obire. 5. Nolo aspicere tam fœdum spectaculum, je ne veux pas voir ce spectacle horrible. Contagionem aspectus fugio; ne oculis quidem contingere sustineo tam fœdum spectaculum. Refugit oculus tam atrocis mali speciem; aspectum flagitii aversor. A conspectu tam indigni facinoris me averto; oculos removeo. Usus: Orationis vim & incitationem aspexi. Cf. Video.

ASPĪRĀTĬO, vel ADSPĪRĀTĬO, ōnis, f. Souffle. Syn. Exhalatio. Usus: 1. Fiunt hæ ex cœli varietate, et disparili terrarum aspiratione. 2. Spiritus, aspiration. Romani aspiratione in solis vocalibus utebantur. 3. Spiratio, exhalaison. Est ejus cœli aspiratio gravis, ac pestilens. Æris aspiratione animantes sustinentur.

ASPĪRO et ADSPĪRO, as, avi, atum, are, n. Souffler. Usus: 1. Spiro, souffler. Aspirant auræ in noctem. 2. Tendo, connitor, approcher de; aspirer à. Nemo ad alienam causam nisi vocatus, aspirare debet. Nemo ad laudem bellicam Scipionis adhuc aspiravit. In curiam aspirare. Aspirare ad fortunam meliorem; animum ad spem liberalioris fortunæ adjicere, adjungere. 3. Faveo, favoriser. Labori fortuna aspiravit. In rebus difficillimis aspirare alicui. 4. Accedo, s’approcher de. Impedivi omnes aditus, ne hostes ad nos, ad urbem aspirent. Aspirare in curiam. Cf. Desidero, Ambio.

ASPIS, ĭdis, f. Aspic. Usus: Aspide ad corpus admota se sustulit.

ASPORTĀTĬO, ōnis, f. Action de transporter, transport. Epith. Perdifficilis. Usus: Earum statuarum demolitio, et asportatio difficilis videbatur.

ASPORTO, as, avi, atum, are, a. Transporter. Syn. Aufero. Usus: Multa de suis rebus asportarunt. Cf. Tollo, Removeo.

ASPRĒTUM, i, n. Lieu couvert de pierres et de broussailles. Syn. Locus asper et abruptus. Usus: Tabernacula statuere in aspretis, et inæquabili solo.

ASSĔCLA, æ, m. Qui est à la suite de, partisan. Syn. Assectator. Usus: Assentatores omnium mensarum asseclæ. Legatorum, Prætorum asseclæ.

ASSECTĀTĬO, ōnis, f. Action d’accompagner, cortége. Usus: Tenues homines divitum assectatione se sustinent.

ASSECTĀTOR, ōris, m. Celui qui accompagne, qui fait cortége; disciple. Syn. Assecla. Epith. Vetus. Usus: Assidua eum assectatorum et amicorum copia obsidet.

ASSECTOR, aris, atus, sum, ari, d. Accompagner, suivre. Syn. Sector. Differ. comitari in itinere: assectari fere per urbem. Usus: Aliquem assectari in petendo magistratu. Cf. Comitor, Sector.

ASSENSĬO, ōnis, f. Assentiment, adhésion, approbation. Syn. Assensus, approbatio, applausus, plausus. )( Dissensio. Epith. Falsa, firma, constans, imbecilla, popularis, voluntaria, crebra, vera, nec tacita, nec occulta. Usus: 1. Ea oratio omnium admiratione, approbatione populari, omnium assensione audita est, de nombreuses approbations accueillirent ce discours. 2. Sensatio vulgo. Assensio fieri non potest, nulla re foris excitata. Cf. Consensio, Concordia.

ASSENSOR, ōris, m. Approbateur. Usus: Tu ex omnibus solus assensor non fuisti.

ASSENSŬS, ūs, m. Assentiment, approbation. Syn. Assensio, approbatio. Usus: Ab assensu se sustinere. Assensum retinere, cohibere, suspendre son assentiment. Assensu aliquid suo comprobare, approuver quelque chose.

ASSENTĀTĬO, ōnis, f. Flatterie. Syn. Adulatio, blanditiæ. Epith. Adjutrix vitiorum, callida, faceta, molesta, nimia, non digna homine aliquo, perniciosa, turpis. Usus: Assentationibus et blanditiis se in Cæsaris consuetudinem immersit, ses flatteries et ses caresses l’ont fait entrer bien avant dans l’amitié de César. Assentatione ejus benevolentiam collegit; gratiam aucupatus est. Homo ad assentationem eruditus. Amovenda est vitiorum adjutrix assentatio.

ASSENTĀTĬUNCŬLA, æ, f. Petite flatterie. Usus: Assentatiuncula quadam aucupari gratiam.

ASSENTĀTOR, ōris, m. Flatteur. Syn. Adulator, homo ad assentationem eruditus, ad voluntatem dicens. Epith. Græculus, perniciosus. Usus: Cave, ne assentatoribus aurem patefacias, prenez garde de prêter l’oreille aux flatteurs. Assentator græculus ad alterius non modo sensum et voluntatem, sed vultum etiam, atque nutum convertitur. Assentatores divitum levitatem voluptate quasi titillantes. Cf. Adulator.

ASSENTĀTŌRĬĒ, En flatteur. Usus: Fraterne te, non assentatorie admoneo.

ASSENTĬO, is, sensi, sensum, ire, n. Être du même avis, approuver. Syn. Assentior, cum aliquo sentio, approbo, concedo. )( Nego, dissentio. Usus: Cave, ne multitudini temere assentias.

ASSENTĬOR, iris, sensus sum, iri, d. Être du même avis, approuver. Syn. Assentio, cum aliquo sentio, probo, in sententiam alicujus eo, discedo, discessionem facio. )( Dissentio. Adv. Aperte, arroganter, certe, facile, falso, frequenter, imbecillius, libenter, omnino, paulum, plane, prorsus, recte, temere, valde, vehementer. Phras. 1. Senatus universus mihi assensus est, le sénat tout entier fut de mon avis. Senatum assensorem habui universum. Senatus assensu suo sententiam meam approbavit; adstipulatus mihi est; in meam sententiam discessionem fecit. Universi ordinis senatorii assensionibus nec tacitis, nec occultis sententiam peregi. Favit sententiæ meæ; probavit, toto capite annuit senatus, quæ dixi. Subscripsit orationi meæ, summa voluntate acquievit; summo animo assensus est senatus. Accepta est sententia mea summa approbatione senatus. Senatus excepit assensu vocem meam; mihi accessit; in sententiam meam ivit. In sententiam meam senatorii ordinis omnes cursu vadere cœperunt. Sedere cœpit senatui mea opinio. Ad meum judicium certatim cæteri sententiam suam adscripsere; sententiæ meæ se adscripsere; calculum suum adjecere. 2. Assentior illis, qui cum republica sentiunt, je suis de l’avis de ceux qui aiment la république. Eorum sententiæ sum; cum iis facio; iis accedo, qui etc. Meus cum iis sensus congruit; nihil ab iis mea dissentit, discrepat opinio; eorum sequor sententiam; meum judicium cum iis conjungo; meam ad illorum sententiam aggrego; ab illorum judicio non abhorret sententia mea, qui etc. Congruit cum illorum opinione sententia mea; dissensio inter me, et eos nulla est; controversiæ nihil est; controversia mihi cum iis nulla intercedit; convenit inter me et eos; idem mihi atque iis placet, arridet; idem est meus, ac eorum sensus, qui cum republica faciunt Cf. Consentio, Sentio idem. Usus: De ea re tibi assentior. Omnia tibi assentiar.

ASSENTOR, aris, atus, sum, ari, d. Flatter. Syn. Adulor, blandior. Phras. Non deerunt, qui tibi assententur, vous ne manquerez pas de flatteurs. Qui assentationibus, et blanditiis in tuam se consuetudinem insinuent; gratiam aucupentur; qui multa dent auribus; auribus serviant; omnia ad voluntatem dicant; qui laudes auribus largiantur, non veritati; qui id auribus ingestis spectent, ac sequantur, ut amorem sibi tuum eo artificio adjungant; qui spem tuam ac animum solita vanitate infient; in omnem adulationem se componant; auresque tuas blanditiis imbuant. Usus: Ne credas, me tibi assentari. Imperavi mihi, tibi assentari omnia. Cf. Adulor.

ASSĔQUOR, ĕris, secūtus sum, sequi, d. Atteindre. Syn. Consequor, nanciscor. )( Amitto. Adv. Amplius quid, celeriter, facile, gradatim, optime, prudentius, subtilius. Usus: 1. Summos honorum gradus, laudem, immortalitatem virtute assecutus est. Maturitatem assequi. 2. Æquo, égaler. Nemo illius prudentiam, eloquentiam, nemo ejus in rempublicam merita assequetur, personne n’égalera jamais sa prudence, son éloquence, et personne ne rendra autant de services à la république. 3. Intelligo, conjicio, atteindre par l’intelligence, comprendre. Eam rem dudum conjectura et suspicione assequebar. Scriptum tuum obscurum, et cogitationem nemo assequitur. Cf. Obtineo.

ASSĔR, ĕris, m. Solive, poutre. Syn. Tabula. Usus: Asseres ferreo unco præfigere. Querni asseres.

ASSĔRO, is, serui, sertum, ere, a. Affirmer, réclamer. Syn. Affirmo, vindico. Usus: Aliquem in servitutem asserere, réclamer qqn comme esclave. In causa liberali aliquem manu asserere, e servitute eximere, mettre en liberté, affranchir. Procurationem aliquam, nomen sapientis sibi asserere. Cf. Assevero, Affirmo.

ASSERTĬO, ōnis, f. Revendication; affirmation. Usus: Dicunt Academici, nihil oportere neque profiteri, neque affirmare quemquam, neque assertione approbare.

ASSERTOR, ōris, m. Libérateur, défenseur, qui réduit à l’esclavage. Syn. Vindex alienæ libertatis. Usus: Assertorem puellæ vocat Claudium, il appelle Claudius qui réclamait la jeune fille comme esclave.

ASSERVĬO, īs, īvi, ītum, ire, n. Travailler à. Syn. Servio. Usus: Qui volunt exclamare, toto corpore contentioni vocis asserviunt, doivent s’efforcer de grossir leur voix.

ASSERVO, as, avi, atum, are, a. Garder avec soin. Syn. Servo. Adv. Diligenter. Phras. Fruges asservo diligenter, je garde avec soin mes récoltes. Sepositas et reconditas habeo; intensissima custodia servo, conservo; hiemi repono, condo. Usus: Asservari interim hominem jussit. Scriptum tuum sub signo habeo, et fideli custodia asservo, j’ai votre écrit cacheté et je le garde précieusement.

ASSESSĬO, ōnis, f. Assistance. Usus: Oblitumne me putas, quæ tua fuerit assessio, oratio, confirmatio.

ASSESSOR, ōris, m. Assesseur. Syn. Qui juris dicendi causa principi assidet. Usus: Lacedæmonii regibus suis augurum assesorem dedere.

ASSĔVĒRANTER, Positivement, sérieusement. Syn. Affirmate. Usus: Asseveranter cum eo locutus sum. Cf. Certe.

ASSĔVĒRĀTĬO, ōnis, f. Affirmation sérieuse, assurance positive. Usus: Omni asseveratione tibi affirmo.

ASSĔVĒRO, as, avis, atum, are, a. Affirmer. Syn. Affirmo. Adv. Firmissime, pulchre. Usus: Ego nec asseverare nec contendere ausim. Id sese facturum firmissime asseveravit. Cf. Affirmo.

ASSĬDĔO, es, sēdi, sessum, ere, n., nonnumquam a. Être assis. Syn. Prope sedeo. Usus: Simul ac assedisti, senatus omnis surrexit. Amicis in hortulo assidere.

ASSĪDO, is, sessum, ere, n. et a. S’asseoir. Syn. Consido, consideo, sedeo. Usus: Simul assidamus, si videtur.

ASSĪDŬĒ, Assidûment, continuellement. Syn. Continenter, totos dies, quotidie, omni tempore, dies et noctes, diem et noctem, nullo temporis puncto intermisso. Phras. 1. Assidue litteris vacas, vous ne cessez pas d’étudier. Assiduitate et consuetudine quotidiana litteris das operam. Hora tibi a lectione nulla abit vacua. Libros de manibus nunquam deponis. Nullam tibi indulges intercapedinem laboris. Nec noctu, nec interdiu a litteris conquiescis. Perseverantissimo studio ad libros hæres. In litteris volutaris. A litterarum tractatione nunquam animum remittis, abducis; a labore studiorum ne punctum quidem temporis respiras. Operam in litterarum studia sine intermissione confers. 2. Assiduo causas agit, il plaide sans cesse. Assiduus usque forum premit; per omnes dies forum calefacit; temporis omne otium forenses illi causæ eripiunt. Cf. Semper. Usus: Assiduissime mecum fuit, il ne m’a pas quitté un moment.

ASSĬDŬĬTAS, ātis, f. Assiduité, présence continuelle. Syn. Perseverantia, opera quotidiana, et summa diligentia. Epith. Nimia, pergrata, præclara, quotidiana. Usus: 1. Talis erat ejus in rempublicam assiduitas, labor, dimicatio. Quotidiana amicorum assiduitas et frequentia. 2. Frequentia, continuité, fréquence. Assiduitate potius litterarum, quam excusatione officium explere stude. Assiduitate bellorum, malorum, sensum omnem humanitatis amisimus. Cf. Assidue, Diligentia.

ASSĬDŬUS, a, um, Assidu. Syn. Continuus, frequens, diligens. Usus: Assiduus mecum ruri est. Assidua et diligens scriptura. Ad incudem assidui. Febricula assidua.

ASSIGNĀTĬO, ōnis, f. Assignation. Syn. Attributio. Epith. Firma, nova, rata. Usus: Cæsar venditiones et assignationes Sullanas ratas habuit. Assignatio agrorum.

ASSIGNO, as, avi, atum, are, a. Assigner, distribuer, donner. Syn. Attribuo, tribuo; adscribo. Adv. Æqualiter, publice, quoquo versus. Usus: Duo jugera colono assignavit. Meis occupationibus assignato, si rarius scribo. Id non tam prudentiæ, quam perfidiæ assignandum est. Cf. Adscribo.

ASSĬLĬO, is, silui, sultum, ire, n., nonnunquam a. Sauter sur, s’élancer vers. Syn. Aggredior, invado. Phras. Assilire in urbis mœnia, s’élancer sur les remparts de la ville. Invadere urbem; impetum, impressionem facere in mœnia; irrumpere in mœnia; in mœnia cursu subire; crebris assultibus aditum urgere; extremam oppugnationem inferre; copias omnes ad expugnandam urbem admovere. Usus: Non assiliendum statim est ad argutum illud genus. Cf. Impeto, Invado, Aggredior.

ASSĬMĬLIS, e, gen. com. Semblable. Syn. Similis. Usus: Assimilis spongiæ mollitudo in pulmonibus.

ASSĬMĬLO, as, avi, atum, are, a. Rendre semblable; par ext. imiter, représenter, reproduire. Syn. Confero, comparo, compono. Usus: Colores assimilare.

ASSĬMĬLĀTĬO, ōnis, f. Ressemblance, similitude.

ASSĬMŬLO, as, avi, atum, are, a. Feindre. Syn. Simulo. Usus: Non me capies assimulata illa specie virtutis. Assimulata amicitia. Cf. Simulo.

ASSĬMŬLĀTĬO, ōnis, f. Détour, feinte de langage.

ASSIS, is, m. As.

ASSISTO, vel ADSISTO, is, stĭti, ere, n. Se placer auprès; être présent, assister. Syn. Adsto, assideo. Phras. Assistere moribundo, assister un moribond. Confirmare aliquem supremo vitæ tempore, quo de salute anima disceptat; succurrere in extremo certamine; firmare in supremis; comparare ad supremum certamen; adjuvare morientem illa hora, quæ de omnibus annis fert sententiam; morienti adesse; animam agenti præsto esse; ad ultimum usque anhelitum assidere; quæ supremo vitæ tempori tribui solent, pietatis et caritatis officia præstare. Usus: Accede nate, assiste, aspice. Cocles contra omnes hostium copias unus in ponte astitit. Ad fores assistite. Cf. Juvo, Opitulor, Adjumentum.

ASSŎLET, ab anom. ASSŎLĔŎ, Avoir coutume. Syn. Soleo. Usus: Ille, quod assolet, me convenit.

ASSŬĒFĂCĬO, is, fēci, factum, ere, a. Accoutumer, habituer. Syn. Usu doceo. Usus: In rebus, quibus me et natura, et voluntas, et consuetudo assuefecerat etc. Se labore quotidiano, se armis assuefacere. Legibus parere et Romanorum Imperio cæteras gentes assuefecit. Jungitur cum ablativo.

ASSŬESCO, is, suēvi, suētum, ere, n., nonnunquam a. n.: S’accoutumer; a.: Habituer. Syn. Consuetudinem, exercitationemque capio. )( Desuesco. Phras. 1. Nondum laboribus assuevisti, vous n’êtes pas encore accoutumé à ces travaux. Nondum laboribus assuetus, assuefactus es. Labores ferre nondum consuevisti; labores nondum satis expertus es, sensisti, tulisti. Nondum in laboribus es plene versatus, exercitatus. Rudis, insolens es in laboribus. Nondum manus tuæ opere concalluere; labor nondum callum induxit. In laborandi te consuetudinem nondum adduxisti. 2. Jam assuevi malis, j’ai déjà l’habitude du malheur. Diuturna desperatione obduruit animus ad novum dolorem. Obdurui jam ad ista. Jam usu obduruit, et percalluit patientia. Diuturna malorum consuetudine jam callum obduxit stomachus meus. Assuetudine malorum efferatus jam est animus. Innutritus, insuetus sum a puero his malis. Duratus jam est animus malis et laboribus. Consueta habeo pericula jam omnia. 3. Assuevi jam his negotiis, je me suis déjà accoutumé à ces affaires. In istarum rerum studio dudum versatus sum, consenui; familiaria mihi jam sunt negotia ista; jam in morem induxi earum rerum procurationem; jam in consuetudinem veni eorum negotiorum. Usus: Assiduitate quotidiana assuescunt animi. Homo mendaciis assuetus. Cf. Consuetudo.

ASSŬĒTŪDO, ĭnis, f. Habitude. Syn. Consuetudo. Usus: Assuetudine mali efferaverant animos. Cf. Assuesco.

ASSŬLA, æ, f. Fragment de bois, copeau. Syn. Asserculus. Usus: Assulæ securibus excussæ.

ASSŬLĀTIM, Par fragments. * Syn. Minutatim, in assulas. Usus: Pulsando assulatim foribus exitium affero.

ASSULTŬS, ūs, m. Assaut. * Syn. Impetus, impressio assiliendo facta. Usus: Variis assultibus aditum urgere.

ASSŪMO, is, sumpsi; sumptum, ere, a. Prendre. Syn. Accipio, sumo; item: coopto, recipio, adscisco. Adv. Aliunde, extrinsecus, foris. Usus: 1. Ad studia noctis aliquantum assumo, j’étudie pendant une parite de la nuit. Quod alteri detrahis, tibi assumis. In senatum, in consilium, societatem assumi, recipi, adscisci, cooptari. 2. Tribuo, arrogo, prendre sur soi, s’attribuer, s’arroger. Nihil mihi assumo, quod quemquam possit offendere. 3. Argumentor, concludo. Assumis, quod probare non potes, vous affirmes ce que vous ne pouvez pas prouver.

ASSUMPTĬO, ōnis, f. Mineure d’une proposition. Ratio argumentandi. Epith. Extrema, infirma, perspicua. Usus: Assumptio est, per quam id, quod ex propositione ad ostendendum pertinet, assumitur.

Assumptio B. M. Virginis, l’Assomption de la Sainte-Vierge. Assumptæ in cœlum virgineæ Matris festus dies; Augustissimæ DEI Parentis in cœlum commigratio; assumptæ in cœlum magnæ Matris annua memoria; lux festa, triumphalis dies toto orbe festus, ac celeberrimus evectæ in cœleste domicilium cœli Reginæ; sacer, sacratus memoria assumptæ in cœlum DEI genitricis dies.

ASSUMPTĪVUS, a, um, Ajouté, emprunté, tiré du dehors. Usus: Juridicialis partes duæ sunt; altera absoluta, altera assumptiva.

ASSŬO, is, ui, ūtum, ere, a. Coudre à. Syn. Suendo annecto. Usus: Purpureum pannum assuere.

ASSURGO, is, surrexi, surrectum, ere, n. Se lever par déférence. Syn. Honoris causa surgo. Usus: Nemo tibi assurrexit, discessit, nemo salutavit, personne ne s’est levé, ne t’a fait place, personne ne t’a salué. 2. Altius fio, s’élever, croître. Ædificium assurgit. Cf. Surgo.

ASSUS, a, um, Rôti. Syn. Torridus, aridus. Usus: Pro isto asso sole nitidum, unctumque repetemus. Sol assus, soleil sec (auquel on s’expose sans s’être frotté d’essences).

AST, Mais. Usus: Crebro scribis, ast ego sæpius.

ASTĬTŬO vel ADSTĬTŬO, is, ui, ūtum, ere, a. Placer auprès ou sur. Syn. Juxta colloco, admoveo. Usus: Ollas ad ignem astituere.

ASTO vel ADSTO, as, stĭti, stare, n. Se tenir auprès, debout. Usus: In meo conspectu intrepidus astat. Cf. Assisto.

ASTRICTĒ (ADS), Avec concession, brièveté. Usus: Oratio non astricte, sed remissius numerosa.

ASTRICTUS, a, um, (ADS), Serré; lié, enchaîné, obligé. Usus: Non hæc tam arcta sunt et astricta, ut laxari nequeant. Nulla necessitate adstrictus. Verborum adstricta comprehensio.

ASTRINGO (ADS), is, strinxi, strictum, ere, a. Attacher, lier. Syn. Alligo, obligo. )( Relaxo. Adv. Arctius, breviter. Usus: Aliquem sibi vel metu, vel spe, vel præmiis, vel armis, vel legibus, vinculis sempiternis adstringere. Magno se scelere, voluptatibus, libidinibus astringere. Astringere suam fidem alicui; orationem numeris, mercede se astringere. Jungitur cum Ablativo. Cf. Obligo, Adjungo.

ASTRŎLŎGĬA, æ, f. Astronomie. Syn. Astrorum scientia, astrorum cognitio, studium siderum; studium dimetiendi cœli. Usus: Cave, Astrologiam divinantem contingas.

ASTRŎLŎGUS, i, m. Astronome. Syn. Interpres astrorum. Epith. Novus, summus. Phras. Qui siderum cursus, et motus numeris persequitur, studio siderum ducitur; unicus cœli, siderumque spectator; qui siderum motus scire spectat; cœlestium notitia gloriatur; cœli ac siderum peritus; studiosus rerum cœlestium; qui siderum motus, ac statas temporum vices ostendit; qui astrorum cognitione excellit; qui in studio dimetiendi cœli versatur. Usus: Astrologorum vanissimæ prædictiones.

ASTRUM, i, n. Astre, étoile. Syn. Sidus, stella. Epith. Clarum, conglobatum, cruentum, errans, rotundum. Usus: Astra suspicere. In ære volvuntur astra, et se suo nixu conglobata continent.

ASTŬS, ūs, m. Ruse, fourberie. Syn. Astutia. Usus: Non placuere majoribus nostris astus. Cf. Astutus.

ASTŪTĒ, Avec ruse, adroitement. Syn. Callide. Usus: Nihil temere dicas, nihil callide retineas. Cf. Callide.

ASTŪTĬA, æ, f. Astuce, adresse. Epith. Confidens. Usus: Ejus vel confidenti astutiæ, vel callidæ audaciæ resistes. Cf. Dolus, Fraus, Malitia.

ASTŪTUS, a, um, Fourbe, rusé, adroit. Syn. Callidus, vafer, veterator, veteratorius, malitiosus. )( Apertus, simplex. Adv. Maxime. Phras. 1. Est homo ingenii occulti, multiplicis et tortuosi, cet homme est fourbe, rusé, trompeur. Ex fraude, fallaciis, mendaciis constare totus videtur. Peritissime et callidissime se obtegit. Homo est, qui cornicum oculos configat, qui plura astu, quam virtute perficiat. Colubrino est ingenio; expromtæ memoriæ et astutiæ homo; veterator solertissimus. Versutior, quam rota figularis. Comice. Calliditate valet, dolos venditandi gnarus est; ingenium gerit callidum. Vir calliditatis est acerrimæ; emunctæ naris, vel purgatæ. Homo est, qui semper stropham inveniat. Vafritie, astutia, calliditate vincit, anteit reliquos. Astutia nemo illi conferendus, æquandus, componendus, comparandus; ad eam astutiam, qua iste utitur, aspirare nemo potest. 2. Astuti mihi displicent, les gens rusés me déplaisent. Non amo astus, artes simulandi, fraudem artificio tectam; mores ab aperta quadam simplicitate alienos. Fucum ac fallacias odi; vafritiem, nimiam calliditatem, astuta, vafra ingenia naturali odio prosequor. Cf. Fraus, Malitiosus, Decipio. Usus: Homo versutus, obscurus; astutus, fallax, malitiosus, callidus, veterator, vafer.

ĂSȲLUM, i, n. Lieu inviolable, asile, refuge. Syn. Locus perfugii. Usus: Asylum aperit. Plebs sub tutela inviolati templi aut libertatem, aut impunitatem adipiscitur. Ea religione, et eo jure sancto, quo sunt templa, quæ Asyla Græci appellant. Aram sibi parare et Asylum.

ĂT, Mais. Syn. Sed, atqui, verum. Usus: 1. Honorifice loqueris, at aspere agis. 2. Cæterum, du reste. At mecum quomodo egit? At enim quærit Socrates, quid sit? 3. Saltem, tamen, du moins. Si non bonam, at aliquam rationem afferto. Si minus re at verbis benevolus esto. Si minus sapiens est, at amicus certe. 4. Amplificantis, mais, d’autre part. Plato dixit, at quantus vir, Platon a dit, et quel homme? 5. Sibi objicientis, et respondentis. At moribus commodis est? quis vero illo asperior? mais, dira-t-on, il a des mœurs douces? Qui au contraire est plus dur que lui?

ĂTĂT, ah! oh! eh! Interjectio timentis.

ĂT ĔNIM, Mais cependant. Syn. Verum, verumenimvero.

ĀTER, ra, rum, Noir. Syn. Niger. )( Albus. Usus: Atra bilis hominem agitat. Atrum panem apposuit.

ĂTHĔUS, i, m. Athée. Syn. Homo sacrorum religionumque omnium hostis; homo sine ulla religione, et fide; abjudicati, ejurati Numinis reus; omnis divini cultus, religionisque expers. Usus: Athei aperte naturam Deorum sustulerunt.

ATHLĒTA, æ, m. Athlète. Syn. Ad luctationem et certamen institutus. Usus: Sine arte athletæ et gladiatores nec vitando faciunt caute, nec petendo vehementer.

ATHLĒTĬCĒ, A la manière des athlètes. Usus: Athletice, pancratice, pugilice valere.

ĂTŎMUS, i, m. Non divisé, atome. Syn. Individuum corpusculum. Epith. Errantes, innumerabiles. Usus: Infinita vis innumerabilium atomorum volitant, cohærescunt inter se. Atomorum corpusculorum concursio fortuita.

ATQUE, Et. Usus: 1. Is a constantia, atque a se ipse discessit. 2. Quam, que. Contra agis, atque oportet. Alia dicis, atque agis. Aliter, atque ominabar, res evenit. 3. Uti, ut, que, comme. Colitur æque, atque Deus. Similiter nos affectos esse convenit, atque illos. 4. Immo, cum voce adeo, bien plus, que dis-je. Consilio, atque adeo amentia tua impulsus. Ego princeps in adjutoribus, atque adeo secundus fui. (Vulg. Immo etiam.) Atque etiam, bien plus.

ATQUĪ, Mais. Syn. Sed, sed enim, verum. Usus: 1. Atqui si tempus ullum est necandi hominis. 2. At vero, or. Ita quidem cogitabam; atqui in mora erat valetudo, tentari cœpta. 3. Tamen, cependant. Atqui ne ex eo quidem tempore hoc egit Sextilius.

ATHRĀMENTUM, i, n. Liqueur noire, encre. Epith. Sutorium, temperatum. Usus: Atramenti effusione sepiæ se tuentur, la sèche se défend par l’émission d’une liqueur noirâtre.

ATRĀTUS, a, um, Vêtu de noir. Syn. Funebri vestimento indutus. Usus: Quis unquam cœnavit atratus?

ATRĬENSIS, e, gen. com. Gardien de l’atrium, intendant. Syn. Servus, cui atrii cura demandatur. Usus: Servi atrienses.

ATRĬŎLUM, i, n, Petit vestibule. Syn. Atrium minus. Usus: In porticu atriolum fiat.

ATRĬUM, i, n. Atrium, cour intérieure, vestibule, portiqne. Syn. Primus intra ædes aditus. Epith. Auctionarium majus. Usus: Atriolum non fere solet nisi in iis ædificiis fieri, in quibus est atrium majus.

ATRŌCĬTAS, ātis, f. Atrocité, violence. Syn. Diritas, immanitas, crudelitas. Epith. Indigna rerum, invidiosa, tanta, et tam indigna. Usus: Locus communis, per quem facti atrocitas, aut indignitas, aut culpa augeatur, vel levetur. Atrocitatem habere, dicitur res atrox. Cf. Immanitas, Crudelitas.

ATROX, ōcis, omn. gen. Cruel, violent, atroce. Syn. Crudelis, dirus, atro horrendoque aspectu. )( Mitis, lenis. Usus: Res scelesta, atrox, nefaria. Atrox suspicio; genus orationis vehemens et atrox. Cf. Crudelis. Hinc per adverbium dicimus: Atrociter minitari, atrociter respondere.

ĀTTĀCTŬS, ūs, m. (abl. sing.) Attouchement, contact. Usus: Levi attactu demulsit.

ATTĂMĔN, Cependant. Syn. Tamen, verumtamen. Usus: Si non æquabis ejus merita, attamen narra. Si non pari, at grato tamen munere.

ATTENDO, is, tendi, tentum, ere, n. et a. Faire attention, être attentif. Syn. Animadverto, animum adverto, noto, diligenter percipio; attento animo, summaque attentione audio; mentem, auresque erigo, silentium tribuo; animum et mentem adhibeo; aures admoveo; attentum animum teneo, adsum animo. )( Remitto, negligo. Adv. Admodum, belle, bene, commodius, diligenter, diligentius, paulo, magnopere, negligentius, parum, paulisper, paululum, postremo, recte, studiose, maxime. Phras. Attendite, attention, faites attention. Percipite quæso, quæ dicam, eaque penitus animis vestris, mentibus mandate. Perattentos vestros animos velim. Reficite vos ad ea, quæ dicturus sum. Adeste omnes animis, qui corporibus adestis. Adhibete animos, non solum aures ad orationem gravissimam. Audientiam mihi fieri deposco. Causam totam, quam maxime intentis oculis, ut aiunt, acerrime contemplemini; nemo obstrepat. Hoc agite nunc jam; auscultate, operam date, mea dicta devorate. Aures vacuas advertite. Studete mihi hodie, favete; adeste æquo animo, et rem cognoscite per silentium. Attendite, intendite animos; id cuique spectatissimum sit. Ad illa mihi pro se quisque intendat animum; id animo sequatur. Attentum animum præbete, tenete. Excipite, quæ memoraturus sum; intenti, et compressa voce audite. Perpurgatis auribus operam mihi hodie date. Inservite negotio præsenti, et attentos vos præbete. Defigite in ista animum. Mentis cogitationes ad hoc convertite. Captate sermonem diligenter, et mentis aciem intendite. Benignis auribus, quæ dicam, accipite, et ad animum referte. Aurium mihi hodie operam date. Cf. Considero, Adverto. Usus: Judex animum et aures diligenter attendat ad ea, quæ dicuntur. Attendere aliquem studiose, et verba aucupari. Attendite stuporem hominis. (Vulg. Attendere alicui.)

ATTĒNTĒ, Attentivement. Attento animo, silentio, diligenter. Usus: Peto, ut pro me dicentem benigne, contra illum attente audiatis, Attente, et benignitate, qua soletis, me audite.

ATTENTĬO, ōnis, f. Attention. Usus: Cura, attentio, animi cogitatio, vigilantia, assiduitas, labor, uno diligentiæ verbo continentur. Cf. Attendo.

ATTENTO, as, avi, atum, are, a. Tenter, sonder; attaquer, attenter à. Syn. Tento, pertento. Usus: Animos aliorum cognoscere, attentare. Urbem insidiis, pudicitiam virginis, fidem alicujus attentare. Cf. Tento.

ATTENTUS, a, um, Attentif. Syn. Intentus. )( Negligens, remissus. Phras. 1. Attentos reddere, rendre attentifs. Audientiam sibi facere; arrectos suspensosque animos in se avertere; attentionem captare. 2. Attentum esse, être attentif. Attentum se præbere; attento animo excipere dicentem; tempus omne in attentissima cogitatione, et acerrima ponere. Cf. Attendo. Usus: Attentus est ad rem, parcus, économe. Auditorem benevolum, docilem, attentum facito, teneto. Attentus in re aliqua, ad aliquid.

ATTĔNŬĀTĒ, Simplement. Syn. Jejune ne. Usus: Attenuate, presseque dicere.

ATTĔNŬĀTĬO, ōnis, f. Diminution. Syn. Extenuatio, imminutio. Usus: Suspicionis attenuatione fidem facere, se faire croire en affaiblissant les soupçons.

ATTĔNŬĀTUS, a, um, Amaigri, affaibli; simple. Syn. Exilis, humilis, abjectus, demissus. Usus: Oratio nimis attenuata, ad usitatam quotidiani sermonis consuetudinem demissa.

ATTĔNŬO, as, avi, atum, are, a. Affaiblir, diminuer, consumer. Syn. Imminuo, extenuo. )( Amplifico. Usus: Grandia illa attenuanda sunt. Bellum attenuatum, atque imminutum. Attenuatæ prælio legiones. Cf. Imminuo, Elevo.

ATTĔRO, is, trīvi, trītum, ere, a. Écraser, détruire. Usus: Postquam famam ejus, et pudorem attriverat.

ATTESTOR, aris, atus sum, ari, d. Attester, témoigner; prendre à témoin. Syn. Testor, testem facio, comprobo. Usus: Pompeium attestatus est.

ATTEXO, is, texui, textum, ere, a. Ajuster, ajouter à. Syn. Addo, adjungo. Usus: Immortali parti mortalem attexere.

ATTĬNĔO, es, ui, tentum, ere, a. et n. Tenir; toucher, être attenant à. Usus: Cultros attinet, il est sous le rasoir.

ATTĬNĔT, impers. Être important, utile; toucher, concerner. Syn. Pertinet. Phras. Ea res ad omnes attinet, cette chose concerne tout le monde. Pertinet, spectat; id curandum ita, ut si res omnium ageretur; ea res in rationem publicæ utilitatis cadit. Causa omnium ea re contingitur, admiscetur. In eo causa omnium vertitur; conjuncta ejus rei causa est cum publica salute. Res omnium nostrum in hoc agitur. Hoc ad nostrum quemlibet. Usus: Quid sentiam, nihil attinet dicere. Quod ad me attinet. Quod ad abstinentiam attinet, ita me gessi. Quæ ad colendam vitam attinent. Cf. Pertinet, Refert.

ATTINGO, is, tĭgi, attactum, ere, a. Toucher, atteindre. Syn. Tango, ago, accedo, assequor. Adv. Breviter, cautius, diffidenter, leniter, leviter, proprie, prorsus non, sero ac leniter, sigillatim, strictim, timide. Usus: 1. Extremis labris gustare, extremis digitis attingere. Insulam, portum, attingere. Nihil de bonis meis, nihil de præda attigit. 2. Transl. Id ne suspicione quidem, aut conjectura attigit, il n’a jamais soupçonné cela. 3. Specto, tenir à quelqu’un, concerner. Civitates, quæ officiis, fide, vetustate, cognatione populum Romanum attingunt. Aliquem necessitudine, cognatione, sanguine attingere. Attingit me ea cura, sollicitudo. Partem ejus sceleris nullam attigit. 4. Tracto, indico, s’occuper de, s’appliquer à, aborder (un sujet). Bonas artes ne attigisti quidem. Illud breviter, et strictim attigi, et perstrinxi. 5. Vicinus sum, toucher, être contigu. Cappadociæ pars Ciliciam attingit.

ATTOLLO, is, ere, a. Élever. * Syn. Erigo. Usus: Cum se a gravi casu attollere et levare vellet. Attollunt se montes ingentes. Cf. Erigo.

ATTONDĔO, es, attondi, attonsum, dere, a. Tondre. Usus: Ulmos, virgulta attondere. Transl. Laudem alicujus attondere, faire tort à la réputation de quelqu’un.

ATTŎNĬTUS, a, um, Frappé de stupeur, d’étonnement. Phras. 1. Attonitos reddidit ea res, cette chose les a frappés d’étonnement. Suspensos ea res tenuit omnium animos; stupor omnes admiratione defixit intentos ad hoc spectaculum. 2. Attoniti sunt, ils sont frappés de stupeur. Miraculo stupentes et suspensi animo hærent. Stupent, et sibi pene excidunt; exanimantur terrore aspectuque rei. Supini cœlum aspiciunt. Usus: Novitate ac miraculo attonitus. Cf. Obstupefacio, Admiratio, Miror.

ATTRĂHO, is, traxi, tractum, ere, a. Attirer, entraîner. Syn. Allicio, invito, allecto, adduco. Adv. Commode. Phras. 1. Tuis blanditiis me ad te pertraxisti, traduxisti; me tibi plane adscivisti; me totum ad te redegisti. Horum spe me ad tuam consuetudinem vocasti, pellexisti. 2. Totam administrationem ad se attrahere, s’emparer de toute l’administration. Omnium partes corripere atque amplecti; omnia senatus munia ad se trahere; arcessere sibi omnium curas, vigilias; adsciscere sibi totam provinciæ procurationem. Usus: Cur id tibi malum ultro accersis atque attrahis? Similitudo attrahit ad amicitiam. Cf Allicio, Adjungo.

ATTRECTO, as, avi, atum, are, a. Toucher à. Syn. Sæpe tracto, et quasi manibus tero. Usus: Libros, quos tu contaminatis manibus attrectas. Cf. Tango.

ATTRĬBŬO, is, tribui, tribūtum, ere, a. Attribuer. Syn. Adscribo, tribuo, assigno, confero, conjicio, refero, addico, adscisco, destino, affingo. )( Demo. Adv. Proprie. Usus: Culpam, calamitatis causam mihi attribuis, et adscribis. Eam curam, provinciam, procurationem, negotium tibi attribuit populus. Certum pecuniæ modum, mancipiorum numerum alteri attribuere. Cf. Adscribo, Tribuo.

ATTRĬBŪTĬO, ōnis, f. Assignation, mandat pour le payement d’une dette. Syn. Assignatio. Usus: Scribit, se de attributione omnia fecisse.

AT VĒRO, Mais. Plerumque adversantis est, et in principio periodi usurpatur. Usus: 1. Virtutem nemo unquam Deo acceptam retulit: at vero honoribus, opibus aucti Diis gratias agimus. 2. Concludentis est interdum. Qui socium fallit, vir bonus non est: at vero tu etc.

AUCEPS, cŭpis, m. Oiseleur. Syn. Venator avium. Usus: Peritissimus voluptatum auceps. Auceps syllabarum leguleius quispiam. Auceps concinnat aream, offundit cibum, aves allectat.

AUCTĬO, ōnis, f. Vente publique, enchère, encan. Syn. Publica venditio, in qua pretium augetur. Epith. Hæreditaria. Usus: Bona alicujus auctione constituta vendere. Facere auctionem, publicare bona, sub corona vendere. Cf. Publicatio.

AUCTĬŌNĀRĬUS, a, um, Relatif aux ventes publiques. Tabulæ auctionariæ, affiche de vente; atria auctionaria, salles de vente.

AUCTĬŌNOR, aris, atus sum, ari, d. Faire une vente à l’encan. Syn. Auctionem facio, auctione vendo, per præconem vendo, sub hasta vendere, præconis voci bona subjicio. Usus: Dejotarus Rex auctionatus est. Cf. Publico.

AUCTOR, ōris, m. Auteur. Syn. Suasor, impulsor, hortator, machinator, architectus, opifex, adjutor, monitor. Epith. Amicissimus atque sapientissimus, bonus imprimis, valde bonus, tam castus, tam religiosus, tam sanitas, divinus, domesticus, egregius, gravis, constans, præstans virtute, prudentia, religione, æquitate, gravior, gravissimus, idoneus, levis, locuples, locupletior, locupletissimus, luculentus, malus, melior, optimus, peritissimus, præclarus, præsens, privatus, recentior, religiosissimus, summus, certus, certissimus, eruditissimus, expers humanitatis. Phras. Auctor malorum, l’auteur des maux. Dux, architectus, machinator ac princeps sceleris; tuba belli civilis; caput, fax seditionum, impulsor, suasor, stirps ac semen malorum omnium; seditionis stimulator ac concitator; litium sator; signifer, pater, cujus opera civile bellum natum, conflatum, susceptum est; scelerum caput; facinorum repertor, cujus ductu auspicioque scelus conflatum est. Usus: 1. Auctor tibi sum, ut naviges, navigue, j’y consens. Magnis auctoribus inductus id feci. 2. Magister, doctor, scriptor. Livius rerum Romanarum auctor locupletissimus. Malus latinitatis auctor Apuleius. Utraque sententia luculentos habet auctores 3. Nuntius, autorité, garant, témoin. Certis et idoneis auctoribus comperi. Quo auctore hic rumor fluxit? 4. Caput, princeps, dux. Præbere se senatui auctorem, principem, ducem, chef. Consilii princeps et auctor sanctissimi fœderis. Deditionis auctor, hortator. Forensis latrocinii auctor nefarius, instigateur.

AUCTŌRĂMENTUM, i, n. Engagement contracté par les gladiateurs. Syn. Obligatio, et nexus. Usus: In mercenariis ipsa est merces auctoramentum servitutis.

AUCTŌRĬTAS, ātis, f. Autorité, ascendant, crédit. Syn. Existimatio, fides, vis, opinio, judicium, momentum, pondus, testimonium. Epith. Æterna, apex senectutis, clara, censoria, clarissima, stabilis, consularis, digna mutatione, divina atque inaudita, domestica, equestris, excellens, gravis, gravissima, honesta, et digna verecundia, et cultu et honore, illustrior, immortalis, imminuta, interposita, legitima ante, levior, magna et imprimis gravis, major, maxima, mediocris, minima, minor, naturalis, patria, perdita antequam, pontificialis, publica, senatoria, summa, tenuis, vetus, contraria, certa, privata. Phras. Auctoritatem sibi facere, s’acquérir du crédit. Constituere sibi, colligere auctoritatem; dignitatem sibi conciliare; gratiam dignitatemque amplificare; colligere magnam apud omnes famam, gloriam, existimationem; conficere sibi nomen, famam ingentem; multum auctoritatis consequi. 2. Non cani, non rugæ auctoritatem dant, sed morum gravitas et conspecta virtus, ce ne sont ni les cheveux blancs, ni les rides qui nous donnent l’ascendant sur les autres, mais une conduite toujours grave et une vertu reconnue. Non cani, non rugæ auctoritatem tribuunt, afferunt, attribuunt, constituunt, faciunt, conciliant. 3. Auctoritatem habet magnam, il est fort estimé. Magna est ejus apud omnes auctoritas. Non modo auctoritatem, sed et imperium in suos tenet, obtinet. Est in eo, residet in illo magna auctoritas. Floret apud omnes auctoritate. Multum est ejus nomen in iis locis. Inter ornatissimos homines est summo splendore. Venerabilis vir miraculo litterarum ingens haberi cœptus est. Vis est in eo viro ingens ad socios civesque. Magnam auctoritatem constitutam habet apud omnes. Auctoritate anteit cæteros. Magna in eo viro inest auctoritas. Auctoritate potest plurimum. Auctoritas ejus valet plurimum; magna habetur. Vir genere est famaque clarissimus. Principem inter suos locum habet. In magna est auctoritate. Excellit ejus auctoritas. In æstimatione magna habetur. Cf. Gravitas. 4. Ausus est auctoritatem Magistratus violare, il a osé enfreindre les ordres de l’autorité. Auctoritatem frangere, abjicere, extenuare; auctoritatem violare, infringere, imminuere; solvere majestatem, projicere consulum imperia; famam existimationemque lædere, atterere. 5. Auctoritatem amisit, il a perdu tout crédit. Eo uno facto hebescere cœpit ejus auctoritas; eo facto jacturam dignitatis fecit; gratiam omnem et auctoritatem effudit; victa jacet ejus auctoritas facti unius indignitate elevata. Usus: Senatus suam interposuit auctoritatem. Intercessit Senatus auctoritas, le Sénat a interposé son autorité. Senatus auctoritati parere. Consulis auctoritatem sequi. Rationibus, non auctoritatibus pugnandum est. Cf. Valeo multum, Dignitas, Honor.

AUCTŎRO, as, avi, atum, are, a. S’engager pour un salaire, (ordin. au service militaire). Syn. Militiæ sacramento obligo. Usus: Ne auctoraretur, profugit.

AUCŬPĬUM, ii, n. Chasse aux oiseaux. Syn. Avium captatio et venatio. Usus: Transl. Delectationis aucupium, elaborata concinnitas in oratione ne appareat. Aucupia verborum, litterarum tendiculæ, putidæ sunt, recherches d’expressions, subtilités.

AUCŬPOR, aris, atus sum, ari, d. Chasser aux oiseaux; rechercher; capter; éplucher les termes. Syn. Capto, connector, quæro, venor. )( Repudio. Adv. Necessario. Usus: Ars dicendi plausus, et opiniones hominum aucupatur. Assentatione gratiam divitum, aliena obtrectatione famam aucupari. Levitatis est, inanem aucupari rumorem, et umbras omnes etiam falsæ gloriæ consectari. Inanes rumusculos, verba aucupari. Tempus idoneum, occasionem aucupatur. Cf. Quæro, Capto.

AUDĀCĬA, æ, f. Audace. Syn. Confidentia, impudentia. Epith. Aperta, callida, digna odio majori, effrenata, ficta, gemina, horribilis, humana, toleranda, immanis, impia, incredibilis, intolerabilis, levior, magna, manifesta, nimia, perspicua, scelerata, similis, singularis, summa, tanta et tam perspicua, tam varia et tam nova, vera, urbana. Usus: Incredibili importunitate, et projecta ad omne facinus audacia. Audacia fretus, armatus. Nosti os hominis, nosti audaciam. Projectæ audaciæ, et confidentiæ homulus. Cf. Audax.

AUDACTER, Avec hardiesse, audacieusement. Syn. Fidenter, confidenter; summa audacia, inhumana audacia atque intoleranda; temeritate atque audacia incredibili; virili animo; vultu intrepido; confidentia singulari; alienatis a memoria periculi animis. Usus: Audacter loqui ac libere. Exultare audacius.

AUDAX, ācis, gen. omn. Hardi, audacieux. Syn. Confidens, temerarius, impudens, petulans, projectus ad audendum. )( Timidus. Adv. Longe. Phras. 1. Homo audax et protervus, homme effronté. Ferrei oris homo; promptissimæ vir audaciæ. Homo confidentia, ac temeritate incredibili; audaciæ projectæ, præruptæ, inhumanæ, intolerandæ; homo impotens, quem propter audaciam, ac importunitatem animi, nemo tecto recipere velit; animal ex omnium scelerum importunitate concretum. Homo protervus ac petulans, cujus importunitatem oris nemo non reformidat; qui animo sibi et audacia publicam rem omnem sustinere videtur. Inflati homo animi, atque incitati; audacia ac temeritate insignis; projectus ad audendum quidlibet. Incredibili importunitate, et ad omne facinus audacia armatus, inflammatus. 2. Quam audax homo sit, qui Senatum ipsum criminetur? Quelle effronterie dans cet homme, qui ose accuser le Sénat. Quam ferrei oris hunc esse hominem necesse est, qui etc. cujus animi, cujus impudentiæ est, senatum ipsum criminari? Quanta importunitate, quam eminenti audacia eum esse necesse est, qui etc.; qua armatum confidentia, qua animi insolentia inflatum ac incitatum necesse est eum hominem, qui senatum ipsum in crimen vocare audeat? 3. Audax est imprimis, il est plein de hardiesse. Audacia viget maxime; plenus spei atque animi est; fiduciæ plurimum ac spiritus inest in eo homine. Animi non minus est ad mortem, quam ad cædem. Multum animorum inest, et temeritatis. Nullum non facinus, quantumvis fortuna majus, intrepidus adibit. Usus: Audax ad omnia. Cf. Animus, Alacer.

AUDĔO, ēs, ausus sum, ēre, a. et n. Oser. Syn. Non dubito; non vereor. Adv. Aperte, fidenter, nimium. Phras. 1. Multum audes, tu risques beaucoup. Multum suscipis; multum tibi sumis; ingentis rem periculi aggrederis; aleam jacis periculi plenam; magnum in te facinus suscipis; magnam tibi confidentiam sumis; magnum erit, si rem tantam sustineas; audacia ferri mihi videris, et temere facere. Vereor ne modum non inveniat felix temeritas. Quid non cadet in hunc animum, quid non recipiet hæc temeritas, quæ tantum audet? Vereor, ne hunc impetum temeritas effuderit. 2. Tantum ego non auderem, et moi, je n’oserais pas autant. Religio mihi esset; animus deesset; metus me arceret; nefas haberem; tantum mihi non sumerem; istos mihi spiritus non sumerem; modestius ego mihi agendum putarem; animorum mihi ad ista haud satis esset. Usus: Tu me hoc rogare ausus es? Effecit, quod alius ne sperare quidem ausit. Cf. Arrogo, Sumo, Audax.

AUDĬENTĬA, æ, f. Action d’écouter. Syn. Attentio audiendi. Epith. Maxima. Usus: Diserta oratio ipsa sibi audientiam facit. Rei pondus maximam audientiam mihi fecit dicenti, vulgi aures præparavit.

AUDĬO, is, īvi, ītum, ire, a. Entendre, écouter. Syn. Auribus accipio, exaudio, excipio, auditione accipio, aures do, ad aures venit, pervenit, auditor sum, ausculto, operam do. Adv. Admodum, aliunde, aliquamdiu, aliquando, alicunde, amice, assidue, attente, attentius, attentissime, bene, benigne, benignius, celeriter, clementer, commode, commodo, coram, diligenter, diligentius, diutius, gratis, male, hilare, intelligenter, latine, leniter, libenter, male, studiose, libentius, liberius, liquido, male, melius, merito, nunc primum, omnino non, nunquam palam, pariter, perattente, perlibenter, perstudiose, propius, prorsus, nihil unquam, celerrime, quam tardissime, statim a principio, studiosius, valde, vere, vulgo. Phras. 1. De tuis rebus libenter audio, j’entends volontiers parler de vos affaires. Ad tuas res mihi aures semper patent; res tuas libenter auribus percipio. Gaudeo, si quid de te ad aures meas perveniat, accidat, veniat, permeet. Sitienties gero aures ad res tuas. Propitiis auribus accipio, capto de te nuntios. 2. Dicentem libenter audio je vous écoute volontiers. Gaudeo, si vox tua ad aures advolet; nimis libenter edo sermonem tuum. Cibus mihi est, quod fabulare. Orationem tuam placide persequor. Sermo tuus haud invito ad aures accedit. Aures tibi libenter dedo meas; pronis auribus admitto; in aures ac animos admitto; secundis auribus accipio, quæ dicis. Animo dicta recipio. Faciles tibi aures præbeo; libenter, haud iniquo animo accipio, quæ tu ad me. Dicenti libenter operam do; aurium operam dicare soleo. Siquid me vis, vacuas aures affero; aures adhibeo benevolas; aures meas in ditionem dedo; aures expetunt meæ; ad advertendum animus adest, et opera est auribus; quidquid id est, aures commodo, accomodo non aversas; perpurgatis auribus operam do dicenti; facilem me præbeo in audiendo. 3. Auditus sum benevole, on m’a écouté avec bienveillance. Usus sum auribus æquissimis; aures nactus sum benevolas; in aures suaviter influxi; facilem habui in audiendo Principem. 4. Non audio libenter obtrectationes, je hais les méchantes langues. Aures respuunt, abhorrent, refugiunt obtrectantium voces; maledicæ linguæ graves sunt auribus meis; haudquaquam gratæ sunt auribus criminationes istæ: offenduntur aures maledictis; magnam in alienis obtrectationibus audiendis molestiam sustineo; obtrectationum siquid auribus objectum est, ingens me tædium capit. 5. Assidue hoc audio, j’écoute sans cesse cela. Auribus ista inculcantur quotidie; aures mihi his vocibus calent assidue; circumsonant, obtunduntur aures; frequenti auditione accipio ista; aures his quotidie nuntiis celebrantur meæ. 6. Audivi de morte fratris, j’ai appris la mort de votre frère. Auribus accepi, percepi tristem de fratris obitu nuntium; aures meæ jam fama et auditione acceperunt mortem fratris tui. De morte fratris tui ad me jam perlatum erat. Ad aures jam venit, pervenit, accessit, permanavit mors fratris tui; fama, rumor jam in urbem allatus est de morte fratris. 7. Cujus vocem audio? Qui parle? Quæ vox ad aures meas accidit? cujus vox aures tetigit meas? aures verberat; ad aures advolat? cujus vox objecta est auribus meis? cujus vocis sonum usurpant aures meæ? quæ vox immissa in aures meas est; cujus ista vox est, quam auribus gusto, degusto? cujus sermonem excipio? quem auditu percipio? 8. Nihil audiri potest, on ne peut rien entendre. Nec aurium quidem usus superest; aurium usum intercepit fremitus; aurium usus aufertur, cessat. Usus: 1. Potest fieri, ut quod te audisse dicis, nunquam audieris. 2. Exaudio, exaucer. Dii preces meas audivere. 3. Assentior, je suis docile. Nec Homerum audio, qui etc. 4. Sum discipulus, je suis le disciple. Plato Socratem audiebat. 5. Laudor, aut vituperor, je suis estimé ou blâmé. Homo ingenuus vult bene audire. Male audire. 6. Obtempero, obedio, morem gero, obéir. Si me amicissime monentem audisses, aliter res tuæ haberent. Dicto audientem esse. Cf. Auris.

AUDĪTĬO, ōnis, f. Bruit, rumeur. Syn. Rumor, publicus sermo. Epith. Ficta, tenuis, tenuissima. Usus: 1. Nolite fictis auditionibus, aut disseminato sparsoque rumori credere. De ea re tenuissimam quidem auditionem accepi. 2. Auditus, action d’écouter, leçon. Homines fabularum auditione ducuntur, les hommes se plaisent à écouter des fables.

AUDĪTOR, ōris, m. Disciple. Syn. Discipulus. Epith. Æqualis, in dicendo non nimis exercitatus, in jure civili non inferior, novus, æquus, attentus, benevolus, docilis, doctus, frequens alicujus, indoctus, intelligens, mitior, stultus et credulus, bonus, certior, infestus, tardus, vetus. Usus: 1. Platonis auctor Aristoteles. 2. Audiens, auditeur. Facere attentum auditorem.

AUDĪTŬS, ūs, m. Ouïe. Syn. Sensus audiendi, auditio. Usus: Hoc non perinde auditu, quam cogitatione intelligi potest.

AUFĒRO, ers, abstŭli, ablātum, ferre, a. Enlever. Syn. Eripio, abripio, averto, adimo, tollo, abduco, detraho, removeo, præcido. )( Do, affero. Adv. Gratis, impudentius, longe hinc, mordicus, occulte, omnino non, publice, rectissime, undique. Phras. 1. Omnia ei ab hostibus ablata, detracta, erepta sunt, les ennemis lui ont tout pris. Omnia per scelus erepta et asportata sunt. Omne instrumentum direptum, familia abducta, abactum pecus, convulsa suis ex sedibus omnia. Spoliatus, denudatus, rebus omnibus executus est. Fortunæ cultus deletus omnis est, atque extinctus. Spoliata domus, denudati parietes, sanguinem adeo ipsum exsorbere visi sunt hostes. 2. Tua oratio metum mihi omnem abstulit, vos paroles m’ont enlevé toute crainte. Metum omnem ademit, exemit, præcidit, dempsit, detersit. Tua oratione metus omnis ablatus et sepultus est; consedit, conquievit. Oratio tua metum omnem discussit, dissipavit, delevit, abstersit. Cf. Abduco. Usus: 1. Operis præstantia imitandi spem omnem abstulit. Aliquid judicio auferre; alicui jus suum; pecuniam de ærario; ab aliquo amorem auferre. 2. Obtineo, sequor, gagner, recevoir. Benignum responsum ab illo, decretum amplissimum, præmia, opem asenatu abstuli. Ex eo facto laudem et gloriam maximam abstuli. 3. Abeo, s’en aller. Auferre se de convivio, de conspectu.

AUFŬGĬO, is, fūgi, fugere, n. S’enfuir. Syn. Fugio, fuga me aufero, fugam capesso. Usus: Furto facto aufugit, non impune laturus. Cf. Fugio.

AUGĔO, es, auxi, auctum, augere, a. Augmenter. Syn. Majus facio, amplifico, addo, accessionem facio, exaggero, cumulo, multiplico. )( Detraho, extenuo, diminuo, minuo. Adv. Copiose, cumulatius, fuse, magnificentius, maxime, mirabilius, omnino, privatim, rhetorice, summe, valde, vehementer. Phras. 1. Pompeius valde auxit imperium, Pompée recula les bornes de l’empire. Amplificavit, multum protendit, produxit, protulit Imperii fines. Multum addidit, adjunxit additionem Romani Imperii. Magna per Pompeium ad Imperii vires accessio facta est. Res Romanæ magnum incrementum ceperunt, acceperunt; multo deinceps auctiores fuere, quam antea. Pompeius magnam terrarum partem hostibus demptam, ademptam, detractam, Romano Imperio adjecit. Multæ Provinciæ Pompeio victore Romani Imperii jura, potestatemque subiere. Pompeius latissime protendit Imperii terminos. Pompeius magnam orbis partem in potestatem Imperii redegit, ad imperium adjunxit. 2. Tuæ litteræ mihi dolorem auxere, vos lettres n’ont fait qu’augmenter ma douleur. Majorem fecere commemorando, retractando antiquum vulnus; velut attrectatu, et quassu dolorem amplificaverunt; gravarunt, duplicarunt conceptam animi ægritudinem, et dolorem; onerarunt dolorem metu. 3. Ipse sibi invidiam auget, il accroît contre lui l’envie. Novam flammam invidiæ adjicit; materiam criminibus suggerit; et unde gloriam inde invidiam intendit. 4. Non mediocriter auxit opes suas, il s’est fort enrichi. Cumulavit, adauxit, exaggeravit rem familiarem, auctarium non exiguum adjecit ad pristinas opes; lucro quotidiano suas auctavit opes; ad rem familiarem, ad domesticas copias accessiones fecit ingentes; fortutunis suis et copiis magnum incrementum attulit. 5. Augetur malum indies, le mal s’accroît tous les jours. Quotidie ingravescit malum, corroboratur, cumulatur; longinquitate crescit malum, suis progressibus augetur. Res ab exiguis profecta initiis eo crevit, ut etc. Malum ingentibus incrementis augetur, maximis auctibus crescit; tacitis augescit incrementis; serpit quotidie malum et incrementum capit. Increbescit malum, majusque jam est, quam ut remedium possit afferri. In incremento malum est, robur quotidie accipit; oneratur diuturnitate malum, et gravatur. Quantum tempori, tantum mali acerbitati accedit. Accessit in cumulum mali dolor novus. Nova quotidie fit mali accessio; malum nova quotidie incrementa accipit. 6. Augere cupiditatem, pretium, gloriam, formam, nequitiam, fortunam, augmenter ses désirs, sa gloire, sa beauté, sa malice, sa fortune. Accendere cupiditatem; pretium rei; intendere gloriam; formam cultu, nequitiam præceptis, fortunam comitate adjuvare. Usus: Honore, dignitate, divitiis, commodis augere aliquem. Beneficium tuum magno cumulo auxisti. Cf. Amplifico, Cresco.

AUGESCO, is, ere, n. Croître, grandir. Syn. Augeor, cresco. Usus: Semina temperatione caloris augescunt, aluntur, pubescunt.

AUGUR, ŭris, m. Augure, prédisant l’avenir par le chant des oiseaux. Syn. Interpres auguriorum; peritus cælestium prodigiorum. Epith. Bonus, optimus, perfectus, publicus, summus, verecundus, antiquissimus, interpres Jovis optimi maximi. Usus: Romulus ipse magnus augur fuit. Augurum ars, disciplina, jus, prædicta.

AUGŬRĀLIS, e, gen. com. Augural, relatif aux augures. Usus: Vir augularis, libri augulares.

AUGŬRĀTĬO, ōnis, f. Action de prendre les augures. Syn. Auspicium, divinatio. Usus: Quæ tandem auguratio ex passeribus? item: Auguratus, us, dignité et fonction d’augure.

AUGŬRĬUM, ii, n. Science des augures, divination par le chant ou le vol des oiseaux. Syn. Auspicium, auctoritas rei bene gerendæ. Epith. Addubitatum, contrarium, non tam artificiosum, quam superstitiosum, extremum, sinistrum, verissimum. Usus: Augurium in arce agebant augures. Certo salutis augurio. Cf. Divinatio.

AUGŬRĬUS, a, um, Augural. Syn. Auguralis. Usus: Jus augurium.

AUGŬROR, aris, atus sum, ari, d. Prédire d’après les augures; prédire, annoncer. Syn. Augurium ago, auspicium ago, divino, auspicor, elicio ex mentibus divinis responsa. Adv. Fideliter, pulcherime, recte, vere. Usus: Quantum ego animo auguror et conjectura, non despero. Bellum auguror, je prévois une guerre. Cf. Divino, Prædico, Vates.

AUGUSTĒ, Selon le rite, religieusement. Syn. Pie, sancte, feliciter. Usus: Auguste, sancte venerari Deos, aliquem consecrare.

AUGUSTUS, a, um, Saint; auguste, majestueux, vénérable. Syn. Sanctus, plenus majestate. Usus: Locus augustus, templum augustum. Augustior humano visu species. Ex hoc sancto, augustoque Platonis fonte omnis nostra manabit oratio. Cf. Amplus.

AULA, æ, f. Cour, palais. Syn. Atrium, regia. Usus: Ornamenta aulæ. Rex omni auctoritate aulæ communita.

AULÆUM, i, n. Tapis. Syn. Aulæ ornamenta, peripetasmata, peristromata, stragula, vestis stragula.

AŪLŒDUS, i, m. Joueur de flûte. Syn. Tibicen.

AURA, æ, f. Souffle. Epith. Minima, pura, popularis, clarisona, inferna, subita, valida. Usus: 1. Aura spirat melior. 2. Favor popularis, vent de la faveur populaire. Illum popularis aura justo longius provexit Fertur populari aura. Me honoris aura nunquam potuit a cursu dimovere. Totam opinionem parva nonnunquam rumoris aura commutat. Cf. Aer.

AURĀTUS, a, um, Doré. Syn. Inauratus. Usus: Aries Colchorum auratus.

AURĔŎLUS, a, um, De couleur d’or. Usus: Aureolus libellus, aureola oratio.

AURĔUS, a, um, D’or. Syn. Ex auro. Usus: Stellæ aureæ, nummus aureus.

AURĬCŬLA, æ, f. Oreille. Syn. Quod circa foramen auris eminet. Epith. Infima. Usus: Sermo tuus adhuc mihi hæret ad auriculas. Auricula infima mollior, plus souple que le bout de l’oreille. Adag. de effeminato.

AURĬFĔR, era, um, Qui produit de l’or. Usus: Arbor aurifera, arbre aux pommes d’or.

AURĬFEX, ĭcis, m. Orfèvre. Usus: Aurificis statera.

AURĪGA, æ, m. Conducteur de char, cocher. Syn. Curruum rector, agitator. Epith. Indoctus. Usus: Currum, cum opus est, sustinet bonus agitator; auriga indoctus e curru trahitur, deripitur, eliditur, laniatur. Frænos inhibet, qui equos agit. Essedarius, rhedarius, qui combat sur un char.

AURĬS, is, f. Oreille. Epith. Æquissima, aperta atque integra, avida, et capax, elegans, erudita, hebetior, jejuna, inhumana et agrestis, non obtusa criminatione, sed vacua, patientissima, teres et religiosa, trita. Phras. Aures arrigere, dresser les oreilles, écouter attentivement. Erigere aures, præbere, patefacere, dedere, admovere, commodare, adhibere. 2. Aures obsidere, assiéger qqn de son bavardage. Credulas aures implere, complere, imbuere; obtundere garritu; sermonibus refercire, verberare. Nescio quid in aures immittere, susurrare; ad aures oggannire; auribus inculcare. 3. Aurium judicio rem ponderare, juger d’après ce qu’on a entendu. Aurem suam interrogare; consilio et arbitrio aurium uti. Usus: Aures dare, se faire l’auditeur de qqn. Auribus aliquid dare, flatter qqn. In aures influere, se faire écouter, captiver l’attention. Calent adhuc aures sermonibus tuis, j’ai les oreilles rebattues de ces discours. Aures tuæ peregrinantur, vous êtes distrait. Auribus utor æquissimis, je parle à qqn qui m’écoute favorablement. Aliquid dignum hominum auribus efficere, faire qqchose digne d’être rapporté. Aures his vocibus inconditis offenduntur, ces paroles inconvenantes offensent les oreilles. Aures claudere, se boucher les oreilles. Cf. Audio.

AURŌRA, æ, f. Aurore. Syn. Diluculum. Epith. Humida, prænuntia clari solis. Usus: Quumprimum aurora se ostenderit. Cf. Mane, Dies, Diluculum.

AURUM, i, n. Or. Syn. Metallum præcipuum. Epith. Melius, præclarum. Usus: Auri venæ reconditæ. Aurum cœlatum, factum, signatum, coronarium. Pateram ab labris auro circumcludere.

AUSCULTĀTĬO, ōnis, f. Action d’écouter, espionnage. * Syn. Auditio. Usus: Quæ hæc auscultatio est?

AUSCULTĀTOR, ōris, m. Auditeur. Usus: Aut auscultator est tantum, aut disceptator.

AUSCULTO, as, avi, atum, are, a. et n. Écouter, épier. Syn. Aures admoveo, capto sermonem, aures arrigo, orationem clam sublego, sermoni vaco. Usus: 1. Sermonem meum auscultando excepit. Ad fores suspenso gradu accessi, animam compressi, aurem admovi, ita animum cœpi attendere et sermonem captare. 2. Obedio, obéir. Auscultemne seni? Cum Dat. Cf. Audio, Obedio.

AUSIM, sync. pro Auserim, vel Ausus sim, ex ant. præt. Ausi pro Ausus sum, Oser. Usus: Nec si sciam, dicere ausim.

AUSPEX, ĭcis, Augure. Usus: Latores et auspices legis curiatæ. Auspice Deo, duce, sous les auspices de Dieu.

AUSPĬCĀTŌ, Après avoir pris les auspices. Syn. Bono auspicio, auspicio capto, bonis ominibus. Usus: Auspicato urbem condidit Romulus. Cf. Feliciter.

AUSPĬCĀTUS, a, um, Consacré, saint, favorable. Syn. Auguratus. Usus: Auspicato in loco consedit. Annus auspicatus. Cf. Felix.

AUSPĬCĬUM, ii, n. Auspice. Syn. Augurium. Epith. Augustum, coactum, consulare, ementitum, extremum, optimum, præclarum, secundum, verum, salvum, bonum, divinum, juge, malum, militare, populare, ratum, sinistrum. Usus: Auspicium facere, agere, habere. Obtemperare auspiciis. Bono auspicio aliquid agere. Ductu, imperio, auspicio alicujus rem gerere.

AUSPĬCOR, aris, atus sum, ari, d. Prendre les auspices. Syn. De cœlo, terra auspicium ago. Usus: 1. Oblitus est auspicari. 2. Incipio, commencer. Annum, laborem, opus auspicari. Cf. Incipio, Initium.

AUSTĔR, ri, m. Auster, vent du midi. Syn. Ventus a meridie spirans. Epith. Adversus, lenissimus, summus, vehemens. Usus: Belle nobis flavit ab Epiro mitissimus auster. Austro vehementi rejectus sum.

AUSTĒRĒ, Durement, sévèrement. Syn. Dure, severe, duriter. Usus: Severe mecum agit, et stoice.

AUSTĒRUS, a, um, Dur, sévère. Syn. Severus, acerbus. )( Dulcis, Decoctus. Usus: Austero more. Suavitas austera et solida. Cf. Rigidus, Asper, Severus.

AUSTRĀLIS, e, gen. com. Du midi, méridional. Syn. Ad meridiem, ad austrum. Usus: Australes regiones.

AUT, Ou, ou bien. Syn. Vel. Usus: Quid de pratorum viriditate, aut arborum ordinibus, aut vinearum specie dicam? Cave, huic particulæ particulam vel subjicias.

AUTEM, Mais. Syn. Sed, vero. Usus: 1. Poeta numeris adstrictior, verbis autem liberior. 2. Et, et, mais que. Cum pecunia deesset, essent autem prædia, vendi ea jussi. 3. An, est-ce que? Cur consurgitis? vultis autem horum audaciam reprimere? pro: an vultis etc. 4. Præterea, mais que, que du reste. Cum ita esset, suspicarer autem etc. 5. In interrogatione servit correctioni. Meum est, providere, quid fiat. Fiat autem? Imo vero quid futurum sit, je dois prévoir ce qui doit se faire. Se faire, ai-je dit? Bien plus ce qui doit arriver.

AUTUMNĀLIS, e, gen. com. D’automne. Usus: Autumnale frigus.

AUTUMNUS, i, m. Automne. Phras. Tempus senescenti æstati adjunctum; autumnale æquinoctium instat; æstatis non multum superest; æstas in exitu est; æstas præcipitat, l’automne arrive.

AUTŬMO, as, avi, atum, are, n. Prétendre, soutenir, décider. Syn. Opinor, censeo, puto. Usus: Ecquid autumas?

AUXĬLĬĀRĬUS, a, um, et AUXĬLĬĀRIS, e, gen. com. Auxiliaire. Phras. Milites auxiliarii, soldats auxiliaires. Auxiliares copiæ; adventitiæ copiæ; auxilia; conductitiæ cohortes; subsidiarius miles; milites in societatem armorum assumpti, qui socia arma junxere; qui subsidio sunt legionibus. Usus: Miles, cohors auxiliaria.

AUXĬLĬOR, aris, atus sum, ari, d. Aider, porter secours. Syn. Juvo, adjuvo, opitulor; opem auxiliumque fero, auxilio sum, succurro; subsidio eo, vel venio, præsto sum, subvenio, adsum, præsidium fero; adjumento, subsidio, præsidio sum. Suffragor, subsidio proficiscor. Usus: Auxiliari cuipiam. Cf. Auxilium, Faveo, Opera, Opitulor.

AUXĬLĬUM, ii, n. Aide, secours. Syn. Subsidium, præsidium, adjumentum, opis, adminiculum. Epith. Adventitium, barbarum, bonum, certum, divinum, fidelissimum et gravissimum, et maximum, firmum, magnum, et varium, mediocre, multum, nefarium, novum, novissimum, præsens, summum, verum, voluntarium. Phras. 1. Tu mihi auxilium tulisti, vous m’avez porté secours. Tu primus afflicto, et jacenti consularem fidem dexteramque attulisti; te patrono usus sum diligente; tuo auxilio evasi. Tu summo semper studio mihi præsto fuisti. In te velut arcem rerum mearum habui; tu labentem, ac prope cadentem fulciebas. Te pro perfugio utebar, postquam amicorum consilia et auxilia mihi occidere. Tu ad pericula mea propulsanda concurristi; meas ruinas tua virtute sustinuisti. Egregiam mihi operam navasti; labentem excepisti; fortunis, fide fulcivisti. Amicum pendentem corruere non es passus. Patrocinium rerum mearum suscepisti. Tui auxilii umbra tectus; sub umbra tua latens, auxilium reperi. Tu adjutor meus, tu monitor, confectorque negotiorum meorum. Tu studium tuum saluti meæ dicasti unice, tu ope tua me defendisti. Te ego auctorem salutis, defensoremque habeo. In te opis mihi erat tantum, quantum vix omnium studia conferre in me poterant; adminiculo hoc uno erectus sum; eodem innixus principe steti. Tuo patrocinio nitebar unice, tuo præsidio sustentabar. 2. Auxilii nihil superest, tout le monde m’abandonne. Omnia mihi præsidia amicorum, omnia auxilia civium, perfugia, jura, consilia occiderunt. Emortuum est mihi ad eam rem auxilium. Nihil mihi in quoquam opis est, nihil auxilii. Omnia mihi undique auxilia detracta sunt. Nullus est auxilio locus. 3. Auxilio venire, venir au secours. Subsidio ire, proficisci; subsidium parare, comparare; adesse auxilio, suppetias ferre, adferre; suppetias advenire; adjutorem se profiteri ad rem; ad subsidium venire, suppetias venire. 4. Auxilia mittere, envoyer des troupes auxiliaires. Subsidiarias cohortes, subsidium mittere; submittere auxilia, subsidia, copias auxilio; subministrare auxilia. Usus: Auxilium ab aliquo petere, implorer le secours de quelqu’un. Implorare, efflagitare. Auxilium ferre, adjungere. Auxilio esse, aider. Cf. Adjumentum, Faveo, Affectus, a, um.

ĂVĀRĒ, Avidement. Syn. Avide, parce, restricte. Usus: Avare crudeliterque agere.

ĂVĀRĬTĬA, æ, f. Avarice. Syn. Sordes, aviditas, cupiditas. )( Liberalitas. Epith. Ardens, cæca, fœda, hians atque imminens, importuna, incredibilis, nimia, par, senilis, summa. Usus: Omnium bona spe atque avaritia devorare. Homo avido ingenio, infinita rerum cupiditate, ardenti avaritia. Avaritia est alienorum appetitio injuriosa. Nullum officium tam sanctum, tam solemne, quod non violet avaritia et comminuat. Cf. Cupiditas.

ĂVĀRUS, a, um, Avare. Syn. Alieni appetens, sui nimium tenax, adstrictus, parcus, avidus, sordidus, qui omnia in pecunia ponit. )( Liberalis, munificus, effusus. Phras. Crassus Romanorum avarissimus putatur, Crassus est regardé comme le plus cupide des Romains. Avaritiæ nomine male audiebat, suspectus erat. Avaritiæ crimen Crasso maxime objicitur, exprobratur. Crassus avaritiæ infamia flagrabat, graviter laborabat. Crasso avaritiæ nota inuritur. Exagitatur, ut in avaritiam pronior; ad avaritiam proclivior; divitiarum plus æquo, justo appetentior; immoderate sitiens; supra modum cupidus; cupidior, quam satis est; in divitiarum cupiditate nimius. Auri sitientissimus putatur Crassus. Incumbere ad opes; opibus inhiare unus maxime existimatur; avaritiæ labe infectus; propensus ad avaritiam, siquis alter. In re quærenda; in opibus congerendis; in divitiis colligendis, comparandis, contrahendis plus operæ posuisse, collocasse, quam æquum sit, creditur. Crassi avaritia ad summum pervenisse: eo esse progressa dicitur, quo maxime potuit. Crassus homo erat summa avaritia, infinita rerum cupiditate; avaritia erat ardenti, inhiante ac imminente; homo erat avidi ingenii. Crasso nullus adversus immodicas cupiditates steterat terminus; nulla res Crassi avaritiam morabatur; avaras et insatiabiles manus ad omnia porrigebat; avaritia infinita aliorum bona devorabat, inexplebili auri cupiditate laborabat. Multi multa avare faciebant; in aviditatem proni erant; avidiores aliquando ad rem erant; sed Crassus unus omnium avaritiam, cupiditatemque superabat. Nullum erat officium tam sanctum ac solemne, quod Crassi avaritia non violarit. Usus: Homo avarus et furax. Cf. Avidus, Sordidus.

Ave Maria recitare, Réciter la salutation angélique. Salutationem Angelicam ad Dei parentem Virginem pronuntiare, iterare. Voce Gabrielis Archangeli Virgineam Matrem salutare.

ĀVĔHO, is, vexi, vectum, ere, a. Emmener. Usus: Puerum a patria avehit, il emmène l’esclave hors de sa patrie.

ĀVELLO, is, vulsi, vulsum, ere, a. Arracher de. Syn. Abstraho, aufero, abjungo, distraho, detraho. Usus: Avellere filium de matris complexu. Avulsus a meis, ab amicis summo cum dolore. Cf. Decerpo.

ĂVĒNA, æ, f. Avoine. Usus: Si avenam in segete uspiam videris.

ĂVĔO, es, ere, a. Désirer ardemment. Syn. Cupio; aviditas rei me tenet. Adv. Prorsus, valde. Usus: Valde aveo scire, quid agas. Cf. Cupio, Desidero.

ĀVERRUNCO, as, avi, atum, are, a. Détourner (une calamité). Syn. Prohibeo, averto. Usus: Dii omen averruncent. Cf. Averto.

ĀVERSOR, aris, atus sum, ari, d. Se détourner (avec répugnance). Syn. Refugio, abhorreo, recuso, me alio averto. Usus: Ad quæstionem repentinam hærere, aversari, rubere. Preces, mores, sermonem aversari; defugere aditum, sermonem. Cf. Alieno, Alienatio, Abhorreo, Adversor.

ĀVERSOR, ōris, m. Qui détourne, distrait à son profit. Usus: Aversor pecuniæ publicæ.

ĀVERSUS, a, um, Qui a le dos tourné. Syn. Qui terga dat. )( Adversus. Usus: Averso corpore vulneratus, blessé par derrière. Milites a prælio aversi, ad prædam conversi. Eo nuntio nihil a proposito aversus. Aversi Dii a salute populi Romani. Homo a litteris; sermo a vero aversus, abhorrens. Cf. Alienus.

ĀVERTO, is, verti, versum, ere, a. Détourner. Syn. Arceo, removeo, abduco, prohibeo, propello. )( Converto. Adv. Manifeste, parumper, repente. Phras. 1. Avertit animum a pristinis studiis, il a détourné son esprit de ces anciennes études. Abduxit amimum, mentem, cogitationem a pristinis studiis; deduxit a consilio pristino mentem ac studium et alio traduxit, transtulit. 2. Avertit perniciem civium, éloigner un malheur pour ses concitoyens. Ille suo consilio hostium furorem a pernicie civium repulit; cladem a cervicibus depulit; pestem ac exitium propulsavit. Usus: 1. Conatus improborum a republica, hostes ab urbe, pestem a cervicibus avertere. 2. Verto, attirer. Omnium oculos in se avertit. Alio avertere flumen. Aufero, détourner à son profit, dérober. Pecuniam publicam, hæreditatem, prædam in suos usus avertere. 4. Sejungo, segrego, se détacher. Se ab amicitia alicujus avertere.

ĂVĬA, æ, f. Aïeule, grand’mère. Syn. Parentis mater.

ĂVĬĀRĬUM, ii, n. Volière. Syn. Locus ubi aves domi nutriuntur.

ĂVĬDĒ, Avidement. Syn. Cupide. Usus: Avide exspecto tuas litteras. Avide litteras Græcas arripui, quasi diuturnam sitim explere cupiens.

ĂVĬDĬTAS, ātis, f. Avidité. Syn. Cupiditas, desiderium. Epith. Infinita, inexhausta. Usus: 1. Infinita me gloriæ cupiditas tenet. Est in me summa aviditas; summa cupiditate, aviditate gloriæ rapior. 2. Avaritia, cupidité, avarice. Mendicitas aviditati conjuncta in alienas fortunes imminet. Cf. Avaritia, Avidus.

ĂVĬDUS, a, um, Avide. Syn. Valde appetens, cupidus. Usus: Appetentes gloriæ, præter cæteras gentes, atque avidi laudis fuere Romani. 2. Avarus, cupide, avare. Valde avidus in pecuniis locupletum est; auri argentique studio supra, quam dici potest tenetur; nemo minus illo a pecuniæ cupiditate abest; auri hominem cupiditas ingens tenet; est in eo summa auri aviditas; ad divitias inflammatus aviditate rapitur. Cf. Avarus, Cupio.

ĂVIS, is, f. Oiseau. Epith. Adversa, interpres et satelles Jovis, postrema, excelsa, internuntia Jovis, minor, alba. Usus: Aves aliæ alites; aliæ oscines. Avium quædam ad imitandum humanæ vocis sonum sunt dociles. Aves libero fruuntur cælo. Quasi avem albam bene sentientem civem intuemur.

ĂVĪTUS, a, um, Provenant de l’aïeul ou des aïeux. Usus: Paterna et avita possessio. Patria et avita Philosophorum secta.

ĀVĬUM, ii, n. et sæpius ĀVĬA, ōrum, n. pl. Lieux déserts. Usus: Avium dulcedo ducit ad avium.

ĀVĬUS, a, um, Désert; impraticable. Usus: Nocturnis et aviis itineribus profectus. Silvæ, valles aviæ.

ĀVŎCĀTĬO, ōnis, f. Diversion. Differ. Avocatio a molestia cogitanda; revocatio ad contemplandas voluptates.

ĀVŎCO, as, avi, atum, are, a. Détourner, éloigner, distraire. Syn. Abstraho, abduco, arceo, removeo, traduco. )( Voco, adduco. Adv. Sapienter. Usus: Ab ea re me non commodum ullum abstrahet, non metus avocabit, non somnus retardabit. Aliquem a contentione, a discordis, a vitiis avocare. Cf. Abduco, Averto.

ĀVŎLO, as, avi, atum, are, n. S’envoler; se retirer rapidement, s’enfuir. Syn. Fugio, fluo, evanesco. Usus: Experiar ut hinc avolem, je chercherai à m’enfuir d’ici. Fluit corporis voluptas et prona avolat, le plaisir s’envole et bientôt s’évanouit.

ĂVUNCŬLUS, i, m. Oncle maternel. Syn. Matris frater. Epith. Divinus ac singularis, magnus.

ĂVUS, i, m. Aïeul, grand-père. Syn. Patris, aut matris pater. Epith. Disertissimus, nobilis, sapientissimus.

AXILLA, æ, f. Aisselle. Syn. Locus subter brachium concavus.

AXĬŌMA, ătis, n. Propositum, axiome (proposition qui n’a pas besoin de démonstration). Syn. Enuntiatio, effatum, pronuntiatum, sententia breviter enuntiata. Epith. Falsum, verum.

AXIS, is, m. Essieu, et per product. Char. Syn. Linea per mundi centrum ducta, circum quam cœlum convertitur. Usus: 1. Terra, altrix nostra, trajecto axe sustinetur, axe du monde, ligne imaginaire qui partant d’un pôle et passant par le centre de la terre, rejoint l’autre pôle. Usus: 2. Sinuare, propellere axem.

BACCA, æ, f. Baie. Fructus arborum, quales sunt corni, oleæ. Epith. Certæ, pulchellæ. Usus: Baccæ arborum terræque fruges.

BACCHĀNĀLĬA, ĭum, et ōrum, n. Bacchanales, fêtes de Bacchus. Phras. Hilaria, liberalia; quibus diebus bacchatur hominum effrenata licentia, et temulentia; dies, quibus proni esse in licentiam homines, et diffluere in luxum ac lasciviam solent. Usus: Bacchanalia vivere, vivre dans la débauche. Bacchanalia agere, agitare, célébrer les orgies.

BACCHĀTĬO, ōnis, f. Célébration des bacchanales, orgie. Syn. Bacchantium furor, insaniendi ratio varia. Usus: Nocturnæ bacchationes et vigiliæ. Cf. Amentia.

BACCHOR, āris, atus sum, ari, d. Célébrer les mystères de Bacchus, se livrer aux transports (de la joie, de la colère etc.). Syn. Furo, insanio. Usus: Quibus gaudiis exultabas, quanta voluptate bacchabare? Quelle était l’ivresse de ta joie? Cf. Furo.

BĂCILLUM, i, n. Petit bâton, verges des licteurs. Syn. Baculus, virga. Epith. Incurvum, in summo inflexum. Usus: Lituus, id est, incurvum, et a summo leniter inflexum bacillum.

BĂCŬLUS, i, m. et BĂCŬLUM, i, n. Bâton. Usus: Inniti baculo.

BĀJŬLO, as, avi, atum, are, a. Porter à bras ou sur le dos. Syn. Porto. Usus: Ego bajulabo, tu inanis ante me ito.

BĀJŬLUS, i, m. Portefaix. Syn. Operarius, qui onera corpore suo victus quærendi causa portat. Usus: Operarii et bajuli.

BALBUS, a, um, Bègue. Syn. Lingua hæsitans. Usus: Demosthenes ita balbus erat, ut primam Rhetoricæ litteram non posset dicere.

BALBŪTĬO, is, īvi, ire, n. Bégayer. Syn. Lingua hæsito. Transl. Parler obscurément. Inepte dissero, male doceo, tracto, ago. Vel: Obscure, ambigue pronuntio, dico. )( Aperta, et clara voce loquor. Usus: De natura Dei balbutiebant.

BĀLISTA, æ, f. Baliste, machine à lancer des pierres. Syn. Arcus magnus cum manubrio. Usus: Balistæ eo vehementius feriunt, quo sunt contentæ, et adductæ magis. Cf. Catapulta.

BALNĔÆ, ārum, f. Bains publics. Duo ædificia conjuncta, in quorum altero viri, altero feminæ lavabant. Usus: Balneæ publicæ.

BALNĔĀRĬA, ōrum, n. Salle de bains. Usus: Nihil restat præter Balnearia, et ambulationem.

BALNĔĀTOR, ōris, m. Baigneur, propriétaire de bains. Syn. Balneorum præfectus. Epith. Temperans.

BALNĔUM, item: BĀLĬNĒUM, i, n. Salle de bains. Syn. Locus, ubi domi privatim lavant. Usus: Balneum calefieri jussit.

BĀLO, as, avi, atum, are, n. Bêler. Usus: Balat ovis exclusa pascuis.

BALSĂMUM, i, n. Baumier. * Syn. Odorata Palæstinæ arbuscula. Usus: Balsamum est arbor ipsa; opobalsamum est succus collectus ex arbore.

BALTĔUS, i, m. Baudrier. * Syn. Cingulum e corio bullis ornatum. Usus: Auratæ vaginæ, aurata illis baltea erant.

BAPTISMUS, i, m. Baptême. Phras. 1. Baptismum conferre, baptiser. Sacrosancto Christianorum ritu abluere; aqua vitali abluere; sacro fonte infantes aspergere. Salutari Christianorum lavacro tingere; sacro baptismate respergere; primis Christianorum sacris initiare. Sacro baptismate ablutus est, il a reçu le baptême. Sacrosancto æternæ salutis fonte ablutus, tinctus, aspersus est; Baptismatis fonte auctoratus est; Christianorum cœtui per sacrum baptisma insertus est, salutari aqua, lustrali fonte lotus est; sospitalibus aquis ablutus est; sacro baptismatis rore tinctus est; sacro fonte lustratus, expiatus est. 3. Ex baptismo levare, être parrain. E sacro fonte suscipere; ad sacrum fontem pro aliquo sponsorem fieri; qua hora pueris sacra aqua ad salutem tingendis opera impenditur, sponsionem facere. (Vulg. Patrinum agere.)

BĂRĂTHRUM, i, n. Gouffre. Syn. Locus præceps, unde emergi non possit. Transl. Pro homine edace, potatore. Item: Pro meretrice omnia absorbente. Usus: Ex imo barathri emergere.

BARBA, æ, f. Barbe. Syn. Viri villus ad mentum. Epith. Aurea, horrida atque intonsa, major, maxima. Usus: 1. Barba crescit, sa barbe pousse. Jam lanuginem emittit. Lanugo per malas serpit, malas vestit. 2. Barbam longam fert, il laisse croître sa barbe. Barbam promittit; alit prolixam barbam; barbam nutrit profusam, submissam, prominentem. Bene barbatus; barba affatim instructus; spissa, promissaque barba est conspicuus. Promissa, et fluente in pectus barba est. 3. Barbam deposuit, il s’est rasé. Barbam totondit, dempsit, abrasit, posuit, rasit. 4. Necdum habet barbam. Ne primam quidem barbæ lanuginem induit; ne lanugo quidem mentum obduxit; ne prima quidem barba mento inducta est. Usus: Capillatior quam ante, et barba majori.

BARBĂRĒ, A la manière des étrangers; grossièrement. Syn. Inquinate. )( Pure, emendate. Usus: Grammaticum se professus, barbare loquitur.

BARBĂRĬA, æ, et BĀRBĂRĬES, ei, f. Pays étranger, race barbare. Syn. Locus barbarus vel fera gens. Epith. Agrestis, forensis, immanis atque intoleranda, inveterata, tota, vasta. 2. Tam atrox nullus in ulla barbaria tyrannus fuit. 2. Regiones feræ et alienæ, Scythæ, Syri et cuncta fere barbaries. 3. Mores barbari, duri, feri, crudelitas, feritas, mœurs grossières, sauvages, barbarie. Cæsar inveteratam quamdam barbariam ex Gaditanorum moribus delevit. Barbaria forensis. 4. Vitiosa et a latinitate aliena locutio, barbarie de langage, ignorance. Domestica aliqua barbaries eorum sermonem infuscavit, inquinavit. Barbara et solœca inspergunt.

BARBĂRĬCUS, a, um, Barbare, étranger. Syn. Barbarus. Barbaricæ vestes, leges, mores barbarici.

BARBĂRISMUS, i, m. Barbarisme, faute contre la langue ou la prononciation d’un mot latin. Syn. Vitium in locutione, cum verbum aliquod vitiose effertur. Usus: In barbarismos incurrere.

BARBĂRUS, a, um, Barbare. Syn. Immanis, incultus, agrestis, ferus, crudelis, atrox. )( Humanus, cultus. Phras. Homines barbari, hommes barbares. Gentes immanitate barbaræ, moribus efferatæ. Homines immani et intoleranda barbarie; immansueti, feri, omni diritate deterrimi; vultu, motuque corporis vasti, et agrestes; moribus, ritibusque efferati; magna ex parte latrociniis infames; homines natura immani et importuna, inculti, asperi; quique contra studia naturæ agrestibus institutis obduruere; expertes omnis juris ac conditionis, et linguæ prope humanæ; natura et moribus immites ac feri; agrestibus institutis vivere sueti; quorum terris nihil asperius, oppidis nihil incultius, indole ac moribus nihil immanius. Cf. Agrestis, Inhumanus.

BARBĀTŬLUS, a, um, Qui porte une barbe naissante. Syn. Fere imberbis; cum rara barba aut parva. Usus: Concursabant barbatuli juvenes.

BARBĀTUS, a, um, Barbu. Usus: Barbati illi veteres.

BARBŬLA, æ, f. Petite barbe. Usus: Non hac barbula, qua isti delectantur, usi sunt veteres.

BARDUS, a, um, Lourd, stupide. Syn. Stupidus, hebes. Usus: Quis stupidum Socratem dicet, aut bardum?

BĀRO, ōnis, m. Imbécile. Syn. Homo stupidus. Usus: 1. Hæc cum loqueris, nos barones stupemus. 2. Vir princeps. M. L. Baron. Apud reliquos Barones te in gratiam posui.

BĀSĬLĬCA, æ, f. Basilique, édifice où l’on jugeait; Église chrétienne. Usus: Basilicam struere, ornare.

BĂSĬLĬCĒ, Royalement, magnifiquement. * Syn. Magnifice. Usus: Basilice ornatus incedit.

BĂSĪLĬCUS, a, um, Royal, splendide. * Syn. Regalis, splendidus, magnificus. Usus: Basilicæ editiones. Victus basilicus.

BĀSĬO, as, are, a. Baiser. Syn. Osculor.

BĂSIS, is, f. acc. im, abl. i, Base, piédestal d’une statue. Syn. Pes, pars ima, substructio. Epith. Adversa, altior, excelsa, inanis, index sui sceleris. Usus: Basi statuarum aliquid incidere, inscribere.

BĀSĬUM, ii, n. Baiser. * Syn. Osculum. Usus: Basium dare, figere. Cf. Osculor.

BĔĀTĒ, Heureusement. * Syn. Feliciter. Usus: Beate vivere in una virtute positum est.

BĔĀTĬFĬCO, as, are, a. Béatifier. Phras. Beatorum in cœlo numero addere; Beatorum in cælo ordinibus inserere, asserere; Beatis adscribere; ad numerum, in numerum Beatorum adscribere; Beatis annumerare; in Beatorum numero locare, collocare, reponere; Beatorum numero aggregare; in Beatorum numerum referre; Beatorum cultum, honoresque alicui decernere, constituere.

BĔĀTĬTAS, ātis, f. Bonheur. Syn. Beatitudo, vita beata. Cf. Beatus.

BĔĂTĬTŪDO, dĭnis f. Béatitude. Syn. Beatitas. Usus: Beatitatis et beatitudinis verbum durum, sed usu mollitum est. Cf. Felicitas, Beatus.

BĔĀTUS, a, um, Heureux. Syn. Felix, cui bene est. Adv. Absolute, ardenter, perfecte, summe. Phras. 1. Beatus sum, je suis heureux. Bene beateque est; in cœlo sum; cœlum digito contingo; Deorum vitam adeptus sum; quis me homo fortunatior? fortunam ipsam anteeo. Cf. Felix. 2. Beati in cœlo, Bienheureux du ciel, les saints. Felicissimi cœli incolæ; æternitatis felicissimæ lumina; in altissimum evecti cœlestium civium consessum; cœlestis patriæ cives; cœlestis aulæ beatissimi proceres; in augustissimo Numinis concilio collocati; qui ea florent inter cœlites gloria, quæ mortalium apices transcendit, intra se positos habet universos. 3. Beata sempiternaque vita jam in cœlo fruitur, il jouit déjà dans le ciel d’une éternité de bonheur. Ejus vitam virtutemque beata jam immortalitas excepit; piorum jam sedem ac locum est consecutus; magnis jam, et perpetuis fruitur voluptatibus, nullo metu nec impediente, nec impendente; ejus animus, postquam e corpore excessit, in cœlum jam, quasi in domicilium suum pervenit; in æternam, ac plane jam suam in domum immigravit, ubi ævo sempiterno fruitur. Æternæ salutis, beatitudinis particeps; hæres æternæ vitæ est; particeps æternii gaudii in unica felicitatatis cognitione defixus est. Adest illi cumulata bonorum complexio, secretis malis omnibus. Beatitudinis sempiternæ portum jam contigit; in illa perenni felicitatis sede jam collocatus est. Vita cœlitum, quæ sola est vita nominanda; cœlesti gloria, et immortalitatis domicilio jam perfruitur. Vita beata et sempiterna; quæ cumulata bonorum omnium, et nunquam interitura possessione gaudet, fruitur. Æternam gloriæ mercedem, a DEO mortalibus propositam, jam consecutus est. In beatissimam cœli regiam est deportatus; hæreditatem divinæ gloriæ adiit; evolavit jam in cœlestes orbes illos, ubi certus laborum finis, ubi vera et solida felicitas. Projectus jam est ad beatum illud sanctarum animarum concilium; et felicissima cœlitum sede est receptus. Usus: Beatus esse sine virtute nemo potest. Quem tu ægritudine, metu, lætitia gestiente, et libidine liberum, solutum, vacuum videris, num dubitabis beatum dicere? Qui beatus est, tutus sit oportet, inexpugnabilis, munitus, septus, sine timore, quem nulli metus terrent, nullæ ægritudines exedunt, nullæ libidines incitant, nullæ lætitiæ futiles languidis liquefaciunt voluptatibus. Cf. Felix.

BELLĀRĬA, ōrum, n. Friandises, pâtisseries. Syn. Cibi ad irritandam famem compositi. Usus: Mellita bellaria.

BELLĀTOR, ōris, m. Guerrier. Syn. Miles bellicosus. Usus: Is minus vehemens orator, quam bellator fuit. Cf. Miles.

BELLATRIX, īcis, f. Guerrière. Usus: Bellatrix iracunda.

BELLĒ, Bien. Syn. Bene, apte, prospere, commode, æquo animo. Usus: Belle, et festive. Belle cecidit, cum etc. Dolorem illum belle fert. Aqua belle fluens.

BELLĬCŌSĒ, D’une manière belliqueuse. * Usus: Bellicose Romam aggressus est.

BELLĬCŌSUS, a, um, Belliqueux, brave à la guerre. Syn. Armis et belli virtute valens. )( Imbellis. Phras. 1. Germani bellicosi sunt, les Germains sont belliqueux. Belli gerendi peritissimi; longe omnes belli gloria et virtute superant; bellicis laudibus abundant; operum militarium periti sunt; bello invicti; multis fortibus factis, gloria militari illustres; in armis exercitatissimi; pugnacissimi, promptissimi bellatores; bello acres sunt, strenui, et consilio boni; rem bellicam fortiter ac strenue tractant, gerunt, administrant 2. Scipio bellicosissimus erat, Scipion était un très-vaillant guerrier. Vir erat in arma natus; ferox viribus, et armorum arte; invictus bello juvenis; Mars alter; primus bellator; magnum habebat usum in re militari; summam scientiam rei militaris habebat; erat bello nobilis; manu strenuus, promptus; clarus militia; acer bello juvenis; bonus militia, impiger manu; gnarus, non inglorius, acer militiæ; egregiæ erat militaris famæ. Sæpe se in armis strenuum, in bellis acrem, ac fortem probavit; fortem ac strenuam in bello navavit operam; erat in eo laus rei militaris maxima; prudentia rei militaris clarus erat; in re militari versatus erat egregie; florebat militaris rei gloria; militare munus præclare functus erat. Usus: Gentes bellicosæ. Cf. Fortis, Audax.

BELLĬCUM, i, n. Signal de combat. Bellicum canere, sonner la charge. Syn. Cantus ad arma vocans. Usus: Bellicum quasi canit Thucydides.

BELLĬCUS, a, um, Relatif à la guerre. Usus: Bellicam rem administrari majores nostri nisi auspicato noluerunt, les affaires de la guerre, la guerre. Bellica disciplina, l’art de la guerre. Bellica laus, gloria, la gloire militaire.

BELLĬGĔRO, as, avi, atum, are, n. Faire la guerre. Syn. Bellum gero. Usus: Cum fortuna nobis belligerandum est.

BELLO, as, avi, atum, are, n. Faire la guerre. Syn. Belligero, bellum gero. Usus: Gigantum more cum Diis bellare. Cf. Bellum.

BELLŬA, æ, f. Bête féroce. Syn. Bestia. Epith. Audax et nefaria, fera et immanis, immanis, et tetra, importuna, importunissima, impura, tetra et pestifera, teterrima, et vastifica, vasta, et immanis. Belluæ fluitantes, immanes et feræ, innantes et natantes. Usus: Ægritudo ut tetra et immanis bellua fugienda. Sed quid ego jus hospitii in hac bellua requiro?

BELLUM, i, n. Guerre. Syn. Duellum, Mars, belli contentio, certamen belli, tempus belli, arma. )( Pax. Differ. Bellum totum militiæ tempus; prælium solum armorum certamen est. Epith. Bella acerba ac diuturna, civilia, continua, domestica, externa, gravia, gravissima, hostilia, inutilia, justa, leniora, magna, majora, maritima, terrestriaque, maxima, et periculosissima, pestifera, præclara, pristina, propria, superiora, varia, vetera, bellis superioribus. Bello proximo, bellum acerbum diuturnumque, intestinum, acerbissimum, et calamitosissimum, commune, crudele et exitiosum, crudelissimum, dubium, fœdissimum, gravissimum, horribile ac nefarium, impium, inexpiabile, indictum, infinitum, injustum, luctuosissimum, necessarium, periculosum, vehemens, merum, miserum fataleque, miserrimum, mortiferum, muliebre, naturale, navale et maritimum, occultum, oppressum, periculosum magnitudine, turpe, perniciosissimum, piraticum, privatum, proximum, prudens, regium, repentinum, sacrilegum impiumque, sævissimum prope omnium, sceleratissimum, sempiternum, servile, tetrum periculosumque, tantum, tam crudele, tam nefarium, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum diffusumque. Phras. 1. Bellum imminet, la guerre est imminente. Impendet nobis, imminet bellum formidolosum, anceps, difficile. Exardescet, orietur, nascetur, exsistet ex his scintillis bellum calamitosum, exitiabile. Versamur in præsenti belli discrimine. Adventat, appropinquat, adest jam grave bellum. Res ad arma spectat. Bellum jam evitari non potest. Gliscit jam scintilla belli, quæ brevi in apertum incendium erumpet. Magna belli moles imminet. Magnum bellum in manibus est. Bellum incidet non dubium. Bellum nobis jam propius admovetur. Grave bellum in metu est. Belli magni timor impendet; versamur in magno timore belli. Adesse jam grave bellum videtur. Bellum non dubium habemus. Bellum primo quoque tempore conflatum erit; natum jam est belli initium. 2. Bellum excitare, allumer la guerre. Concitare, suscitare, commovere, conflare, concire bellum; bellicum canere; ad arma vocare; arma induere civibus; in arma populos agere; ad bellum omnem Europam armare; ad arma conclamare, stimulare, concitare, sollicitare populos; bellum toto orbe consciscere; ad bellum inducere; quasi furiam quandam ac facem belli accendere, et impellere ad consilia tam funesta populos. 3. Bellum parare, faire les préparatifs d’une guerre. Bellum adornare, apparare, comparare, instruere; bellum coquere, ostendere; ad saga ire; de bello cogitare; ad bellum animum intendere; in bellum mente et animo insistere; ad belli cogitationem se recipere; de bello consilium inire; belli consilium quærere; in bellum incumbere. Omnia belli apparatu strepunt, tout retentit de bruit de guerre. Saga sumuntur, arma promuntur, dantur civibus; arma raptim capiuntur, induuntur. Armis cives accinguntur, muniuntur, instruuntur. 4. Bellum indicere, déclarer la guerre. Bellum denuntiare. 5. Bellum suscipere, entreprendre une campagne. Movere, commovere, facere, inferre, sumere, incipere, inchoare. Belli initium sumere; arma tentare; ad arma descendere, concurrere. Belli initium facere; bellum consciscere, contrahere; bellum moliri, inire; bellum capessere, decernere; otium bello interpellare; bello experiri; rem ad arma deducere; ad vim et arma descendere, decurrere; belli fortunam tentare, experiri; in bellum converti. 6. Bello aggredi aliquem, attaquer quelqu’un les armes à la main. Arma inferre, bello lacessere, tentare, petere aliquem; armis invadere, infestare; bello premere, opprimere; armis, bello persequi; bellum inferre, movere, commovere, facere alicui. 7. Bellum gerendum committere, confier à quelqu’un le soin d’une guerre. Bellum dare consulibus; præficere bello consules; bellum mandare consulibus; summam belli administrandi consulibus dare, permittere. 8. Bellum gerere, faire la guerre. Administrare, gubernare bellum; bellum suis viribus exequi. 9. Bellum est in Italia, l’Italie est en feu. Ardet, flagrat, conflagrat atroci bello Italia; miscetur belli turbine; belli dissidio distracta gemit; internecino bello premitur, affligitur, vexatur. Italia perculsa bello, ac prostrata jacet; belli flamma uritur, ac consumitur; magna belli contentione terra marique infestatur; igne ferroque vastatur; nefario ac durissimo bello inflammatur. Italia tota in armis est. Arma tota Italia concrepuere; strepitus armorum totam Italiam concutit; in sagis est omnis Italia. Nulla calamitas, nullum exitium, nihil tam durum et acerbum in bello est, quod Italia non persentiscat. Bellum diuturnum totam perdit, corrumpitque Italiam. Nullum non mali genus Italiæ infert, importat bellum. Bellum magnas calamitates, ac graves creat Italiæ; multis et gravibus damnis Italiam afficit; nullius mali expers est; nulla vacat calamitate Italia bello lacessita. Bellum ex pulcherimma Italiæ parte solitudinem facit. Undique se pugna movet in Italia; ubique armis contenditur, dimicatur, disceptatur. 10. Bellum adhuc anceps est, l’issue de la guerre est encore douteuse. Bellum ancipit. Marte geritur. Communis adhuc Mars belli. Varia adhuc belli fortuna, ancepsque Mars est. Bellum adhuc gestum ea fortuna est, quam belli casus ferunt, Marsque communis. 11. Bellum protrahere, traîner la guerre en longueur. Bellum ducere, trahere, alere, prorogare; lentum bellum per oppida circumferre. 12. Bello hostem circumducere. 13. Bellum repellere, se défendre (guerre défensive). Propulsare bellum, defendere bellum illatum; illatas injurias propulsare; bellum depellere, profligare, repellere; vim omnem belli tempestatemque alio convertere, avertere; bellum dividere, dispergere; in locum alium detrudere. 14. Bellum remisit, la guerre est sur le point de finir. Attenuatum, imminutum bellum est; senescit, consenescit bellum; affectum, non confectum bellum est. 15. Bellum absolvere, terminer une guerre. Restinguere, delere, conficere, componere; belli reliquias exstinguere; felici temeritate opprimere; bellum ad exitum perducere; bellum perficere, absolvere, perpetrare, victoria terminare; optato exitu concludere; belli extrema delere; belli reliquias auferre, conficere; nullam partem belli relinquere; finem bello imponere, facere, statuere; nullam belli scintillam relinquere; belli reliquias persequi; bellum tollere et sepelire. 16. A bello cessare, cesser la campagne. Bellum dirimere, ponere, deponere, componere; bellum pace mutare; arma ponere; ab armis discedere; ab armis absistere; bellum sedare; ab annis conquiescere. 17. Bellum renovare, recommencer la guerre. Nondum satis oppressis belli reliquiis, fumantibus adhuc belli scintillis, belli consilium resumptum, instauratum, redintegratum est, ut adeo bellum ex bello feratur. Redit, renascitur de integro bellum; jam exstinctum denuo suscitatur. Novo iterum bello implicamur, involvimur. Novis fluctibus objicimur; in bellum denuo conjicimur. Ex præsenti tranquillitate novæ tempestates commoventur. Bellum integrum superest novis furoribus inflammatum. Bellum non finivit, sed mutavit. Omnia rursus in bellum consilia convertenda sunt. Usus: Bellum inferre, porter la guerre. Bellum defendere, repousser la guerre. Bellum accipere, non inferre, guerre défensive et non offensive. Bello parato, après les préparatifs de guerre. Bellum collatum est circa Corinthum, on fit la guerre à Corinthe. Bellum ad Placentiam constitit, on cessa de combattre sous les murs de Plaisance.

BELLUS, a, um, Bon, convenable. Syn. Aptus, conveniens. Adv. Plane, valde. Usus: 1. Erit hic locus pueris bellissimus. 2. Lepidus, délicat. Bellus puer, bellæ litteræ. 3. Urbanus, honestus, poli, bien élevé. Durius hoc accepit, quam homines belli soleant. Cf. Pulcher.

BĔNĔ, Bien. Syn. Præclare, commode, valde, ratione. Phras. 1. Bene mecum agitur, je suis le plus heureux des hommes. Pulchre mihi est. Beatus sum. Perbono loco res sunt meæ. Præclare se res habet. Bene me habeo. Rectissime apud me sunt omnia. Optime, commodissime mecum agitur. Belle me habeo. Expedita mihi sunt omnia et explicata. Florentissimis rebus utor. Optatis meis fortuna respondet. Pulcherrime stamus. Secundæ res sunt. Salva res est, integra, incolumis. Res facili cursu procedunt; prosperum cursum tenent. Prospere, et ex sententia res eunt meæ. Vitam vivo felicissimam. Facilem se mihi præbet fortuna et benignam. Optime mihi cum fortuna convenit. Nihil ad felicitatem deest. Vita mea omni felicitatis genere cumulata est. Omnia ad voluntatem fluunt; ex sententia procedunt. Utor rebus secundis. 2. Bene an male, bien ou mal. Recte an perperam; recte an secus; probe an secus egeris, ignoro. 3. Bene fecisti, vous avez bien fait. Recte et ordine, belle, rectissime et sapientissime; rite, providenterque fecisti. Usus: 1. Domus bene et ratione ædificata. 2. Valde, très, fort. (Cum adject. vel adv.) Homo bene nummatus; bene multi, bene mane, bene magnus, longus etc.

BĔNĔDĪCO, is, xi, ctum, ere, n. Usus: 1. Absolute est: bona verba dicere et boni ominis, dire des paroles de bon augure. 2. Laudo, dire du bien de quelqu’un, louer. Cui benedixit unquam bono civi? De quel homme de bien a-t-il jamais fait l’éloge?

BENEDICO DEUM, a. Je bénis DIEU. Laudo, extollo, deprædico Numinis clementiam, ac largitatem. 2. Benedicere populo, benedictionem dare, bénir le peuple, donner la bénédiction. Bene precari; fausta cum prece dimittere; pacem et veniam populo a superis precari. Solemni precatione, faustis ad DEUM precationibus populum prosequi. 3. Benedicere mensam, cibos, bénir la table, la nourriture. Cœnam a sacris precibus auspicari; Christiano ritu, solemni precatione dapes lustrare.

BĔNĔDICTUM, i, n. Bonne parole. )( Maledictum. Usus: Benedicta male interpretari.

BĔNĔFĂCĬO, is, fēci, factum, facere, n. Faire du bien. Syn. Beneficio afficio, benigne facio, beneficium tribuo, bene, optime mereor, beneficiis orno, bene promereor, beneficium confero, beneficio complector; beneficiis augeo, prosequor. Usus: Durum est, male tractari ab iis, quibus benefeceris. Cf. Beneficium confero.

BĔNĔFACTUM, i, n. Ce qu’on fait de bien. Adhibetur sæpius in plur. num. Syn. Bene, honeste factum, virtus. )( Malefactum. Usus: Benefactorum jucundissima est recordatio. 2. Beneficium, meritum, bienfait. Benefacta male locata, male facta arbitror.

BĔNĔFĬCENTĬA, æ, f. Bienfaisance. Syn. Liberalitas, benignitas. Epith. Divina, præstans. Usus: Quid præstantius bonitate et beneficentia?

BĔNĔFĬCIĀRĬUS, i, m. Bénéficiaire, soldat promu par la faveur d’un tribun. Syn. Cliens. Usus: Petreius cum paucis equitibus beneficiariis suis in hostem movit, Pétreius se jeta au milieu de la mêlée avec quelques cavaliers qui lui étaient dévoués. (Vulg. Vasallus).

BĔNĔFĬCĬUM, ii, n. Bienfait. Syn. Benefactum, meritum, officium, gratia, promeritum, munus. Epith. Æternum, amplissimum, divinum, immortaleque, excellens atque divinum, insigne et singulare, præclarum in rempublicam, publicum, recens, summum. Beneficia amplissima, clarissima. Divina in aliquem, fructuosa, et grata alicui, immortalia, innumerabilla, jucundiora, mutua, paterna, plurima, proxima, vera, vetera, vilia. Phras. 1. Beneficium peto, je vous demande un service. Hanc rem in beneficii loco a te deposco; tuo beneficio ut is mihi honor obveniat, peto. Cf. Rogo. 2. Beneficium confero, je rends service. Contuli, quæ in illum officia potui. Quantum in me fuit, quantum efficere, et consequi potui, pro meo studio, meaque industria complexus sum hominem; auxi omnibus officiis. Nullum officii genus, aut studii; nullam omnino rem, quæ vel ad utilitatem illius, vel ad laudem spectaret, omisi, prætermisi, infectam reliqui. Omnia, quæ quidem præstare mihi licuit, profecta in illum sunt beneficia. Meam in illum voluntatem et benevolentiam, quandocumque res tulit, ubi tempus, occasio postulavit, ostendi, significavi, declaravi, patefeci, probavi. Bene meritus de illo sum, quam potui, studiosissime. 3. Nihil beatius est, quam beneficia multis conferre plurima, le comble de bonheur, c’est de pouvoir accabler de bienfaits un grand nombre de personnes. Benigne facere plurimis; beneficiis devincire, ornare, complecti, obligare, alligare plurimos; felicitatis pars magna est, beneficiis cumulare, obruere; officiis colere, afficere; beneficiis et officiis prosequi quam plurimos; mereri, bene promereri de plurimis; in exhibendis, tribuendis, deferendis officiis, nullum benevolentiæ pignus, ac indicium omittere; emere sibi beneficiis plurimos; eximia esse in omnes benignitate. Quæ ista felicitas est, servire, commodare quam plurimis; collocare, ponere apud gratos animos benefacta quam plurima; et quidquid facultas, in beneficii loco deferre. 4. Non magna in me beneficia contulisti, vous ne m’avez pas rendu de grands services. Non valde de me meritus es. Beneficium a te vel nullum accepi, vel minimum. Exigua sunt, quæ pro beneficio dedisti; quæ mihi detulisti, dedisti beneficia; quæ apud me beneficia collocasti, posuisti. Gravia non sunt, exigui momenti, parvi ponderis ea sunt, quæ mea causa fecisti. Beneficia tibi debeo, non ita magna. Obligasti, obstrinxisti me mediocribus officiis. 5. Beneficium accipio, je reçois un service. Plurima tibi debeo officia et beneficia; innumerabilia tua in me exstant beneficia; in me profecta sunt. Innumera tua in me beneficia et promerita sustinere vix possum. Quod vivo, pro tuo beneficio habeo; in beneficii loco repono. 6. Beneficium reddo, je m’acquitte envers mon bienfaiteur. Quis beneficiis tuis pro merito respondebit? quis parem referet gratiam? quis benefacta tot in me tua solvet, remunerabitur? quis officia tua paribus officiis æquet, compenset? cumulatis tuis in me meritis qui faciam satis? Cf. Remuneror. 7. Beneficii memor ero, je me souviendrai des services reçus. Hujus mihi recordationem beneficii nulla dies eripiet. Immortali memoria percepta beneficia retinebo. Hujus in me meriti æternum meminero. Hoc officium inter maxima beneficia referam, numerabo; singulare me beneficium tulisse credam; beneficii non vulgaris locum apud me obtinebit, je compterai ce service parmi les plus grands bienfaits. Cf. Gratus. 8. Beneficia præstita objectare, reprocher des services que l’on a rendus. Liberalitatem suam pudori alterius gravem facere. Amplificare verbis sua in alterum officia. Beneficia sua verbis et sermonibus ambitiosius deprædicare. Beneficii gratiam invidiosa prædicatione corrumpere.

Beneficium Ecclesiasticum, bénéfice écclésiastique. Sacerdotium opimum, opulentum, tenue, exile; sacerdotium cura animarum præditum; sacerdotium ab animarum cura immune. Beneficium Ecclesiasticum alteri cedere, céder à quelqu’un un bénéfice. Abdicare se sacerdotio aliquo, vel sacerdotii munere ac censu; amico utendum, fruendum tradere; jus, possessionemque sacerdotii sui alteri transcribere; cedere jure ac possessione sacerdotii.

BĔNĔFĬCUS, a, um, Bienfaisant. Syn. Benigne faciens, benignus. Usus: Beneficus est, qui non sua, sed aliena causa, benefica voluntate movetur. Cf. Amicus.

BĔNĔMĔRĔOR, eris, itus sum, eri, d. Bien mériter. Syn. Beneficio afficio, beneficium colloco. Usus: De republica, de nomine ac dignitate Rom. benemeritus civis. Benemereri de posteris; posteritati servire.

BĔNĔVŌLĒ, Avec bienveillance, affectueusement. Syn. Amice. Usus: Præsto esse alicui benevole, et fideliter.

BĔNĔVŎLENS, tis, gen. omn. Bienveillant. Syn. Benevolus. Usus: Non sum molesta, sed benevolens. Cf. Affectus, a, um.

BĔNĔVŎLENTĬA, æ, f. Bienveillance, bonté, obligeance. Syn. Gratia, studium. )( Odium. Epith. Æqualis ætati alicujus, bona, fidelis, firmissima, grata animi, impar, incredibilis in aliquem et maxima, perfectissima, præstans in aliquem, insignis in aliquem, intemperata, major, mediocris, mirabilis, mutua, necessaria, non obscura, par et mutua, perpetua in aliquem et maxima, propensa et perpetua, sempiterna, singularis, summa erga aliquem, summa et par. Phras. 1. Benevolentiam captare, rechercher la bienveillance. Benevolentia beneficiis capitur maxime, conciliatur, colligitur, contrahitur, movetur. Ad benevolentiam officia alliciunt. Benevolentiam tibi facile beneficiis adjunges, conjunges. Gratiam amicorum expetis, et multorum civium amicitiam; voluntates tibi multorum conciliare, benevolentiam consequi, experiri, perspicere cupis, beneficio consequeris. Gratiam aucuparis; in gratiam te insinuare; gratia crescere apud cives et optimates desideras; benevolentia tibi eorum animi sunt devinciendi. Inire optimatum gratiam, benevolentiam magnam consequi exoptas; officiis et beneficiis est colligenda. 2. Benevolentiam exhibere, montrer sa bienveillance pour quelqu’un. Quam in te suscepi benevolentiam, semper tibi præstabo, servabo, tuebor, augebo. Quam semel in te contuli, declaravi benevolentiam, ea te semper complectar; hanc in te semper navabo; hanc experiere, perspicies plurimis indiciis. Qua in te semper eram benevolentia, ea deinceps quoque ero propensissima. Favebam adhuc rebus tuis, et cupiebam optime; neque desinam, in posterum te favore fulcire meo. Secunda in te erat voluntas mea; studiisque in te inclinabat; sed animo nihilominus in te benevolo, optimoque esse pergam. Si unquam me tibi benevolum dedi, si voluntate eram bona ac propitia; deinceps in re tua totus ero, nullumque benevolentiæ, aut gratiæ officium omittam; studio rerum tuarum agebar adhuc maximo, tuaque causa cupiebam tibi omnia; quidni addictus sim deinceps quoque, tuisque commodis studeam unice? Optime affectum me tibi fuisse adhuc, tu ipse testis eris locuples; quæ igitur res est, quæ dubiam reddere summam in te voluntatem possit? Cf. Amicus. 3. Benevolentiam tollere, enlever à quelqu’un l’amitié. Adimere, exstinguere, delere. Cf. Amicitiam abrumpere, Gratia.

BĔNĔVŎLUS, a, um, Bienveillant. Syn. Amans, amicus, propendens in aliquem inclinatione animi, studiosus. Adv. Sane, vere. Phras. Ardentibus sum in aliquem studiis; amicissimus sum; summa mea est in ilium voluntas; eximiæ benevolentiæ, ac benignitatis sum in aliquem; voluntate in aliquem bona sum; animo bono sum in aliquem. Cf. Benevolentiam exhibeo. Usus: Amicissimi, benevolentissimique hominis officio semper sum functus. Cf. Amicus, Amicitia.

BĔNIGNĒ, Avec bonté. Syn. Comiter, liberaliter. Usus: Salutare benigne, comiter appellare aliquem. Alicui benigne facere et liberaliter.

BĔNIGNĬTAS, ātia, f. Bonté, bienveillance. Syn. Clementia, comitas, humanitas, pietas, liberalitas. Epith. Grata, honesta, incredibilis in aliquem, jucunda aditu, major, nimia, privata, propensa in calamitosos, quæstuosa, summa in aliquem, utilis alicui. Usus: Summa benignitate audire dicentem. Nunquam tibi meam benignitatem claudam. Non exhaurietur mea benignitas. Benignitas naturæ, agrorum. Cf. Lenitas, Mitis, Benevolentia.

BĔNIGNUS, a, um, Bon, doux. Syn. Comis, blandus. )( Asper. Usus: Benignus ad commodandum. Oratione benigna uti. 2. Liberalis, munificus, généreux, libéral. Benignus liberalisque dicitur, non qui fructum, sed officium sequitur. Cf. Benevolentia.

BĒO, as, avi, atum, are, a. Rendre heureux, donner l’immortalité. Syn. Beatum facio. Usus: Cœlo aliquem beare.

BESTĬA, æ, f. Bête féroce et généralement toute espèce d’animal. Syn. Bellua. Epith. Immanis ac perniciosa, monstruosissima, præclara, valentissima. Bestiæ abditæ, terraque tectæ, agrestes, ancipites, in utraque sede viventes, aquarum incolæ, aquatiles, cicures, feræ, gradientes, nantes, natantes, pravæ, serpentes, solivagæ, congregatæ, terrenæ, volatiles, volitantes, volucres. Usus: Aliæ bestiæ nantes, volucres, serpentes.

BESTĬĀRĬUS, ii, m. Bestiaire, gladiateur qui combattait contre les bêtes féroces. Syn. Qui cum bestiis pugnat in ludis publicis. Usus: Gladiatoribus, bestiariis rempublicam, obsidere.

BESTĬŎLA, æ, f. Petite bête, insecte. Usus: Bestiolæ dissimillimæ communiter cibum quærunt. (Vulg. Animalcula.)

BĒTA, æ, f. Bette, poirée, plante. Herbæ genus. Usus: Beta et malva.

BĬBLĬA, ōrum, n. pl. Les saints livres. Syn. Sacræ, sanctæ, Divinæ litteræ; libri Divini; Divinorum librorum, sacrorum scriptorum monumenta, instinctu afflatuque cœlesti conscripta. Divinarum legum volumina. Divina oracula. Cœlestis doctrinæ volumina. Scriptura sancta. Sacri codices.

BĬBLĬŎTHĒCA, æ, f. Bibliothèque. Syn. Librorum locus, multitudo. Epith. Mirifica. Usus: De bibliotheca tua supplenda, libris commutandis, velim conficias.

BĬBO, is, bĭbi, bĭbĭtum, ere, a. Boire. Syn. Poto, perpoto, poculum exhaurio, potionem haurio, exhaurio, sorbeo. Adv. Jucundius, plurimum. Phras. Vinum intemperanter bibunt Græci, les Grecs aiment à s’enivrer. Vinum intemperantius hauriunt; avide siccant pocula; lagenas exsiccant totas. Ingens est in Græcis potandi libido. Cyathos sorbendo diem producunt. Poscunt majoribus poculis, provocant. Totos dies perpotant; vino se obruunt; furiosa vinolentia, circumpotationibus inundantur; vino se onerant. Merum ex cantharis scitissime exantlant: vini multum exhauriunt; largiore utuntur vino; largiter se invitant; diem noctemque potando continuant; multum vini absumunt; intemperantissimis perpotationibus indulgent; diem mero frangunt; nimio se vini potu ingurgitant; mero sopiuntur; vino sepeliuntur; vino ventrem distendunt; in potationibus sunt, agunt assidui; compotationes celebrant assidue, in potationibus assidue versantur. Usus: 1. Lex Græci convivii: Bibat, aut abeat. 2. (Vulg. Bibere sanitatem), boire à la santé de quelqu’un. Libare alteri, vel alterius saluti poculum; bibere salutaria; bibere soteria.

BĬBŬLUS, i, m. Qui aime à boire. Usus: Potor bibulus Falerni, grand buveur de Falerne. Cf. Vinolentus, Ebrius.

BĬCEPS, cĭpĭtis, omn. gen. Qui a deux têtes. Usus: Biceps puella nata est.

BĬDŬUM, i, n. Espace de deux jours. Syn. Duorum spatium dierum. Usus: 1. (De tempore, cum Gen. et Acc.) Bidui, vel biduum ibi fui, je suis demeuré deux jours en cet endroit. 2. (De loco, cum Gen., Acc. et Abl.) Castra bidui, biduum, vel biduo absunt ab urbe, le camp est à deux journées de marche de la ville.

BĬENNĬUM, ii, n. Espace de deux ans. Syn. Spatium duorum annorum. Usus: Biennio domo abfuit.

BĬFĂRĬAM, En deux endroits. Syn. Bipartito.

BĪGA, æ, f. et sæpius: BĪGÆ, ārum, f. pl. Char à deux chevaux. Syn. Currus duorum equorum jugo actus. Usus: Citatis bigis vehi.

BĪLIS, is, f. Bile, humeur bilieuse. Epith. Atra, secreta. Usus: 1. Mens sæpius iracundia graviore, vel dolore, vel timore, quam atra bile movetur. 2. Ira, colère. Ea res mihi bilem movit, commovit, concivit.

BĬMESTRIS, e, gen. com. De deux mois. Syn. Duorum mensium. Usus: Consulatus bimestris.

BĪMUS, a, um, De deux ans. Syn. Duorum annorum. Usus: Bimus infans.

BĪNI, æ, a, Deux (nombre distributif), deux à deux. Usus: Bis bina quid sint, Epicurus non didicit.

BĬPARTĬOR, iris, itus sum, iri, p. Partager en deux. Syn. In duas partes seco, distribuo. Usus: Prædam bipartiti sunt.

BĬPARTĪTO, En deux parts, par moitié. Syn. Dupliciter, bifariam. Usus: Bipartito classis, acies distributa est.

BĬPĔDĀLIS, e, gen. com. De deux pieds. Syn. Duorum pedum longitudine. Usus: Sol Epicuro bipedalis videtur.

BĬPES, ĕdis, omn. gen. Bipède, qui a deux pieds. Usus: Homo omnium non bipedum modo, sed et quadrupedum impurissimus.

BĬRĒMIS, is, f. Birème, galère à deux rangs de rames. Syn. Navis duobus remorum ordinibus instructa. Epith. Præclara.

BIS, Deux fois. Usus: In eodem facto bis improbus fuisti.

BĬVĬUM, ii, n. Embranchement de deux voies. Syn. Quod duas vias habet.

BLANDĒ, D’une manière flatteuse, insinuante. Syn. Comiter, suaviter, mansuete. Usus: Appellare aliquem blandissime. Blandius aliquid petere.

BLANDĬLŎQUENTĬA, æ, f. Douces paroles. Usus: Tanta illi blandiloquentia supplicavi.

BLANDĪMENTUM, i, n. et sæpius: BLANDĪMENTA, ōrum, n. pl. Caresses. Syn. Blanditia. Usus: Multa blandimenta nobis natura ipsa peperit. Blandimentis corrupta juventus. Cf. Blanditia.

BLANDĬOR, iris, itus sum, iri, d. Caresser, flatter. Syn. Amplexor. Adv. Mirifice, suaviter. Phras. Solet omnibus blandiri, il flatte tout le monde. Ubique suppliciter se insinuat; aucupatur blanditiis omnium gratiam; blando sermone omnes delinire; lenocinari omnibus; palpum obtrudere solet. Blandissime appellat omnes; demulcet omnes suis blanditiis; assentationis artificio omnium animos sibi adjungit. Cf. Adulor. Usus: Voluptas suaviter sensibus blanditur. Prosperitas vitæ hujus alludit tibi suaviter et blanditur. Cf. Blanditia.

BLANDĬTĬA, æ, f. Caresses, flatterie. Syn. Blandimentum, illecebræ, assentatio. )( Minæ. Epith. Apertæ, flagitiosæ, malitiosæ officiorum. Phras. Turpe est, blanditiis gratiam aucupari, il est honteux de rechercher la popularité par la flatterie. Populari assentatione, blanditiis civium benevolentiam colligere; ad colligendam potentiorum gratiam blanditias admovere, adhibere; influere in aures populi blanditiis; optimatum animos blanditiis obsidere; blandimentis corrumpere, blanditiis et illecebris irretire. Usus: Blanditiis nummos ab aliquo exprimere. Blanditiis in consuetudinem aliorum se immergere. Patris severitatem blanditiis et illecebris impedire.

BLANDUS, a, um, Caressant, doux, aimable. Syn. Benignus, comis, lenis, suavis. Usus: Blanda voce vocare quempiam. Blanda et supplici oratione fallere. Homo est minime blandus. Cf. Oratio blanda.

BLASPHĒMĬA, æ, f. Blasphème. Blasphemias effutire, se répandre en blasphèmes. Atroces in DEUM voces jactare; impia verba in DEUM profundere, jacere. Verborum impietate, scelesta lingua, quæ in cœlo terrisque sunt sanctissima, violare. Scelesta lingua DEUM lacessere. Impias in DEUM voces mittere. Maledictas et nefarias execrationes in DEUM et cœlites evomere; nefariis maledictis, insanis vociferationibus in DEUM et superos insurgere.

BLĂTĔRO, as, avi, atum, are, n. Babiller, criailler. * Quid blaterat tanto cum clamore?

BŎNA, ōrum, n. pl. Biens, fortune. Syn. Fortunæ, res, possessiones, divitiæ, fundi, prædia, voluptuariæ possessiones; res patria et avita, facultates. Epith. Aliena, augusta, brevior, diversa, divina et egregia, diuturna, externa, fraterna, magna et divina, quam maxima, multa, necessaria, nec opinata, paterna, et avita patria, pauciora, perexigua et minuta, plura, potiora, præsentia, præterita, propria alicujus, publica, publicata, summa et propria. Phras. 1. Bona parare, amasser des biens. Multa sibi bona industria peperit; sua cum industria multis possessionibus cumulavit, auxit; multas illi facultates paravit, tribuit. 2. Bona adimere, enlever les biens. Imminet fortunis omnium et bonis. Si nunc agit, ut tua bona publicentur, et erepta tibi, acerbissimæ præconis voci subjiciantur. Agri parte multatos mortales multos, bonis exuit, spoliat, avitis possessionibus evertit. 3. Bona luxu perdere, perdre sa fortune dans la débauche. Ingluvie avita bona, rem familiarem, prædiola sua brevi abligurivit, dilapidavit, dissipavit, profudit, absumpsit. Cf. Prodigo. Usus: 1. Bona fortunæ, richesses. Ea sunt generis, propinquorum, amicorum, opum, valetudinis, formæ, virium, ingenii. Res moventes, meubles. Fundi, prædia, immeubles. 2. Bona corporis, biens du corps. Valetudo, firmitas, vires, pulchritudo, sensus integri, velocitas, dentium candor, venustas oculorum, coloris suavitas, linguæ solutio, vocis sonus, latera firma, conformatio quædam, et figura totius corporis, et oris. 3. Animi bona, biens de l’âme. Virtutes, dotes ingenii, judicii, memoriæ, artes, scientiæ. Cf. Copiæ, Opes, Divitiæ, Felix, Bene. 1. (Bona Spiritualia, Vulg. Biens spirituels.) Phras. Animi bona nullis casibus, nullis temporibus subjecta. Interiora hominis bona, quibus animus sit pulchrior, ditior. Animi bona, quæ cœlum quodammodo ipsum continent. Vera et propria hominis bona, quæ hominem carum Deo efficiunt. 2. (Bona temporalia. Vulg. Biens temporels.) Res fluxæ, fragiles, caducæ, externæ. Bona, quæ fortunæ casibus sunt obnoxia. Peritura, hominis bona, quæ fluxis hujus vitæ divitiis, honoribus et oblectationibus continentur. Corporis et fortunæ dona, quæ una cum corpore intereunt. Rerum fluxarum blandimenta; res fugaces, inanes, perituræ, mortales. Ea, quæ apud cœcos mortales prima putantur; opum, honorum, voluptatumque illecebræ. Bona caduca et incerta, posita non tam in nostris consiliis, quam in fortunæ temeritate. Res humanæ, quæque rationem habent cum terra.

BŎNĬTAS, ātis, f. Bonté. Syn. Probitas, integritas, virtus, benignitas, clementia. )( Malitia. Epith. Divina, inusitata, non inhumana virtus, non superba, pristina, singularis, summa, vera. Usus: Quidam bonitate naturæ, alii institutione, et disciplina rectam sectantur viam, quelques-uns remplissent leurs devoirs par l’effet d’un bon naturel, etc. Ejus fortunas tuæ bonitati commendo. Ingenii bonitate mira; singulari bonitate et modestia vir est. Cf. Bonus.

BŎNUS, a, um, Bon. Syn. Probus, frugi, integer, justus, præstabilis, salutaris. Adv. Æque, plane, sane, sat, valde. Phras. Vir bonus est, c’est un homme de bien. Vir est insigni bonitate; ita moderatus, ut præ se quandam probitatem, ingenuitatem ferat. Vir est et sapiens, et legibus parens, officii non ignarus, utilitati publicæ plus quam suæ consulens, intentus. Exemplum est innocentiæ; quo nemo integrior in civitate, nemo sanctior. Apertus, simplex, ingenuus, justus vir est, cujus fidem, bonitatemque omnes dilaudant. Probus est et antiqui moris; antiquis moribus, antiqua homo virtute et fide est. Vir est mira ingenii bonitate; singulari bonitate et modestia præditus. Frugi homo est et quantivis pretii. Vir notæ est et expertæ fidei, vitæque integerrimæ; vir, cujus multa sunt et illustria exempla probitatis et candoris. Viri boni officium fungi solitus. 1. (Bona opera, bonnes œuvres. Vulg.) Piæ sanctæque actiones; actiones cum pietate susceptæ; virtutis exercitationes; usurpatio piorum munerum; virtutum officio fungi. Usus: Bonum solum, quod honestum. Summum bonum in voluptate ponit Epicurus. Bono uti Cæsare, benigno. (Vulg. Bona nova.) Læti nuntii, bonnes nouvelles. (Bonam diem sibi facere. Vulg. Se donner du bon temps.) Diem sumere hilarem. Cf. Probus.

BŎO, as, are, n. Crier, retentir. * Syn. Mugio.

BOS, bŏvis, gen. com., gen. pl. boum, dat. et abl. bobus et bubus. Bœuf, vache. Epith. Opimus, sanctus, vivus; boves mollipedes, opimi. Usus: Boum cervices natæ ad jugum, et vires humerorum et latitudo ad aratra extrahenda.

BRĀCA, æ, f. ei sæpius: BRACÆ, ārum, f. pl. Braies. Genus vestis apud Gallos Transalpinos.

BRĀCĀTUS, a, um, Qui porte des braies. Syn. Bracis utens. Usus: Gallia bracata, Gaule narbonnaise.

BRĀCHĬUM, ii, n. Bras. Epith. Extremum, leve, molle. Usus: Brachii projectio decet in contentionibus, contractio in remissis. Brachium cohibere, projicere, contrahere. Molli brachio aliquid agere.

BRACTĔA, æ, f. Feuille de métal. Syn. Lamina tenuissima.

BRASSĬCA, cæ, f. Chou. Usus: Caules et brassicam ne contigeris.

BRĔVĪ, Bientôt, sous peu. Syn. Propediem, in brevi, brevi tempore, exiguo tempore, paucis diebus. Usus: 1. Respublica brevi respirabit. 2. Breviter, en peu de mots. Ad ea, quæ petis, brevi respondebo.

BRĔVĬLŎQUENS, tis, omn. gen. Qui parle en peu de mots. Usus: Breviloquentem me tempus ipsum facit.

BRĔVIS, e, gen. com. Court, petit. Syn. Parvus, pusillus, contractus, concisus, angustus, exiguus, præcisus temporis spatio. Phras. 1. Exiguum, et breve vitæ curriculum. Contractiora sunt vitæ spatia, quam ut, etc. 2. Oratione vel dictione brevis, discours, précis. Ambitus verborum contractus, et brevis. Amputata oratio et abscissa.

BRĔVĬTĀS, ātis, f. Brièveté, petitesse. Epith. Amicissima alicui, concisa, distincta, exigua vitæ, nuda atque inornata, pura et illustris, summa. Usus: 1. Brevitas diei, temporis. 2. Contractio, concision. Brevitas non modo senatoris, sed et oratoris magna laus est. Multos imitatio decipit brevitatis.

BRĔVĬTER, Brièvement. Syn. Strictim, summatim, brevi, cum brevitate, paucis verbis. )( Producte, pluribus verbis. Phras. Rem dicam breviter, je dirai la chose en peu de mots. Rationem tribus versiculis comprehendam; ne multa; videamus nunc strictim, rem perstringam breviter; tribus verbis; paucis percurret oratio. Brevitate utar, ut satietatem longæ orationis effugiam; non obtundam pluribus; ne longam orationem suscipiam, paucis ista habe, summatim dicam. Ut in pauca rem conferam; ne longum sit; perbreviter attingam; coarctabo et peranguste resarciam dictionem; incidam media, ne nimis sero ad extrema veniam; celeriter exigueque dicam; paucis vos absolvam; quam potero, in verba conferam paucissima; verba quam maxime ad compendium conferam, capita rerum strictim percurram; verbo me expediam. Compendia sequar. Paucis te volo; pauculis verbis, dictis compendium fieri volo. Paucis rem dabo; ad pauca ut redeam; ut plura mittam. Ut paucis rem concludem; uno verbo complectar; ne multis morer; teneam, ne longior sim, aut copiosior; ne multa multis; plura pluribus; quid multa? non vagabor longius; summam complectar; ad pauca redigam; pluribus agere tecum non debeo; quid plura? quid pluribus?

BRŪMA, æ, f. Solstice d’hiver, hiver. Syn. Brumale tempus, brumalis dies; dies hiemis brevissimus. Cf. Hiems.

BRŪMĀLIS, e, gen. com. D’hiver. Usus: Brumalis dies.

BRŪTUS, a, um, Lourd, pesant. Usus: Fortuna bruta, fortune aveugle. Fulmen brutum, foudres inertes, dont on ne peut tirer aucun présage.

BŬBĪLE, is, n. Étable à bœufs. * Syn. Locus, ubi boves stabulantur.

BŪBO, ōnis, m. Hibou. Usus: Raro in conspectum bubones veniunt.

BŬBULCUS, i, m. Bouvier. Syn. Boum custos.

BUCCA, æ, f. Bouche, au pl. Joues. Syn. Os ipsum et interior malarum pars concava. Usus: Consul prodiit fluentibus buccis, gravibus oculis. Scribe, quod in buccam venerit. Buccæ fluentes, cerussatæ, atque dignæ Capua vetere.

BUCCĬNA, æ, f. Trompette. Syn. Tuba belli. Usus: Signum datur buccina.

BUCCĬNĀTOR, ōris, m. Le trompette. Syn. Præco, tubicen. Usus: Promittit, se fore buccinatorem existimationis meæ.

BULLA, æ, f. Bulle; petite boule d’or, d’argent ou d’autre métal que portaient au cou les jeunes patriciens jusqu’à l’âge de 17 ans. Bulla in toga prætexta erat ornamentum pueritiæ, in cordis figuram formatum. Epith. Aureæ, multæ et graves. Usus: 1. Prætexta toga sine bulla. 2. In valvis clavus. Verres bullas aureas a valvis abstulit. (Bulla Pontificia. Vulg.) Litteræ Pontificiæ.

BUSTŬĀRĬUS, a, um, Gladiateur qui combat autour du bûcher. Usus: Si mihi cum illo bustuario gladiatore certandum fuisset.

BŪSTUM, i, n. Bûcher. Syn. Locus, ubi corpus hominis defuncti concrematum est; monumentum, sepulcrum. Usus: 1. Bustum violare. 2. Transl. Homo impius, bustum legum omnium, bustum reipublicæ, homme impie, destructeur des lois, tombeau de la république.

CĂBALLUS, i, m. Cheval. * Syn. Equus.

CĂCHINNĀTĬO, ōnis, f. Rire fou. Syn. Risus solutior. Usus: Si ridere concessum, vituperatur cachinnatio.

CĂCHINNOR, aris, atus sum, ari, d. Rire aux éclats. Syn. Solutius rideo, cachinnum tollo. Cf. Rideo.

CĂCHINNUS, i, m. Rire bruyant, fou rire. Syn. Cachinnatio. Usus: Cachinnum sustulit; ad cachinnos commovit omnes. Cf. Risus.

Chargement de la publicité...